XXIX. EX CHRONICIS ALBERTI KRANTZII.
283
quascunque merces hostibus suis importaret b). idem [o: Item] rex Scotiæ, Danorum regis ex germana
nepos, misso per maritimas urbes honorato nuncio factitabat, sanguinis nodum, foderis societatem ad auun-
cu um cunctis denuncians. Adoritur igitur rex auxilio Scotorum hostes suos Suecos. Sed tanta se multi-
u me in arma contulerunt, ut multis millibus exsuperarent venientem. Monitusque [est] a nonnullis qui
regi auebant, nisi quinquaginta millibus fortior veniret, nihil illi sperandum. Leuibus aliquando præliis
concursum est: sed exercitibus totis non conflixerec). Traxere Sueci secum in rebellionem Noruagios mul
tos ). Cæterum inuenti sunt in illa gente, qui fidem regi suo implerent, passi obsideri e). i n quibus spec
tata fides militis,, qui ante annos aliquot, regia dictante sententia, manum perdidit: et iamnunc sollicita
tus, etiam armis impulsus, flecti a fide non potuit f). Sed iam voluminis huius modum inipleuimus.
Liber VI.
Cap. I. — Filius regis Christiernus, auitum referens nomen, primis tum in armis detonuit. Is ag
mine in Noruagiam ducto, soluit Suecorum obsidionem g), quasdam arces iam a Suecis insessas expugnauit
æquauitque solo h), magnis animis paterna bella gerens, sublimi omnium spe, quod futurus sit multis ad præ-
lia regibus fortunatior. Fabulam passim circumferunt, eamque miris fauoribus efferunt. (Hanc fabulam
omisimus, quia nos non attinet. Narratur, quomodo olim rex quidam Daniœ in Scania venans sibyllam
offenderit , quai ipsi bellicam gloriam Kristierni secundi praedixerit).
Cap. II. — Suecia interim rebellionem suam prosequitur. Ciuitas Stockholm aliquandiu in fide regis
permansit: aix cui inerat regina, cum Germanorum manu in tuto erat, quandiu superfuere commeatus. Oppi
dum diu a Suecis oppugnatum deditur, cum sibi timeret a fame. Arcis custodes cum cibis et potibus uteren
tur incommodius, cæperunt ægre spiritum ducere, multis per tempora morientibus. Cumque spes propinqua [o:lon-
ginqua esset] de rege liberaturo obsessos, et ad paucos redacti essent custodes, reginaque i) ab illis foemineo
decori non magnopere timeret, dedita est arx quoque Sueciæ proceribus t). Kegina, ut erat religiosa foemina,
postulauit admitti in monasterium b. Brigitte, Wasten vocant, lbique intenta deuotioni, mansitabat aliquot
annis.- donec minis cardinalis legati Baymundi, et opera consiliarium [o: consularium] doctorum de Lubeca,
qui eo missi fuerant, persuasum, ut proceres regni inclinarent ad tractatum extra fines regni ineundum in
una urbium Pomeraniæ. Horum opera regina educitur, et in regnum reuertitur 1), cum interim Sueciæ
proceres proximo anno ad coetum consentirent. Sed increuit nouitasm). Nam oppidum Calmer n) cum arce,
quam rex tenuit in confinio Daniæ, a Suecis oppugnatur: rex aduolans tutatur«) Ita rebus ad bellum reno-
uandum intentatis, conuentus omittitur. Moritur interea Steno miles, regni gubernator p) : qui ubi nimium
auscultauit ecclesiasticis, miscuit fas atque nefas, cum vero qui recte senserunt de rebus euigilarunt, pla-
cuitque in commune, ut de communi consensu procerum ex tribus regnis treugæ firmarentur per integrum
annum. Interea deligitur locus in Calmer q). In eam conuenturi sint cum rege a singulis regnis oratores,
cum plena de summis rebus potestate acturi. Ibi veteres querimoniæ singulorum excutientur, statueturque,
quod ad perpetuæ pacis et tranquillitatis commoda videbitur pertinere. In ea expectatione hodie res con
quiescunt. Lubecenses nauigant in Sueciam intrepide, gratiam regis necdum ad plenum assecuti. Pactis
conditionibus stetisse non putantur. Ipsi quos habuere promissorum sibi factorum fideiussores, exactissime
ad assem usque emunxere ri.
b) Cfr. Reimârum Kock in anno 1502 supra pag. 248. c) Eventus anni 1502 aliquid obscure depinguntur. Ob
sessio Holmiæ lib. VI. cap. II. describitur. Scriptor utroque loco omnino omittit, Johannem in mense Majo Holmiam versus
vela fecisse, sed non prius, quam arce jam dedita, illuc pervenisse (v. supra pag. 84.). De levioribus certaminibus hujus anni
cfr. Allen de tre Nord. Rig. Hist. I. p. 308. d) Præsertim Kanutum Alfsson militem (e gente Svecana ”Tre Rosor” appel
lata), de cujus inimicitia cum Johanne rege et impugnatione in arces Norvegiæ facta legentes inspiciant Allen 1. c. pag. 258— ,
261, 265—279. e) I. e. obsidiones potius sustinuerunt, quam regem deseruerunt. f) Hic scriptor forte in errorem
incidit. Nullus alius fons tale aliquid memorat. Omnes arces, quas Kanutus Alfsson aggressus est, deditæ sunt, excepta Bohus, in
qua Henricus Krummedige capitaneus erat; et hunc celeberrimum virum, regis intimum amicum, nullo tali supplicio affectum
esse, certum esse videtur. g) Sc. arcis Bohus, quam Kanutus Alfsson obsidebat. h) Hic arces Elfsborg et
Öresten respiciuntur, quas Kristiernus d. 18 Julii et 10 Augusti expugnavit (v. supra Tom. I. 1. pag. 81, 82 et Allen 1. c. pag.
270—275). i) Sic ed. 1580. Nostra male: reginæque. k) Pactione jam d. 6 Maji facta, die 9 Maji 1502
Sveci arcem intraverunt (v. supra pag. 248 not. z.) 1) De studiis urbium Hanseaticarum et cardinalis legati, ut
regina liberaretur, deque ipsius in Daniam reditu cfr. Reimarum Kock supra pag. 248, 249. m) Hae insolita dic
tione scriptor dicere velle videtur, inopinatum aliquid e parte Svecorum factum esse. n) Ed. male: Calmée. o) De
hac obsidione fontes fere nihil memorant. Iu Collectionibus Erasmi Ludovici (supra pag. 85) legitur civitatem Kalmar d. 12
Martii an. 1503 obsideri coeptam esse et d. 9 Maji expugnatam. Chronicon Rhythmicum (supra Tom. I. 2. pag. 199) narrat,
Johannem regem ipsum defensioni interfuisse. Ille autem demum in posteriore parte æstatis cum classe Kalmarniam advenit et
tunc ex illa et arce urbem a Svecis obtentam tormentis vexavit (v. literas Nicolai Claesson d. 28 Augusti an. 1503 datas apud
Styffe, Bidrag t. Skand. Hist. IV. p. 347. p) Die 13 Decembris an. 1503 (v. supra pag. 250, not. x). q) Ed. male:
Calmec. Legati Sveciæ cum Johanne rege d. 18 Maji an. 1504 pactionem inierant ea conditione, ut consiliarii trium regnorum
in initio mensis Junii an. 1405 Kalmarniæ convenirent, ad quod tempus inimicitias cessarent (Hadorph 1. c.). r) De seve
ritate, qua Lubecenses pecuniam ex illis, qui Johannis regis sponsores in foedere d. 29 April 1503 facto fuerant, exegerunt v.
Allen, De tre Nord. Rig. Hist. I. p. 331. Cfr. infra Krantzii Daniam lib. IX. cap. II et III.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.