XXXII. EX ANNALIBUS HEBULOEÜH NIC. MAEESCALCO AUCTOEE. 293
XXXII
Ex Annalibus Herulorum ac Vandalorum
Nicolao Marescalco Thurio auctore.
»
Nicolaus Marescalcus in Turingia (unde cognomen) circa annum 1470 natus primum Erfordiæ
et 1\ ittenbergæ studiis se dedidit, deinde per aliquot annos officio consiliarii apud Henricum ducem
Magnopolensem fungebatur et denique anno 1510 Kostochium se contulit, ubi ad mortem an. 1525
moiatus in studiis et diversis scriptis praecipue historicis conscribendis se totum collocavit*). Tria ex
his apud Westphalen, Monumenta Inedita, sunt inserta, sc. Annales Herulorum et Vandalorum (Tom. I.
pag. 167 sqq.) X itæ Obotritarum (1. c. II. pag. 1549 sqq.) et Chronicon der Meklemburgischen ltegenten
Reimweise (1. c. I. pag. 562 sqq., quod nihil fere aliud, nisi Annalium Germanica versio est). Cum Anna
les et Vitae easdem res eodem, parum laudando, modo tractent, utrumque opus excerpere supervaca
neum fuit, quare ex Annalibus, quia in illis, quod ad nostras certe res attinet, series temporum minus
turbatus sit, excerpta fecimus et in scholiis solum nonnullas dissimilitudines in Vitis Obotritarum animad
vertimus. Pauca sunt, quibus scriptor nostram historiam ditat, et plurima ex melioribus fontibus nobis
cognita sunt; cum ad hoc accedit, criticam artem nullum fere locum in ejus scriptis tenere, incuriam
magnam, parvam historicam fidelitatem esse, pæne dubitavimus, num illi in nostro opere locum concede
remus. Cum tamen nonnulla digna sint quæ attendentur et ipsa vitia correctionem necessariam fere red
dant, praesertim cum scripta ejus haud raro ab auctoribus allata sint, hæc excerpta, quæ ceterum parum
loci desiderant, inserere decrevimus.
Genealogia Doberanensi et Chronico Kirchbergii, ex quibus supra excerpta dedimus, Marescal-
cum usum esse observare vix necesse habemus. Quare etiam ea, quæ de expeditione Henrici Leonis in
Sveciam 1309 et de Erici ducis desponsatione cum Solia de Werle 1310 a Kirchbergio, nulla nova re
allata, mutuatus est, praeterivimus.
*) V. Krabbe: Die Universität Rostock I. pag. 275 sqq.
Lib. III. Cap. II. — — lilia) vero Heruli et Vandali cessere, qui Sophiam duxit regis Sue-
vorum oceani filiam, e qua sustulit Joannem, Nicolotum, Burvinum, Pribislaum et filias duas. — — —
Lib. VII. Cap. I. Albertus, genitore Leone defunctob), successit; Euphemiam, regis Suevorum oceani
ac Noricorum filiam duxit in conjugem, Rostochii nuptias celebrans«). Princeps prudentia singulari praedi
tus, genitore etiam callidior. Latrones fere et eorum receptatores igne ultore compescuit, laudem insignem
ad posteros adeptus. Praedia a majoribus inter hæc proceribus impignorata liberavit, finitimis omnibus cbarus
ac perjucundus. At dum legationem ad Caesarem Romanum Ludovicum a Magno Suevorum ac Noricorum
rege, conjugis germano, obit {in itinere a comite Swartsburgensi capitur , sed jussu imperatoris postea
liberatur) d). — — Ad socerum vero rediens honorificentissime habitus, eques ab eo auratus, in urbe
Scandinaviae principe factus, quum forte fortasse rex diadema ibi regium susciperet, anno fere millesimo
trecentesimo quadragesimo primo e). — — — — — — — — — — — — — — —
Cap. II. Henricus, Alberti filius, conjugem duxit Ingeburgim, Baldomari regis Cimbrorum filiam f).
Scandinaviam bello adortus, Helsiburgium obsidione vallavit et paucis interjectis diebus vi superavit, in tu
telam tradens civium Luconiorum g), Visimariorum ac Sunnoniorum h), sed qui Margarethæ Cimbrorum tum
a) Sc. Henrico Borwino juniori (qui obiit an. 1226). Errat scriptor de sequenti conjugio; filius ejus Borwinus tertius Sofiam
uxorem habuit, v. supra pag. 289 not. c. b) Anno 1329. c) Anno 1336 in vere, v. Detmarum supra pag. 184.
d) Cfr. Kornerum supra pag. 206, not. a. et b. e) Detmarus (supra pag. 184) narrat Albertum apud ipsius nuptias Ko-
stockii in vere anni 1336 ab Erico duce Saxoniae militem factum esse. Eodem anno Magnus rex Holmiæ d. 21 vel 22 Julii
coronatur (vide 1. c. not. k). f) Anno 1350 v. supra pag. 287, not. c. g) I. e. Lubecensium. h) I. e.
Snndensinm.
Tom. III.
1 .
74