Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

I. ANNALES sigtunenses. 
1 
M 0 .CC°.LXXX°.yP. obiit Bouo Episcopus lincopensis i) Electus dominus Benedictus frater re 
gis Sweorum in Episcopum lincopensem. et consecratus est Stocholmis. et celebrauit 
Lincopie k ) Eodem anno cassato domino Johanne Adulphi. b est Electus in ArchiepB 
scopum dominus Magnus canonicus Vpsalensis. et consecratus Lundis ra ) et Sophia 
regina obiit.“) capitulum Sictunie est habitum, et Electus frater Olauus in prouin- 
cialem. °) frater Johannes prior Sictuniensis electus est in Episcopum Aboensem et 
statutum est apud Stocholmis quod fratribus ignitum non portetur, secundum antiquam 
conswetudinem Sweorum. p) jtem quod dicitur ormynd q) secundum leges Osgotorum. 
heredes repetere possint infra triennium. Anno eodem dolose interfectus est Ericus 
rex Dacie. filius Christophorj. nam accidit ipsum regem venationis causa, apud oppi 
dum quoddam hospitarj. cumque in horreo quodam aperto hostio accubuisset et ex- 
tincta candela, septem virj latenter super eum jntrauerunt et ipsum ibi interfecerunt 
eodem anno, natus est Benedictus legifer Osgotorum r ) Anno eodem dominus Alf do 
minum Episcopum s ) Asloensem Norwegie interfecit, propter quod insecutus a Nor- 
mannis, cum resistere non auderet dereliquid (!) suos et cum paucis, in Vesgociam fugit, 
et ibi genibus flexis veniam petens, gracie domini regis*) se commisit. Anno eodem 
mortuus est Ascerus Episcopus Wexionensis. Electus et consecratus est dominus 
Botro canonicus ibidem. u ) 
Anno domini M°.CC 0 .LXXX 0 .VIH 0 . frater Geronimus minister fratrum minorum generalis. 
Electus est in papam et consecratus est in mense Februario, et dictus est Nieho- 
laus quartus. Anno eodem in mense Marcio rapuit dominus h olko. filius domini Al- 
goti legiferi Osgotorum. v ) 
j) Inter dies 14 Febr. et 22 Sept. (Dipl. Suec. II. pag. 3 et 13). 
k) Sc. : primam missam. Electas est d. 4 Junii (supra I. 1. 
p. 78). 
l) Idem in Chronico Archiepisc. Upsal. (infra sect. II. p. 100), 
ubi additur Johannem an. 1281 d. 29 Decembr. electum esse. 
Quum autem sub literis an. 1282 datis (Dipl. Suec. I. n. 757) 
sigillum pendet archiépiscopale alterius Johannis, qui, an. 1286 
ex priore conventus prædicatorum in Sigtuna electus episcopus 
Aboensis, an. 1290 ad archiepiscopatum postulatus est, remin 
dubium revocavimus, rati Johannem an. 1281 electum fuisse 
Johannem priorem Sictunensem non J. Odolphi archidiaconum 
(v. infra sect. II. p. 133, not. n). Sed in literis germanis epi 
scopi Arosiensis datis an. 1283, d. 20 Nov. (Dipl. Suec. I. 
p. 637) de petitione domini Johannis nunc Archidyaconi 
Upsalensis et eidem ecelesie electi dicitur, neque fleri po 
test, üt noster scriptor qui res prædicatorum Sictunensium 
bene noscit et brevi post scripsit, si prior ordinis factus sit 
Archiepiscopus, illud ignoraverit. Confitemur tamen rem 
nondum expeditam esse, quia literæ anni 1282 etiam germanæ 
sunt. Forsan secretum archiepiscopi illis posteriore tempore 
est appensum. 
in) Jam an. 1285, d. 12 Maji Honorius electionem Magni sibi 
cognitam habet (Dipl. Suec. I. p. 662). Verisimiliter Mag 
nus est Archiepiscopus in mense Februario memoratus (1. c. 
p. 659, cfr. ibidem p. 664). Consecratus appellatur primum 
an. 1286, d. 22 Junii (1. c. II. p. 9). 
n) Uxor Valdemari regis et filia regis Erici Plogpenning. Cfr. 
Additamenta Chronici Sialandiæ (SS. rer. Danic. II. 635). 
o) Sc. provincias Daciæ. E priore Roskildensi fit successor Aco 
rns an. 1261 instituti et 1285 defuncti (SS. rer. Danic. II. 
438, cfr. Dipl. Suec. H. pag. 66). Hamsfortius hæc confudit 
(SS. r. Danic. I. 294). 
p) Antiquus erat mos nationum origine Germanica et Scandi- 
navica, ut ferrum ignitum ob innocentiam probandam a reo 
portandum esset. De abrogatione hujus consuetudinis apud 
Svecos, cfr. Strinnholm, Svenska Folk. Hist. IV. p. 198 et 
470. 
q) Omynd (rarius ormynd) vel mundr erat dos feminæ nubenti 
a proximis cognatis data. De jure repetitionis infra tres 
annos post mortem vxoris cognatis concesso vide Codicem 
juris Ostrogotici: Gipta Jßalkr , Cap. XIV, §. 2. 
r) Nullum Benedictum legiferum Ostgotorum, qui hoc anno na 
tus esse possit, noscimus. Forsan natus est lapsus pro 
mortuus, et res in an. 1294 referenda (V. supra Tom. I. I. 
26), vel legendum motus (sc. apoplexia) et ex isto morbo 
causa est petenda, cur Benedictus an. 1289 ad terram anctam 
proficisceretur (v. Ericum Olaui supra Tom. II. p. 69). Conjici 
quoque potest Osgotorum pro Vsg. =Vesgotorum (prout in 
fra) lapsu calami scriptum esse; qui autem ille fuerit, æque 
ignoramus. 
s) Lege: præfectum. Cujus nomen erat Halkillus Agmundi. 
Ipsa res an. 1287, non 1286 contigit (v. Munch. 1. c. IV. % 
p. 136—138). 
t) Sc. Magni, 'regis Sweciæ. 
u) Verisimiliter hæc , ut praecedens, annotatio in annum 1281 
revocanda est; sic quidem feperimus supra Tom I i p. 26 
- et 87). Et in literis orig. membranaceis in Archivo Regni 
(in Diplomatario praetermissis) datis d. 19 Junii sine anno 
(quem tamen esse 1289 ex collatione cum literis n. 995 in 
Diplom. Suec. II. statim patet), Boetius episcopus Wexio 
nensis se sigillo autentico ”propter pontificalis officii novita 
tem” carere dicit. 
v) Lege: Vsg. == Vestgotorum. Omissa verba sunt: Ingridem 
filiam Svantepolki etc. Cfr. Ericum Olai (supra Tom. II. p. 
68) qui copiosam narrationem ex fonte cum Annalibus Sigtu- 
nensibus intime conjuncto (non ex ipsis ut facile apparet) 
hauserit Annum esse rectum et non 1287, ut exhibet Chro- 
nicon 880—1430 (supra Tom. I. i. p. 63), manifestum est 
ex eo, quod in illo Chronico bellum Gotlandicum quoque in 
an. 1287 insertum est, quod tamen auctoritate chronicorum 
(praesertim origine Gotlandica) ad annum 1288 pertinet (v. 
supra Tom. I. i. p. 26, 33, 41 et 87; cfr. Diplom. Suec. II: 
p. 53, 63 et 64). Adde quod Nicolaus IV:s an. 1288 elec 
tus et consecratus est (Recueil des Histor. de France, Tom; 
XXI. p. 708 et 709). 
Ä •* .i
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.