282
XXIX. EX CHRONICIS ALBERTI KRANTZII.
prouinciis coaugescens, scilicet per Franciam, Flandriam, Brabantiam ac Gelriam; malis urbium et prouin-
ciarum varie iactabatur. Guardiam dixere, et quasi custodiam finium, quibus inuocabantur. Custodes dicti,
vastatores erant: manus hominum impia, quæ nihil sacrum putabat. Dei summi ac hominum iniuria in
æquo illis fuit. De his loquor, qui maiorem numerum confecere. Cæterum inerant et viri sensati militaris
generis ac ex oppidanis, qui etsi ordines ducebant aut etiam stipabant, rectis tamen animis de Deo, sanctis
et iustitia fuere. Sed in tanta colluuie mortalium a maiori multitudine censere solemus uniuersos. Ine
rant omnium prouinciarum homines, promiscuum vulgus, Hispani, Galli, Anglici, Scoti, Longobardi, Suitenses,
superiores Alemanni, Sueui, Bauari, Franci, Saxones: immixti militares, qui ordines duxere. Eam manum
rex stipendio conductam misit in Sueciam; aderat ipse cum equitibus expeditis. Nec minus gubernator cum
iis, qui pactis vetustis pertinaciter inhærebaut, armauit quos poterat, non contemnendas copias. Eduxit
quoque magnam manum in mineris laborantium o), ferreum genus hominum; sagittis quam p) frequentes utun
tur acutis longisque hastilibus Sed præuenerant regis copiae, ne iungerentur agmina Suecorum, intercepto
nuncio, qui locum et tempus conueniendi detulerat. Eduxit autem contractam suorum manum gubernator [ex]
oppido Stockholm, quod unum mercaturis maxime idoneum [est], et in quo multi ex Germanis habitare de
legerunt. Eas copias excepere regii et collata manu, multis caesis, profligauerunt. Nam ubi fugam intentarunt
in oppidum memoratum, multi in ipso caesi sunt itinere. Iam inclinabat regiq) victoria, copiis expeditiori
bus profligatis. Veruntamen rustica quam diximus multitudo, durorum pectorum, in loco demorabatur nun-
cium a gubernatore. Sed priusquam victoriae regiorum ad eos nuncii peruenirent, aderant pedites memorati
de Guardia r) et instituto in eos praelio quasi murum oppugnauere, non cedentes loco; non est alias visa
rustica manus tam pertinaciter locum defendens, donec vulneribus defecti caderent. Quod si equestres alas
cum ductoribus habuissent, nulla vis superasset tam immanem et inuictam ad vulnera manum. Iam mul
titudine morientium adacti, qui supererant cedere cogebantur. Victoria fuit regiorum, non tamen incruenta.
Nam quotquot sagittis eorum contingebantur in locis mortalibus, mox animas posuere. Id erat arcuum ro
bur, et vis dirigentium. Gubernator ipse, aliquot submissis amicis, ad regiam se parauit voluntatem. Tum
qui ad rem ex proceribus neutrales fuerunt cum his, qui partes semper regias sunt tutati, ad regem venere.
Omnia ex voluntate victoris sunt constituta : sacramenta praestantur, inunctio solennis peragitur s). Et omni
bus pro more et arbitrio constitutis, post aliquantam in regno moram gubernator ipse regem reduxit, comi
tatus in DaniamD, ipse quoque a rege non inhospitaliter habitus, quo in fide conseruaret noui regni popu
lum, necdum animos in eundem alienos habentem. Is est rerum status in annum usque quingentesimum
millesimum a Christo nato et salute mundo praestita.
Cap. XLI1II. Ad eum qui proximus erat annum u) cum in eo regno componendis rebus rex
invigilaret, exoritur tumultus a plebe indignante, quod tam facile cessisset omne regnum regi, cui pridem
minor populus Thietmarsorum restitisset. Exceptum est murmur non inuitis quorundam ex nobilitate
auribus, qui rem miscuere. Interuenerant ecclesiastici nonnulli, qui pro consuetudine regnorum con
siliis publicis magnam autoritatem fouentv). Effectumque est, ut rex, cum multa tentasset rebus in bo
num modum salutaremque statum reparandis, [et in iis] frustraretur, clam regno enauigans excederet x\
regina relicta in arce cum fideli suorum præsidio, armis commeatibusque abunde ad omnem casum præpara-
tis. Prægnans erat y) ibique paritura sperabatur. Quod si marem esset enixa, regem indigenam populus
ambire ac placide accipere putabatur. Sed præsenti adhuc regi illa obuenere a Sueciæ proceribus, ut insi
diatum capiti suo non dubitaret. Crebrius inuitatus ad loca suspecta, vitauit congressum ac mira fortuna
elusit omnes insidiantium molitiones *). Non erat altera rebus via, quam perfidum genus armis petere, vi
bellorum ad iuga cogere, insidias et omnem iniuriam vi depellere, cogereque inuitos, ut fidem impleant,
pacta firment faciantque imperata. Rex ergo æstate proxima») de longinquo vocauit arma; misere principes
ex fide auxilia, venit magna multitudo gregariorum ad stipendia. Quæ dum intus comperta habuere Sueci,
arma quoque illi contraxere, inuocantes de prouinciis vicinis auxilia. Sed nemo se commouerat, multi
tamen stipendia facturi, ad eos undecunque concurrerunt. Rex perfidiam regnicolarum per urbes maritimas
questus, premonuit, ne quis se hostibus suis immisceret, hostem testatus habiturum, qui arma, commeatus
o) Hic Dalecarli significantur, quorum magna pars in ferri cuprique fodinis et officinis laborabat. p) Aut ”sagittis
que” aut ”sagittis quidem” .legendum. q) Pugna jam erat profligata, cum rex ad Holmiam navibus advenit, (v. supra
pag. 151). r) Hic attendendum est Krantzium certamina dierum 28 et 29 Septembris an. 1497 apud Rotebro et Holmiam
inverso ordine, quem ceteri exhibent, exposuisse (cfr. supra pag. 135, 136 et 149, 150 atque Tom. I. 2. pag. 332). s) D.
11 Octobris an. 1497 rex Hohniam ingressus est(v. supra pag. 83. not. m. ; cfr. pag. 136). Die 26 Novembris coronatus est (v.
supra pag. 140, not. e.). t) Hoc in mense Januario an. 1498 accidit. Steno Sture regem usque ad Halmstad prosecutus
est (v. Allen de tre Nord. Rigers Hist. I p. 159). u) I. e. anno 1501, cujus de eventibus cfr. Reimarum Kock supra
pag. 247. ■ v) Presertim Hemmingus Gad, electus Lincopensis. x) Die 11 Augusti rex Holmiam reliquit (v. supra
Tom, I. 2. pag. 333). y) Hoc nullo alio loco memoratur, neque verisimile videtur, regem, si ita fuisset, defensionem urbis
uxori traditurum fuisse. z) Chronicon Rythmicum Danicum (supra pag. 137) etiam de insidiis Stenonis Sture loqvitur.
Rex ipse idem narrat (cfr. Allen 1. c. I. pag. 177 et 637, not. 30). a) Sc. anno 1502.