280
XXIX. EX CHBONICIS ALBEBTI KBANTZII.
XXIX.
Ex Chronicis Alherti Krantzii.
Albertus Krantzius Hamburgæ (anno incerto) natus, primum Coloniae, deinde Eostochii, cujus
universitati an. 1463 ascriptus est, studiis se dedidit, in qua per multos annos moratus etiam digni
tatem rectoratus anno 1482 tenuit. Postea (anno incerto) ad urbem natalem, ut lector primarius Theo
logiae esset, vocatus, mox propter prudentiam atquæ doctrinam etiam in publicis urbis negotiis sæpe
adhibitus est, ut annis 1497—1499, cum in Angliam et Franciam missus est, et anno 1503 in pac
tione Lubecensi, qua lites inter Johannen), regem Daniæ, et urbes Hanseaticas componerentur. Anno
demum 1517 d. 7 Decembris diem obiit supremum a). Præter hæc supradicta academica et publica
munera officiaque, quæ ei committebantur, Krantzius etiam in fatis terrarum aquilonarium investigandis
earumque historiis conscribendis haud paulum temporis et laboris consumpsit, quorum laborum tamquam
fructus numerosi ejus libri, Chronica regnorum aquilonarium (Svecia, Dania et Norvegia), Saxonia et
Vandalia etc. fuerunt b).
Etsi principio a viro, qui eventibus ipse interfuerit, hand exiguas res nostram historiam illu
strantes jure exspectares, tamen re vera admodum pauca ejus generis in ejus scriptis inveniuntur, quae
res ex variis causis declaratur. Primum nostrae res ei necessario multo minoris momenti fuerunt, quam
ea, quae reges Daniæ eorumque cum urbibus Hanseaticis inimicitias attinuere. Deinde aliquanto ante
mortem historiam regnorum aquilonarium tractare desiit; jam enim in anno 1504c) Swecia et Dania
ad finem perductae erant, ut ex ipsius verbis in illis manifestum est (v. Daniam lib. IX. cap. III: »is
est rerum status in hodiernum diem anni qvarti post mille quingentesimum mensis Maji, quo hæc scri
bebantur» et Svetiam lib. VI. cap. IL, ubi narrat inter proceres regnorum de conventu in Kalmarnia con
venisse (quod Havniæ d. 18 Maj an. 1504 constitutum est) et deinde pergit : In ea exspectatione ho
die res conquiescunt» d). Ad extremum in iis, quæ sunt ipsius ætate vetustiora et nos attinent, Saxone
Grammatico, Hermanno Kornero ceterisque Detmari continuatoribus, quorum ex scriptis nos excerpta
supra dedimus, assidue usns est, ut in his temporibus aliquid ex eo sumere superfluum esset. Quare
excerpta nostra ad ea, quæ in ipsam scriptoris ætatem incidunt, ad tempora igitur Johannes regis, coer
cuimus. Neque certo hæc pars scriptorum Krantzii historiae nostrae multas res alicujus gravioris mo
menti præbet, ut excerpta sequentia satis demonstrant. In universum aliquid vagi in compositione
ejus hæret; anni et dies, in quibus res evenerunt, parce afferuntur; manifesto studio rhetoricum quasi
colorem narrationi dandi ipsam haud raro conturbat et obscuritate involvit, quæ obscuritas insolito quo
que verborum et elocutionum genere atque structura haud parum augetur.
Quamquam Eeimarus Kock libris Krantzii usus fuerit, tamen præter illum etiam tam multos
alios fontes inspexit et in suo Chronico Lubicensi colligendo adhibuit, ut multo plus ab eo, quam a
Krantzio de rebus nostris edoceamur. — Nostrorum medii ævi scriptorum, qui huic operi jam inserti
vel inserendi sunt, solum Johannes Magni Gothus et Laurentius Petri libros Krantzii laudant, sed in
iis locis solum, ubi auctoritas ejus minima est, se. in antiquitatibus Aquilonis, eo usi sunt. Olaus
autem Petri opera ejus nosse non videtur; fortasse Chronicon jam consummaverat, autequam Chronica
aquilonaria Krantzii primum in lucem an. 1546 edita sunt e). Contra jam Hemingus Gadd in ora
tione contra Danos an. 1510 habita f), Krantzium laudat, quod ut jam supra diximus g) non adeo est
mirandum, cum id universitate Eostochii eodem tempore, quo Krantzius, versatus, ejus amicitiam sibi
comparare potuerit et postea, — cum pluries ob publica negotia per Germaniam aquilonarem proficisce
retur vel propter communes Svetiæ et urbium Hanseaticarum cum Dania lites atque bella frequens com-
a) Hæc sumsimus ex Krabbe, Ikie Universität Rostock, ed. 1. c. an. 1854, I. p. 224—235.
b) Omnium scriptorum
Krantzii indicem, separatis editionibus etiam notatis, invenies apud Potthast : Bibliotheca Historica medii ævi pag. 409. c) Nor
vegia jam in anno 1500 abrumpitur, ut observavimns infra pag. 285 not. f. d) Sicut ex his elucet Sveciam et Daniam eodem
tempore finitas esse, ita propior investigatio utriusque operis mox ostendit, neutram altero vetustiorem proprie dici posse, sed
scriptorem eodem tempore in utraque conscribenda versatum esse. Non minus enim frequenter in Svecia Daniam, quam in Dania Sveciam
pro testimonio affert. e) In querimoniis a Gustavo I: contra Olaum Petri (in fine anni 1539) propositis, illius Nye Sven
ske Crönike citatur et nonnulla ex contentis afferuntur (v. Monumenta Polit. Ecclesiastica ex Archivo Palmsköldiano, ed. Olaus
Celsius 1750 pag. 26—29).
D V. supra pag. 62 not.*. g) Vide praefationem hujus orationis supra pag. 43, 44.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.