284
XXIX. EX CHRONICIS ALBERTI KRANTZII.
2. E. Dania.
Lib. VIII.
Cap. XLI. — s) Secuta sunt tamen proxime illa tempora, quibus ad eius cladis vindictam cum rex
peruenire non posset, iuuentus per Holsatiam, quorum pars [o: patres], auunculi, patrui, [con]sobrini illa clade
perierunt, atrocibus minis victores insectantur, polliciti, cum primum per ætatem arma ferre poterunt, si
occasionem nacti fuerint, quod facile sperant, [et] ducem, ultores se futuros paternae ac consanguineae necis.
Interim vero Sueci ubi audiere regem a minori populo retroactum, pudere coepit illos ignauiæ suæ, quod
cessissent armis, quæ a rustica plebe contrita memorare[n]tur. Igitur conspirauere, rebellionem méditantes.
Eex ipse cum speraret beneuolentia potius quam seueritate regnicolas in fide continere, regno decedens,
reginam in regia dimisit (quam multi praegnantem rebantur), ut in regno parturiens indubitatum illi daret
hæredem. At ea spes vana fuit. Abiens vero, regni gubernatorem, dominum Stenonem stare in litem t),
in omni honore et administratione confirmauit, eaque secum semper esse voluit familiaritate, ut inuitatus
regem in regnum comitaretur Danie. Inde honoratus ac muneratus, rediit in Sueciam u). Sed gentilis feri
tas populum non reliquit, quum exagitaret eum pudor, quod victus cessisset armis. Dolis rem agere con
stituerunt. Vocatur rex, ut in regnum reuertatur, obiecturus se Russis, quorum excursionem nunciatam ac
cepisset v). Nihil opus fore armis a Dania producendis, solo illos indigere principe, vires armorum regno
non deesse, copiosos esse in Suecia milites Russis repellendis, si caput accederet multitudini armatae. Rex
eam [rem] non carere ratus insidiis, noluit tamen de perfidia patenter suspicari, sed paucis contentus, in
Sueciam nauigauit. Venientem cum qualicunque comitatu paucorum ad custodiam corporis militum con
tempsere et sæpe mutato conueniendi loco, suspicionem iniecere regi, non esse sinceram et integram illo
rum in regem se [o: suum] deuotionem w). Aliquot locis congressus *), tergiuersantes deprendit, quaerentes
occasionem nescio quid agendi. Rex aucta in se maleuolentiæ suspicione, non se illis credidit, sed quomodo
potuit, manibus eorum se subtraxit y). Erupit deinde manifeste rebellionis audacia, cum literis missis accu
sarent aut regem, aut regios in regno procuratores et officiales de non impletis ex fide promissis z). Re
ginam deinde in arce Stockholm circumsistunt, oppugnantes et ciuitatem et arcem. Urbe potiti sunt post
plurimum laborem, arcem expugnare armis haud poterant a). Fame tentarunt et profecerunt temporis diu
turnitate, cum milites arcis propugnatores ex inedia et omnis generis incommodo cibo morbum contrahe
rent, unde magna pars interiit. Arce dedita, reginam deduxere in monasterium Wasten diuæ Brigittæ.
Duobus pene annis in libera habuere custodia, donec misso in eam rem nuncio, [qui fuit] D. Raymundus de
latere legatus apostolicus, tituli S. Mariæ nouæ presbyter cardinalis, una cum legatione consularium viro
rum de Lubeca, de illorum manibus eriperetur, ac in regnum Daniæ cum honore reduceretur b).
Liber IX.
Cap. I. — Rex interim Daniæ, Sueciæ, Noruagiæ Joannes, multiplici Suecorum perfidia infestus, arma
in illos edomandos et ad iuga reducendos comparauit mouitque in hostes ac rebelles. Erant nonnulli intra
regnum fideles viri, quos puduit fraudis et rebellionis in regem, qui etsi sanum saperent, victi tamen longe
maiori numero rebellium quiescebant. Quod poterant, regem admonuere, perduelles ea multitudine esse in
armis Suecos, quod nisi quinquaginta millia duceret armatorum, nihil profuturum eius aduentum c). Factæ
sunt aliquot in aduersarios excursiones et levia prælia, sed tum ireffi copias reduxit. Innotuit perinde regi
esse occultam intelligentiam inter primarios utriusque regni, qui missis invicem nuntiis magnae in caput re
gium proditionis crimen molirentur. (Jam, interfectio Pauli Laxman, consiliarii Daniæ , describitur e)).
Cap. II. — Cum interea regina, in contumeliam regis, in Suecia'detineretur in libera quidem custo
dia, sed quæ abire non sineretur, pro obside habita. Sed in quos usus? cum intentata rebellione regios om-
, nes regno perturbassent, mouissentque vicina regna, ut ea quoque nonnihil in regem intentarent. Et Dania,
s) In cap. 39 scriptor paucis verbis expeditionem Johannis regis in Sveciam an. 1497 memoravit, legentes ”ad id quod in
Svecia diximus” relegans. In cap. 40 expeditio regis in Dithmarsiam describitur. t) Enuntiatio est corrupta. Pro
stare certe Sture legi debet ; in litem forte ad in fide mutandum est. u) Krantzius temporum ordinem transponit. Jo
hannes rex reginam in Svecia reliquit an. 1501, cum propter defectionem Svecorum in Daniam profectus est, non autem, cum
anno 1498, Stenone Sture comitante, in Daniam rediit; supra in Svecia (v. pag. 282). res recto ordine exposuit. v) Re
gem ob tractationem cum Ruthenis iter in Sveciam ineunte anno 1501 fecisse etiam alio loco dicitur (v. literas aliquot consi
liariorum Svecia d. 13 Aug. 1501 Holmise datas (Hvitfeldt, Kong Hansis Chrönicke in 4:to pag. 177—179). De postulatis Ru
thenorum cfr. Grönblad, Nya Källor t. Fini. Medelt. Hist. n. 66, 68 et 72). w) De insidiis, quas rex suspicabatur, cfr.
Sveciam supra pag. 282 not. z. x) Bis rex et consiliarii Holmise an. 1501 convenerunt, sc. primum in mense Martio, deinde a
fine Maji per sex septimanas. y) Cfr. supra pag. 282 not. x. z) Rex ipse se ”alternis diebus” literas minis im
pletas ab adversariis accipere dicit (v. Allen 1. c. I. pag. 203). Cfr. literas apud Hadorph, Rim-Krön. H. p. 372—378. a ) Ci
vitas portas aperuit jam die 17 Octobris an. 1501 ; arx demum d. 9 Maji an. 1502 (v. supra pag, 84, 85 et Tom. I. 1. pag. 77
et 2. pag. 333). b) Cfr. Sveciam supra lib. VI. cap. 2. Non Cardinalis ipse, sed nuntius ejus Sveciam visitavit. c) Pro:
profuturus esset ejus adventus. d) Forte ’tandem” pro ”tum ire” legendum. e) Quæ d. 22 Junii an 1502
contigit (cfr. Allen 1. c. I. pag. 280—289.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.