Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

XXIX. EX CHRONICIS ALBERTI KRANTZII. 
281 
mercium cum his urbibus haberet — librorum Krantzii, pristini socii, cognoscendorum facilem occasio 
nem invenerit. 
Scriptoribus nostris posterioris aetatis, ut Messenio ceterisque illo recentioribus, Krantziura ct 
notum et ab iis sæpe usitatum esse memorare vix necesse habemus. In excerptis faciendis, quod Sve- 
tiam et Daniam attinet, editionem an. 1546—1548 Argentorati, quod Vandaliam, editionem an. 1580 
Francofurti ad Moenum impressam secuti sumus. 
1) E Suecia. 
Lib. V Cap. XLII. Joannes, Christierni filius regis, in Daniam rex electus a) et confirmatus, 
in Noruagiam hæreditario iure succedens, Sueciæ quoque regnum expectabat. Admoniti proceres a vicina 
rum regionum nobilitate, ut ad antiqua secum pacta respicientes, communem tribus regnis principem prae 
ficerent, nil aliud egerunt, quam si vellet rex Joannes conuentas dudum subire conditiones b), Suecis quo 
que regnaret. Sed ille nisi liberam regendi potestatem haberet, contempsit, temperamenta tamen adhiberi 
pateretur c). Sed ad eorum, quibus regnaret, nutum imperare, non regnum, sed seruitutem deputauit d). Diu 
præstolatus est, si forte sua sponte ad cor redirent : aliquando curauit admoneri. At quem gubernatorem 
deputauere regni e), ea fuit modestia, ut diu populus regem non desideraret. Igitur in hoc rerum statu 
multi decurrerunt anni, cum interim Suecia a bello non vacabat. Nam Kussi orientalia Sueciæ contin 
gentes, nonnunquam bello f) lacessere Suecos adoriuntur ; vicissim illi Russis faciunt incursiones g). Nihil 
tamen magni fiebat præter intercursiones : nam finibus quisque suis præsidia adhibuere. Interim legationes 
crebrescunt principis magni Moscouiæ, qui supra omnes proceres prolatauit imperium, magnam illam urbem 
Naugardiam sibi parere cogens. Is enim in Daniæ regem modernum Joannem respiciens, facile, si de con 
ditionibus belli conueniret, Sueciæ [o:am] utrique interceptam ad iuga cogerent h). Sed rex prudentissimus 
audiebat quidem legationes et, quod tempori congrueret, respondebat: neque plenam scismaticis fidem de 
dit, neque omnino repulit, sed cum honore dimissis oratoribus, interim cogitauit, quid regnis suis, quid 
communi Romanæ ecclesiæ conduceret honori. Ita Moscouitæ ad hunc usque diem in incerto relicti, ne 
sciunt, quid animi in se gerat rex memoratus il. Mercatores tamen Germanise princeps ille Moscouitarum 
in terris suis (et præcipue in Naugardia) captos tenuit et rebus omnibus nudatos diu seruauit in carcere, 
quod gratificari putaretur ea re principi memorato. Multis deinde pactionibus in medio habitis, post lon 
gam captiuitatem vix liberati sunt qui superfuere. Sed de rebus nulla spes. 
Cap. XLIII. Interim Joannes rex cum titulum præferret electi in Suecia, semper expectabat 
bene gerendæ rei in Suecis occasionem. Pertæsum est aliquando nonnullis ex proceribus, quod gubernatori, 
etsi integerrimo ad illum diem viro, tamen omnibus natu et origine pari subesse cogerentur; de inuocando 
rege, quem elegerant, apud se cogitabant. Sed quoniam multi etiam contrariam fouerunt sententiam, sine 
magno incommodo res transire non poterant. Ergo intestinum veriti malum, diu quieuere. Interim qui Got- 
laudiam pro Suecis diu gubernauit, strenuus ad arma miles h), iam senio ingrauescens, cum intelligeret 
procerum in regno super inuocando electo rege repugnantes sententias, illis accessit, qui putauerunt regno 
expedire regem habere, et illum regem, quem pridem omnes elegerunt. In eam sententiam pedibus vadens, 
quod potuit fecit: regi insulam cum oppido et arce consignauit 1). Ea fuere regi primordia Sueciæ inuadendæ. 
Inde cum res per proximos annos magis atque magis inter regni proceres agerentur, ipseque gubernator 
in utramque partem æque videretur promptus, cœpit præualescere eorum sententia, qui regi inclinabant. Ea 
tamen res undecunque iniecta mora differebatur: nonnullorum verba a rebus et res a verbis ani- 
maduersa sunt discrepare. Tentata fuere inter utrasque partes colloquia. Nam rex ipse ex suo snbmisit 
concilio, qui cum Sueciæ proceribus agerent: sed nulla in re conuenere. Arma ostenderunt aliquando; 
bellum rebellibus animo sedit. Idque ingruente iam brumam) intentatum est. Erat tum in occiduis par 
tibus longa bellorum consuetudine innutrita gregariorum militum peditura tumn) magna manus, ex variis 
a) Kristiernus I:s obiit d. 21 Maj 1481. b) Hic sine dubio tractatus Calmarniensis d. 7 Septembris an. 1483 fac 
tus respicitur (impres. apud Hadorph, Rim-Krön. II p. 318-333). Admonitiones a ceterorum regnorum nobilitate, quæ supra me 
morantur, certe spectant conventus a consiliariis trium regnorum an. 1484 Calmamiæ, an. 1494 Novæ Ludosiæ habitos. c) Forte 
pro: patiebatur. Scriptor dicere velle videtur, Joliannem viam pacificationis armis ad tempus prætulisse. d) I e. putavi . 
e) Exspectares: at ille [sc. Steno Sture], quem Sued gubernatorem regni deputaverunt. f) Sic editio am 1580; nos ra 
falso- bella g) De bello inter Svecos et Ruthenos annis 1495, 1496 vide Reimarum Kock supra pag. 244, 245. Indu 
ti, an. 1497 d. 3 Martii init, sunt (v. Allen, De tre Nord. Rig- Hist. I. p. 641, not. 58). h) Exspectares: respiciens 
nutavit facile Sveciam inter utrumque interceptam coactum iri. i) Errat scriptor. Jam d. 8 Novembris an. 1493 
foedus inter Russiam et Daniam adversus Svecos ictum est (v. supra pag. 247, not. k). k) Ivar Axelsson ( o ). ) ie 
15 Junii an 1487 (Danske Geh. Arch. Aarsberetn. IV. pag. 273). Krantzius præcedentis inter Stenonem Sture et Ivarum Axels- 
Ï, Znd» „ tl.„ belli — — « beit h«. d, eft. fentes supra pag. 213 not. .. — «• «J 
inter annos 1496 et 1497 ; de sequentibus cfr. Reimarum Kook m anno 1497 supra pag. 245. ) 
errorem irrepsit. y — , 
Tom. III. A * /A -
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.