294
XXXII. EX ANNALIBUS HEKULOKUM NIC. MARESCALCÜ AUCTORE.
reginæ, Haquini regis superstiti dedidere i), quam injuriam nec optimus princeps inultam accepit. At ex
Ingeburgi Albertum sustulit, qui Nicolai principis Cheronesi filiam uxorem duxit t), et quum herciscundæ
familiae judicio cum regina in Scandinavia egisset ac mox de jure armis belligereret 1), peste absumptus in
teriit, Doberanum relatus, ubi et conditus anno millesimo trecentesimo septuagesimo m), cujus soror nupsit
Vratislao, Sidinorum duci«), e qua prognatus Ericus, qui Suevorum dein oceani ac Noricorum rex designa
tus est. Henricus vero ludis xysticis Visiœariæ illisus interiit, anno millesimo quadringentesimo ad Ca
lendas Majas«).
Cap. III. Albertus, Alberti senioris filius, Henrici germanus, Kichardim, ut diximus, Otonis comitis
Suerinæi filiam duxit p), una accepto comitatu eo, e qua sustulit Ericum ac filiam, quæ Joanni nupsit, duci
Ligiorum ac Cheruscorum q), Caroli Cæsaris Romani filio. At mox Ingeburgis [o: Richardis] in Scandinavia obiit
in urbe Stocholmo, tumulata in æde divi Dominici C. Duxit dein Agnetem ducis Brunopolitani ac Lunæburgiani
filiam s), e qua Albertum et Ericum t) excitavit, e quibus Albertus Margaretam duxit Marchionis Brysani«)
filiam, qui strategematis militaribus clarus, eques auratus Solymis factus, sine heredibus elatus est. Genitor
ergo Albertus a magnatibus proceribusque regni Suevorum oceani in regem lectus est, defuncto vita Magno,
illorum regev), e cujus ipse sorore prognatus erat. Nam Magnus ille Haquino filio Margaretam Baldomari
regis Cimbrorum filiam collocavit*), violato jurejurando, quo regni proceribus juraverat filio e Cimbrorum
familia regia conjugem se non daturum y), quod si faceret, primores regni fidelitatis orco liberati facultatem
haberent regem quemcunque vellent eligendi. Sic ab illis irarum adhuc plenis adscitus est Albertus. At
Margareta, Baldomaro genitore defuncto, quum non extarent liberi alii stirpis virilis, ipsaque ex Haquino,
pariter defuncto z), Olaum a) filium accepisset, Cimbrorum regnum adepta summa prudentia administravit.
Et cum hac Albertus rex, orta de regnis dissensione, armis contendere decrevit. Consertaque hostiliter manu,
quum juventuti rex mugis quam grandævis auscultat, loci iniquitate inter paludosa deceptus, a suis fidelibus
aciem deserentibus destitutus, a regina dispalato exercitu, cæsis proceribus multis, captus est, cum filio
Erico, anno fere millesimo trecentesimo octogesimo octavo b), in Codonaviam c) perductus, annos septem d) re
tentus, multo a regina ludibrio divexatus e), pondo argenti millibus sexaginta liberatus est f), multum ad ea
matribus familias Herulis mundo muliebri opitulantibus, unde jus illis etiamuum succedendi, liberis generis
virilis non extantibus, sed in vita tantum g). Duxit vero postremo ducis Sidinorum ac Juliæ augustae filiam h),
e qua nullos acepit liberos Tumulatus in Gadebuso, anno millesimo trecentesimo nonagesimo quarto i).
Erico rege, ex conjugio primo peste absumpto, in Albiburgio Gotorum tumulato k), extincta sic stirpe ea.
Cap. Y. Joannes, Magni filius, Juditam duxit, filiam Ottonis, comitis de Hoja, e qua Magnum
suscepit, qui brevi in fata concessit, Suerini tumulatus, filias insuper aliquot. Rex erat Suevorum electus,
vivo adhuc Alberto patruo rege, quum in postliminio D ille ageret, coronatus m),
ii Falsum, nam Haquinus an. 1380 obiit, dum hic obsidio Helsingburgi in »state anni 1369 per Henricum Magnipolensem
et urbes Hanseaticas sine dubio respicitur, cum bellum Waldemaro regi ab iis illatum est. Fieri potest, ut Henricus se ab ur
bibus deceptum putaret, nam d. 21 Julii 1369 capitanei Helsingburgi Henrico et urbibus arcem d. 8 Sept, se tradituros promit
tunt, sed in tractatu d. 30 Novembr. 1369 inito hæc et reliqu» arces Seani» urbibus solis impignorantur (v. Hanse-Recessen I.
pag. 456 et 477). — In Vitis Obotritarum cap. XCI. Marescalcus rem ulterius implicat, narrans Albertum Helsingburgum cepisse
et filio Henrico tradidisse, qui deinceps ab urbibus sit deceptus; addit Haquinum, regem Norvegiæ, auxilium Ottonis, marchionis
Brandeuburgensis et Ottonis, ducis Brunsvicensis, contra Albertum poposcisse et accepisse. k) Filia erat Nicolai comilis
Holsati» sec. Genealog. Doberanensem. 1) De conatu hujus Alberti in annis 1376 et 1377 regnum Daniæ post mortem avi
materni Waldemari IV' occupandi 1376 cfr. supra Detmarum pag. 187 et Libellum Magnopolensem pag. 198, 199. m) Obiit
an. 1388; tumulatio ejus in Genealogia Doberanensi omittitur. n) I. e. duci Stetinensi vel Pomeranensi. Nomen uxoris
Maria erat. o) Obiit an. 1384 d. s. Georgii Wisroari» (Genealog. Dober). p) De conjugio Alberti cfr supra pag.
278 not. c. q) I. e. duci Silesise (Görlitz). r) Hoc a nostris fontibus non memoratur. Rixa adhuc anno 1377 in
viventium numero est (v. supra pag. 278, not c). s) H» secundæ nupti» an. 1396 celebrat» sunt (v. supra pag. 203).
t) Albertum regem etiam in secundis nuptiis filium Ericum habuisse, nullibi vidimus. u) I. e. Frederici Vi, marchionis
Brandenburgensis. v) Gravis error, cum Albertus jam anno 1363 in Sveciam intrusus est et Magnus anno 1374 obiit.
X) Nupti» anno 1363 celebrat» sunt. y) In Vitis Obotritarum cap. XC dicitur: ”violatis literis in quibus depictus rex
flexis humi poplitibus tribus exertis digitis jurabat Aquino de Cimbrorum prole filio se uxorem non daturum” etc. — Tales literas
exstitisse dubitare audemus; sequentia verba de jure Sveorum, si id fieret, alium regem eligendi aperte pactionem desponsationis
Haquini cum Elisabeth de Holsatia d. 29 Junii an. 1361 respiciunt (v. supra pag 194, not. v). z) Haquinus obiit an. 1380;
filius Olavus jam an. 1376 regnum Dani» accepit et an 1387 obiit. a) Textus male; Ololaum. b) Lege 1389, d.
24 Februarii (cfr Detmarum supra pag. 188 et 189). c) Marescalcus ita Havniam reddere solet. Albertus vero primum
Babusi» dein in Lindholm in Scania servabatur. d) Lege: sex. e) In Vitis Obotritarum cap XC. legitur: ”Alber
tus ... jurejurando affirmavit capitio se non ante ornaturum quam eam superasset.... [Margareta ei in proelio capto] capitium
dono dedit, latitudine cubitorum propemodum quindecim, filamine addito cubitorum undeviginti, quo omnibus ludibrio habendum
voluit.” De quo cfr. Chron. Rhythm. Danic. supra pag. 133. f) Anno 1395 in Septembri (v. supra pag. 192, not. r).
g) Hac de re uberiorem illustrationem apud scriptores Magnopolenses frustra quæsiviraus. b) Scriptor hic Albertum cum
filio Erico confundit, qui filiam Bugislai ducis de Wolgast an. 1396 sibi junxit (v. supra pag. 203). i) Mirus error; Albertus
an. 1412 obiit. k) Ericus an.1397 in Gotlandia in Wisby decessit, v. supra pag. 204, not. e. 1) Ita Marescalcus
”captivitatem” reddit. m) De coronatione scriptor errat, et illa ”electio” in eo constabat, quod Albertus rex, d. 24 Julii an.
1388 Holmiffi diploma signabat, quo filium Ericum et fratris filium Johannem successores, si quid infortunii ipsi accidisset, decla
rabat (v. Styffe, Bidrag till Skand. Hist. I. pag. LXXXI, not. *).

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.