Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

276 
XXVII. EX CHRONICO HOLTZATIÆ AÜCT. PRESBYT. BREMENS!. 
in matrem dicte domus Wasten cum maiori reuerencia, qua decuit, et tam in spiritualibus, quam in tem 
poralibus domui et personis monasterii prefuit gloriose m). — — — — — — — — — — — 
Cap. XXXIII. Nam Margareta, regina Dacie, que trium regnorum sceptrum gerebat, post obitum 
filii sui regis Olauin), non habens in regno suo successorem, de domo et stirpe ducum Pomeranie, qui eius 
cognati fuerant, vnum in regem Dacie, Swecie et Norwegie, quem Ericum in coronacione nominauito), solemp- 
niter assumpsit, cum quo dictorum regnorum iura possidebat Hec regina ultra modum fuit astuta. Wi 
dens et senciens post obitum ducis Holtzatorum p) regencium multitudinem et discordiam, estimans ducatum 
Jutzie Sleswiccensem recuperari posse et successiue, illo ad regnum Dacie rehabito cum castris, eciam ha 
bere viam ad Holtzatos, terra marique ciuitates de Hensa Lubeke et Hamborgh fore subiugandas, cum con 
siliariis regnorum suorum tale subiit consilium, inter duo quid eligendum: an propter necem dicti ducis 
Gherardi in Ditmarticos filios ducis orphanos vindicaret et terram Ditmarticorum subiugaret, an successiue 
per bonam fidem castra ducatus per pecuniam in pignus acquireret et maiores terre datis muneribus attra 
heret sibi, et tandem, habita voluntate sua in terra Holtzacie, eciam ciuitates suppeditaret. Et conclu 
sum fuit hoc vltimum sanius esse. — — — — •— — — — — — — — — — — — 
Cap. XXXY. — — — — (Ericus rex Flensburg [anno 1409 in Octobri'] potitur »Anno elapso» 
Margareta regina Slesvig fraude occupare conatur, sed frustra). Regina iterum longe se in regno Swecie 
collocabat, et interim rex congregauit excercitum ante castrum Sunderborg q). Ybi quidam prepotens mi 
les, Abraham Broderson de Swecia, eciam cum suis ante castrum predictum posuerat. Rex appositis ma 
chinis et bombardis ante castrum in aggeribus nichil proficere poterat. Hec videns, ad extremum dolum, 
quem in corde gerebat contra dictum Abraham militem, ipsum de stupro accusari fecit et obinde decapitari, 
quia hic miles plures habuit in Swecia famulos, quam rex. Et regina interim castra, que tenuerat dictus 
miles, -eaccepit sibi r ). Et ita rex de castro predicto Sunderborgh confusus recessit. — — — — — 
Cap. XXXVI Illis diebus, cum consules Lubicenses a communitate sua fuerant expulsi, et que 
relam contra communitatem apud imperatorem deponentes et per sentenciam eius restituendos eos demandaret s), 
nemo sentenciam imperatoris execucioni mandando paruit. Sed solum rex Danorum Ericus vna dierum om 
nes ciues de Lubeck in Schanea insimul captiuauit et eorum bona rapuit violenter t) ; qua de causa, si dues 
Lubicenses a captiuitate liberari deberent, oportuit communitatem suos consules reaccipere sine velle suo .. .. u). 
Ideoque dicti consules inierunt cum rege confederacionem et ligam contra quoscumque istomodo: Quod ciues 
de Lubeke, Hamborg, Luneborg, Wismar, Rostock, Sundis, Gripeswold et Ancklem deberent et possent omnes 
perpetuo tempore visitare terraque mari regna Dacie, Swecie et Norwegie sub antiqua libertate et, si regi 
incumberet guerra a quocumque et ipse rex paratus esset in iure respondere, tunc ipsi consules duitatum 
predictarum ipsi regi mille armigeros suo dampno et sumptibus regis, quando ad eum applicarent, deberent regi 
procurare. Eodem modo, si ciuitatibus predictis emergeret bellum, rex ipsis cum mille armatis succurrere deberet. 
Et quod quolibet anno in Schanoer consiliarii regis et consules predictarum ciuitatura deberent in vnum conue- 
nire et, si cuiquam dampnum illatum ab altero fuerat, ipsum hincinde deberent amouere et planare. Et 
istud pactum siue conuencionem rex suo iuramento et consules similiter necnon literis et sigillis sibi inui- 
cem confirmabant v). — — — — — — — — — — — —. — — — — — — — 
Cap XXXVIII. Margareta, regina Dacie predicta, inuentrix horum malorum omnium. 
trium regnorum domina, cum *) in fine vite sue, sicut Deo placuit, cum ex hac vita exire deberet, (mira 
m) Anno 1408, quamquam solum XI annos nata, speciali dispensatione Papse monialis consecrata est, facta est abbatissa 
inter annos 1446—1448 ; jussu Earoli regis an. 1452 deposita est, sed denuo circa annum 1457 hanc dignitatem recepit et usque 
ad mortem an. 1465 retinuit (v. Diar. Vastenense, supra Tora. I. 1. pag. 125, 169, 174—177 et 187). n) Obiit anno 1387. 
o) Verisimiliter jam in baptismo nomen Erici accepit (cfr. Jabn, Danm. Hist. p. 36, not. 3). Filius erat Wratislawi VII:i ducis 
Pomeraniæ et Mariae, filiae Hernici, ducis Magnipolensis et Ingeburgis, sororis Margaret» reginæ. p) Gerardus VLs in 
bello a Ditmarsis d 5 Augusti an. 1404 interfectus est. q) In Alsia insula. . r) Hoc anno 1410 contigit. Adhuc 
die 14 Augusti Abrahamus literas in Sönderborg Alsiae datas subscribit (v. Jahn Danmarks Hist. pag. 494). Dies incertus est. 
Supra pag. 24 fontem inseruimus, qui diom 5 Septembris affert, sed in not. i. ibidem observavimus, forte V Eal. Sept. (28 Au 
gusti) legendum, quia Jahn 1. c. pag. 53, autore omisso, hunc diem exhibet. In Ealendario Trolliano (supra Tom. 1.1. pag. 234) 
dies VII. Eal. Sept. (26 Augusti) legitur, quo ex fonte Lagerbring Svea Rikes Hist. IV. 32 fortasse diem 27 Augusti, quem, item 
nullo fonte citato, affert, sumserit. De judicio super Abrabamo facto cfr. uberem expositionem, quam Jahn fecit (1. c. pag. 473— 
478). s) Forte deponerent - demandarent legendum. t) Hoc anno 1415 contigit, v. die Lubeck. Chroniken ed. 
Grautoff, IL pag. 11. u) Lacuna; certe narratio de restitutione consulum d. 16 Junii an. 1416 excidit (cfr. Grautoff 1. c. 
pag. 14). v) Hoc foedus nullo alio loco nisi apud Eeimarum Eock, qui tamen aperte nostrum chronicon exscripsit, legi 
tur. Hvitfeldt (Danm. Rig. Rrönika in 4:to pag. 322) foedus ad verbum inseruit, quod die 15 Junii 1423 inter regem et easdem 
urbes initum est. Primo aspectu crederes nostrum- auctorem hoc vidisse et falso anno ascripsisse, sed duo foedera ita differunt, 
ut id verisimile non videatur; et ipsum excerptum presbyteri eum diploma præ oculis habuisse monstrat. x) Lege: tamen.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.