286
XXIX. EX CHEONICIS ALBEETI KEANTZ1I.
clam rege et eius iniussu (quod postea apparuit) ageretur, querulantibus autem non tam prompte de iustitia
satisfieret, quia rex suspicione in Lubicensem senatum non vacaret, per illum occultis agi machinationibus, ut
Sueci minus parerent, magis autem rebellionem regi ostenderent. Novissime, quum iam rex missis in Lu-
becam oratoribus, pontifice r), milite ac viro militare, insinuaret illis perfidiam in se procerum Suecie, qui
bus dolis et insidiis pertentassent vitam illi eripere, qua vi et iniuria reginam conthoralem detinerent, his
rebus cogi regem arma in illos parare, hoc vicinitatis affectione deposcere, ne regno inuehant commeatus, id
si minus putaverint regiæ dandum amicitiae, sciant pro hostibus se habiturum quoscunque in mari invenerit
hostibus robur inuehere. Ubi quum Lubicenses obtenderent causam ad se non pertinere, nec sibi placere
rebellionem Suecorum, aut regis in personam et regine collatam iniuriam, caeterum mercatores, omnibus
rebus neutrales, incolumem habere navigationem fas et iura sinant, regii oratores mandata sua renovant et
abeunt. Idem [o: Item] non diu post ex Scotia missus a suo rege miles, per omnes maritimas urbes publi
cabat, regi suo esse in animo, avunculum suum, Daniæ regem, ab iniuriis Suecorum vindicare: proinde si
quis inuentus sit, qui arma, commeatus aut res ullas solatio Suecorum importet, pro hoste habendum. Mer
catores magno se rerum detrimento queruntur arceri, quia habeant merces et pecunias et socios mercaturae
suae in regno. Bex iubet asseruari mare. Apprehensa est Lubicana navis de Livonia civitate Eigensi dena-
vigans. Ea ab regiis capitur, quia dicerent merces vectare Suecicas. Magnus in urbe ciyium clamor exo
ritur, senatum nimiam praetendere ad iniuriam civium patientiam; aliter sensurum, si illorum privatas opes
rex inuaderet. Missæ ad regem literæ, missi nuncii. Quum nihil impetrarent, observatum quo tempore
Dani multis eorum nauibus in portu essent Lubicensi; omnes sub arresto ponuntur: nautæ et mercatores,
porrecta dextera, pro captivis, donec laxentur, habiti. Ubi pernotuit res in Daniam, mirati sunt multi, cur
id paterentur, qui commeatus omnes urbi inueherent. Sed tamen, qvia res aliter ad iustum tractatum per
duci posse non videbatur, fecerat senatus quod a ciuibus velle cogebatur. Interim vadunt ct redeunt literæ
inter regem et urbem; et cum nihil amicum hinc atque illinc resonaret, parantur arma in inuicem. Primi
Lubicenses accipiunt gregarios pedites undecunque accurrentes. Malignum genus vulturio olfactu sentit, ubi
cunque parantur cadavera. Conscribunt nauticum populum, aliquanta millia. Inserit se rebus primum di
stinendis, inde (si fieri potest) etiam componendis dominus Fridericus, Sleswici et Holsatie dux, germanus
frater regis. Vadit in urbem suo stipatus concilio s): incipit causam pertractare- Sed illas tum voluere Lu
bicenses conditiones, quas dux neque expromittere neque ad effectum perducere fideret. Fiunt utrinque, quum
nihil concluderetur, protestationes ad effectum, ut quæque pars iusti speciem obtenderet. Aderant enim pro
parte regis nonnulli ex terræ primoribus. Sed qvoniam amborum principum unum est per Holsatiam conci
lium procerum, quicquid mediatoris officio dux interponeret, ita est acceptum, quasi ex altera parte sonaret.
Unde factum est, ut nihil inter illos tum ageretur. Ita tamen disceditur, quod, si regi videretur, iterum
super iisdem rebus conuenirent. Missus ex primoribus unus t), qui regem doceret super iis, quæ essent in ccetu
ventilata.
Cap. 30. ( Initio capitis scriptor adventum Cardinalis Tiaymundi Lubecam enarrat, deinde conven
tum pacis ibidem et controversias inter legatos regis Daniæ et urbes Hanseaticas) u). Caput erat omnium
rerum, si Lubicenses Suecia abstineant, donec perduelliones ad iuga cogantur. Id difficile visum mercatori
bus, magnam rerum suarum partem tenentibus in Sueciæ regno. Demum in has leges utrinque consentiunt,
ut naue onerata v) in Sueciam mittant Lubicenses ex suis consulares oratores, qui reginam e manibus eorum
extrahant persuadeantque regni proceribus, ut ad pacis tractatum occurrant in diem Laurentii in urbe Sun-
densi. Mittit quoque reverendissimus dominus cardinalis nuncium specialem ad liberandam reginam *).
v) Jens Andersen, episcopus Fioniensis. Allen (1. c. I. p. 211) hanc legationem ad initium anni 1502 refert. s) Pri
mus adventus Frederici ducis Lubecam ad mensem Martium an. 1503 pertinet (v. Allen 1. c. I. p. 315). t) Johannes
Eantzau officialis in arce Segeberg (Allen 1. c.) u) Cfr. supra Daniam lib. IX. Cap. II. v) Forte: ornata; cfr.
Beimarum Kock supra pag. 249. x) Cfr. Eeimarum Kock supra pag. 249.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.