XXIX. EX CHRONICIS ALBERTI KRANTZII.
285
amisso coniurationis capite, quiescere videbatur. Noruagia autem, (quod in ea diximus f)) instinctu Sueciæ
proceium, rebellionem ostendebat. Sed aderat Christiernus, regis filius, pro sua ætate dux acer in armis
e nascentem flammam in sui [o: suo] primordio extinxitg). Cum interea Lubecenses mercatores Sueciam
pro sua consuetudine peterent et admoniti a rege, ut ab hostibus suis auxilia ac consolationes retraherent
minusque parerent, regem ad iustam indignationem pertraherent, ut sineret præfectos regionum non illo quo
solebat fauore prosequi mercatores. Captæ sunt aliquot naues ab regiis: naufraga bona præfecti in custodia
deposuere. Aucta sunt grauamina in diuersantes per regnum Daniæ, quando neque regiæ admonitioni pari
tum est, nec uspiam appareret, in quo regi (cuius regnis fruerentur ad quæstum) complacarent. Minorata
libertas, onera duplicata, naufragia non reddita, aliquantae naues de mercibus suspectæ Suecorum detentæ do
nec causa omnis ad discussionem perueniret. Atque ea res crebrescens exciuit senatum Lubecensem, ut,
quoniam literis muicem missis nihil ageretur, obseruato tempore, cum ex regno non plures [o: complures]
naues Danorum, importantes, quæ commeatui urbis inseruirent, essent in portu Lubecensi, ad sequestrum pone
rentur. Indigna res visa regnicolis querimoniam apud regem extorsit. Literis res terminari haud poterant.
Lubecenses arbitrati tempus esse ad arma respicere, quando belli socios habituri forent Suecos, cætera quo
que regna non sine motibus essent; expediunt armamenta, vocant gregarios milites ad stipendia. Concur
ritur magna peditum alacritate, quod donatiua iusta sperarent et licentiosam prædam ex regnis. Interpo
suit se medium regis germanus Fridericus dux Sleswici et Holsatiæh). Diu causa ventilatur, et videbantur
Lubecenses ad arma promptiores. Sed dum ille treugas confecit, nuncios mittit intermedios. Intererat de
latere legatus cardinalis, qui tum agebat in provincia Germanise, dominus Baymundus T. S. Mariæ pres
byter cardinalis.
Cap. III. — Is cum Lubecam venit, nihil duxit antiquius quam eximere belli necessitatem perfecit-
que, ut res componerentur pace sequestra L. Adiuuabant illum illustres principes et domini, Magnus Mag-
nopolensis, et Fridericus Slesuici ac Holsatiæ duces: capita autem pactionum literis domini cardinalis firmaban
tur ad memoriam. Factique sunt fideiussores idem dominus Fridericus dux et militares Holsatiæ non pauci,
polliciti per literas, quod, nisi omnia ex fide impleantur ad constitutum diem, ipsi Lubecam reuertantur,
inde non egressuri, donec ære numerato capita conuentionis compensentur. Erat disputatio inter Lubecenses
ac memoratos vades, arbitrantibus de sua parte Lubecensibus, quod memoratus dux Fridericus cum aliis se
obstrinxisset rediturum in eam urbem, e diverso contendentibus memoratis Holsatiæ militaribus, aliud esse
caput in literis, quo ipsi loqui incipiant, diuersum ab eo, in quo princeps ab initio locutus, sermonem suum
conclusit. Idque parati sint subjicere iudicio iurisperitorum k). Rex interim, cum et ille préférât [o: præ se
ferat] Lubecenses non impleuisse pacta conuenta, non festinat eximere damnis et oneribus fideiussores suos.
Is est rerum status in hodiernum diem, anni qvarti post mille qvingentesimum, ad princi
pium mensis Maji, quo hæc scribebantur. Quo tempore regina Daniæ, iamdudum opera memorati cardinalis
legati, ante proximam brumam (accedente legatione Lubecensium, qui ex constituto consulares viros mise
rant, ad interpellandos regni proceres super regis sui in regnum susceptione ac super omni controversia) ma
nibus 1) Suecorum erepta, in regnum suum deducebatur m). Lubecam venit, vota in Sterneburg n) ac Wilse-
nacoo) solutura, simul visura filiam, quæ per absentiam et diuturnam eius captiuitatem nupta illustrissimo
D. Joachimo, marchioni Brandenburgensi, principi electori, matri ex constituto occurrerat p) : votique facta
compos redierat per eandem Lubecam in regnum præter multorum opinionem. Nam erat loqvax fama, sa
tietate Daniæ plenam regnum non revisuram. At illustris foeminæ religiosa fides et filiorum amor non
sinebat in cor eius aliud ascendere, quam quod honestas ipsa et fides coniugalis deposceret.
3) E Wandalia.
Lib. XIIII.
Cap. 29 q). — Lubicenses mercatores iam diu favorem nullum sensere in Daniæ regno, quum naufraga
bona non redderentur iustis dominis, et nonnullæ naues captæ cum mercibus non restituerentur, insuper im
munitates mercatoribus in regno dudum permissæ et indultæ male seruarentur, quum magna rerum pars
f) Hoc vero in ”Norvegia” non reperitnr, in qua scriptor in anno 1500 subito narationem abrumpit. Editor ibi hæc obscura
verba addidit: ”Hic auctor defecit. Et rerum statum descripsit usque ad initium mensis Maji ad annum Christi 1504”. Evant
es forte ”Norvegiam” lapsu calami pro ”Svetiam” scripsit. g) De sequenti regis et Lubecæ discordia cfr. infra excerp
tum ex Vandalia. h) De sequenti pacis actione, quæ Lubecæ in mensi Aprili an. 1503 facta est et cui Krantzius ipse
interfuit v. Allen 1. c. I. p. 322, sqq. i) Exspectares : ut controversia de seqvestratione pacifice componeretur. k) Cfr.
hic verba Krantzii supra in Svecia, lib. VI. cap. II. ”Ipsi (Lubecenses) quos habuere promissorum sibi fidejussores, exactissime
ad assem emunxere”. 1) Editio male: nauibus. m) De mediatione Cardinalis et Lubecæ deque reditu reginæ in
mensi Novembri an. 1503 v. supra lib VIII. cap. XLI in fine, Sveciam lib. VI. cap. II. et Reimarum Kock supra pag. 248, 249.
n) Locus in medio ducatu Magnipolensi. o) Vide pag. 227, not. b. p) Hæc peregrinatio reginæ in menses Mar
tium et Aprilim an. 1504 incidit (v. Allen 1. c. I. pag. 340-342. q) Scriptor proxime supra de iis, quæ m Frisia anno
1500 evenerant, narravit.
Tom. III.
I.
72 .

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.