Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

288 
XXX. EX GENEALOGIA DOBERANENSI EXCERPTA. 
Post cuius obitum m) Albertus rei Zvecie, eo quod dominus Magnus (anno domini M'j CCO LXXXV'* 
in die sancti Egidii) n), eius frater, eciam decesserat et unum filium dominum Johannem et unicam filiam 
Eufemiam, que domino Balthazar domino de Werle, vior fuit tradita, reliquerat, terram Magnopolensem 
regendam accepit, quo hic moram faciente o) Margareta, regina Dacie, confederata Sweis, fecit obsedi Axe- 
walde in Swecia p), Albertus vero rei soluturus huiusmodi obsidionem cum eiercitu suo, in quo erant Ericus 
dui Magnopolensis eius filius, Rodolphus dui Stargardensi3 et episcopus Scharensis, Albertus Holtzacie 9) 
et Guntherus in Lyndow comites r) et alii multi nobiles militares, quos dictus rex de bonis monasteriorum 
et ecclesiarum fecit expeditos, ad Zweciam nauigio se transtulit et congressione facta idem rex cum omni 
bus suis in manus inimicorum suorum tradebatur (anno domini M° CCO LXXXIX“ in die sancti Mathie) *) 
et cum filio suo fere ad septem annos captiuus in Dacia tenebatur, post quos amisso regno Zwecie libertati 
fuit restitutus t), qui mox filio suo Erico filiam domini Buggizlai ducis de Wolgast matrimonio copulauit, 
et sibi dominam Agnem, sororem Frederici, Bernardi et Hinrici ducum in Brunswik et Luneborg vxorem 
accepit“), de qua vnum filium nomine Albertum procreauit. 
Filius vero eius Ericus ad recuperandum regnum patris amissum cum vxore sua et milicia transiuit 
ad insulam Gothlandie, quam feliciter cum ciuitate Wisbü optinuit, sed ibidem in breui tempore moriendo 
vite cursum consumauit v). 
m) Sc. illius Alberti, qui in nota d. memoratur; obiit an. 1388. n) Die 1 Septembris. o) Adhuc in De 
cembri an. 1388, v. supra pag. 188, not. a. p) In Vestrogothia (v. Detmarum ad an. 1388 supra pag. 188). q) Filius 
junior Hernici Ferrei comitis. Etiam in sequenti pugna captus, mox liberatus est (v. supra pag. 189, not. L) r) Etiam 
comes in Reppin erat, quare commentatores interdum ex illo duas personas fecerunt. Adhuc in anno 1394 in captivitate serva 
batur (v. supra pag. 191, not. i.). De ejus cum Alberto rege cognatione, vide Munch, Norges Historie. VI. pag. 313 not. 2. 
s) Annus et dies eadem manu in margine ascripti sunt. Proelium d. 24 Februarii, ut hic dicitur, prope Falköping iu Vestro- 
gotia commissum est (cfr. fontes supra pag. 188, not. y allatos). t) Anno 1395 in Septembri in conventu Helsingbur- 
gensi Albertus tandem liberatus est (v. supra pag. 192, not. r.). u) Hæ nuptiæ in Februario an. 1396 in Swerin sol- 
lenniter celebratae sunt (v. primam continuationem Detmari supra pag. 203). v) Obiit anno 1397; de die obitus cfr. 
supra pag. 204, not. e. 
Ex Chronico Rhythmico Magnopolensi Ernesti be 
Kirchberg excerpta. 
Hoc chronicon semel tantum »e codice membranaceo eoque autographo, quem inter cimelia ad- 
servat archivum ducale Swerinense» apud Westphalen, Monumenta Inedita etc. IV. pag. 593—840 typis 
impressum est, quam editionem igitur, quamvis haud parva incuria factam, hic sequi coacti sumus. 
Scriptor ipse in ingressu *) (pag. 595) se hoc chronicon rogante Alberto duce (patre Alberti regis) anno 
1378 conscripsisse ejusque in concinnatione alia ex Chronicis Helmoldi, Romanorum, Saxonum et Da- 
norum alia ex ore multorum hominum collegisse dicit. Ex verbis ejus pæne suspicandum esset, ipsum 
primum in Latino sermone scripsisse et deinde opus Germanice vertisse, nisi forte id solum exprimere 
voluerit, se ea, quae ex Latine scriptis fontibus hauserit, Germanice reddidisse **) Præter fontes ab ipso 
allatos etiam Genealogia Doberanensi usus esse videtur, quæ paulo ante scripta, fortasse ea ipsa causa, 
ut illi in hoc chronico conficiendo subsidio esset, composita est ***). Earum vero rerum originem, 
quas, ut nos attinentes, excerpsimus, neque ex illa genealogia neque ex aliis notis fontibus repetere po 
tuimus. Si aliqua, et ea tamen exigua, similitudo inter hoc chronicon et Annales Lubicenses vel Chro- 
*) Ubi suum nomen 'Ernst von Kirchberg' ipse affert. Lisch demonstrare conatus est, eum, quamvis lingua superioris 
Germanise usus sit, tamen e gente Magnopolensi fuisse (vide Jahrbücher für Mecklenb. Gesch. XII. 39—58). **; In eadem 
enim pagina 595 legitur: clyt buch so wart irhabin dutsch uz Latinischen buchstabin ... et paulo infra du bestund ich humten 
fry dyt buch zu puren und zu fynen dudisch gar uz den tatinen. ***) Vide Lisch in Jahrbücher f. Meckl. Gesch. XI. p. 4.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.