XXVn. EX CHRONICO HOLTZATIÆ AÜCT. PRESBYT. BREMENS! 277
res!) m tam spaciosis terris regnorum suorum non habuit spacium terre pedis dimidii y), quo mori potuit
e e ui . Sed in naui existens ante eiuitatem Plensborg, maxima et mirabili orta tempestate fulminum
et tonitruum, recessit a corpore anima eiusz). —
Cap. XLII. Sequenti anno a) rex congregauit iterum magnum exercitum nauigio ad recipiendam dic
tam terram. Expeditionem fecit et quasi totam terram nauibus circumdedit et prope insulam Vluggeb) maio
res Baues collocauit, in quibus armati multi apparebant, et ibidem aliquamdiu dimicauit. Et subito c) di
missis magnis nauibus cum apparentibus armigeris in parais nauibus, snikkend), a d commune passagium
properabant et illico, antequam omnes de terra congregari possent naues, exeundo pluribus hincinde inter
fectis, Dani siccam terram receperunt e). Et postmodum equis adductis, quotquot inuenerant masculini sexus,
in ore gladii crudeliter occiderunt, aliquibus fugam capientibus ad ecclesias, presertim in opidum Borchf).
Extractis inde vestibusque exutis in cimiterio lacrimabiliter ducendo, nudos ferociter necauerunt, sacra loca,
ecclesias et cimiteria vna cum sacramentis et sacrosancto corpore dominico, heu, beu ! execrando g) enormiter
inaudita faciendo, violabant omnem terram, omnes domos spoliando et demum omnes domos et casalia totius
terre comburendo. Et neminem in ea permiserunt remanere, sed captiuos ducentes omnes viros remanen
tes, mulieres, virgines et infantes, ex quibus plures, proh dolor, propter inopiam peiores effecti, viri facti
pirate, mulieies, virgines meretrices et adultere. Tanta inhumanitas a paganis et barbaris nullibi legitur,
quanta in hac terra facta ab hiis, qui Christiani dici debent. — — — —
( Qucb de impugnatione urbis Slesvig per Ericum regem anno 1426 et pugna navali prope Havniam
anno 1427 auctor affert, multo breviora sunt, quam quce supra pag. 211 et 214 e Kornero et aliis attu
limus, neque quidquam novi continent, quare ea hio inserere superfluum duximus).
y) Dies Wort ist so verwischt, dass man zwischen dimidii und remanens schwanken kann, Lappenberg. z) Anno 1412
in nocte inter dies 27 et 28 Octobris (v. supra pag. 24, not. d.;. a) Igitur an. 1417; sed 1420 hæc Imbriæ ( Fernem) expugna
tio accidit (v. Kornerum supra pag. 210 et infra Chronicon Saxonum Nordalbing.). b) Hodie Imbriæ insula coalita. c ) Duo
codices ”subinde” exhibent. d) Minores naves etiam apud nos tunc snäckor vocabantur. e) Die 9 Julii; prima descen
sio d. 1 Julii non successit (v. supra pag. 210). f) Cfr. 1. c. not. o. g) Lege: exeeranda.
XXVIII.
Ex Chronico Saxonum Nordalbingiorum excerpta.
Hoc cbronicon Die Chronik der Nortelbischen Sassen inscriptum bis editnm est 1) a Mi-
chelsen apud Falck, Staatsbürg. Magazin, Tom. IX pag. 340—380, 2) a Lappenberg in Quellensam-
lungen d. Schlesw-Holst. Gesellschaft, Tom. III., Kiel 1865, quam posteriorem editionem nos adhi
buimus. Opus, quod in anno 1483 finitur et cujus vetustissimus codex jam an. 1486 scriptus esse
videtur, duas partes 1) in anno 1448 compositam historiam 2) additiones in sequentibus triginta quin
que annis factas comprehendit. Presbytero Bremensi non usus est, quamvis primo aspectu ita videtur;
similitudines ex communi materia declarantur. Contra Detmarus et Kornerus ei ignoti fuisse non viden
tur, quamquam eorum narrationes ita contraxit, ut affinitas haud facile perspiciatur. Historiæ Suecanæ
quamvis parum subsidii ministret, tamen pauca, quæ exhibet, non praetermittenda nobis visa sunt, cum
fontes, ex quibus singula hauserit, pro certo indicare non possimus.
Tom. 111.
I. 70

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.