M°.CC 0 .LXX 0 .YI°. dominus Magnus consecratus in regem Ypsalie.fi) Incensa est ecclesia Wexio
per regem W. Dacie. r )
M".CC°.LXX 0 .VII°. intrauit rex Ericus Dacie Sweciam volens iuuare Waldemarum. Yesgo-
ciam intrans venit Absauall. s ) qui facta suorum quadam distraccione apud Eteglie *)
cum scandalo recessit. n ) Eodem anno, reconciliatj dominus Magnus rex et dominus
Waldcmarus. quod W. liaberet Vesgociara et Osgociam et dominus Magnus rex ha
beret superiores partes et ipse rex diceretur et non W. v )
M 0 .CC 0 .LXX 0 .VIII°. captus est Gerardus, comes Hulsacie per dominum Johannem Philippic
et obcessum est castrum Junacopie. per eundem dominum Johannem Philippi. Y
M°.CC°.LXXX°. obiit rex Magnus Norwegie. Electus in regem filius suus Ericus. celebra
tum est capitulum Asloe. z ) in Norwegia.
M°.CC°.LXXX°.I°. obiit Jacobus archiepiscopus vpsaliensis. Celebratum capitulum Wysby.
obiit dominus Vlplio Karlsson. a ) Eodem anno obiit dominus Gottbormus legifer
Olandie. b )
M°.CC 0 .LXXX 0 III°. obiit Hiurieus Episcopus lincopensis. vitra mare. Et guerra fuit inter
Noricos et Libicenses. et ceteras maritimas ciuitates. c ) et electus in regem Swecie
Birgerus filius regis Magni, et Ericus frater eius factus est dux. sed d ) ambo essent
paruulj. e )
M°.CC 0 .LXXX“.V°. consilium regum in Gunbærgshedh f ) habitum vbi treuge facte sunt inter
Norricos et Libicenses et ceteros Theothonicos vsque ad festum Mikaelis. eodem anno
dominus Aluerus s) multas naues cepit, et multas villas Dacie spoliauit. et electus est
in Episcopum h ) Bono canonicus post festum Mikaelis b bellum fuit inter regem I rancie
et Arrogonum et multj ibi corruerunt.
q) Chronicon 266—1430 (supra I. r. p. 25) addit: in die pen
tecostes. Quod literis ejusdem diei (d. 24 Maji) roborari
videtur (Dipl. Suec. I. p. 508).
t) Lapsus scriptoris pro: Swecie. De anno dubitamus. Chro-
nicpn 880—1430 supra I. i. p. 63 rem in an. 1277 refert et
addit: Eodem anno Dani fuerunt in Axaval. Etiam Chronici
Rhythmici narratio annum 1277 indicare videtur.
s) Memorabilis nunc deleta arx Axevall in territorio Valle.
t) Pro: Ettak. Vide Chronicon 815—1412 supra I. i. p. 41.
ti) De irruptione Danica citatum chronicon fere ad verbum con
spirat. Annales Esromenses (Lundenses) aliquid differunt (SS.
rer. Danic. I. 247). Cfr. etiam Chronicon Rhythmicum.
V) De anno hujus regni divisionis fontes dissentiunt. Sed annus
1277 nobis videtur praeferendus. Duo juniora chronica idem
verbotenus sub anno 1277 narrant (supra Tom. L i. p. 41
et 54), et quod in vetere chronico 1160—1320 (1. c. p. 86)
idem in anno 1275 invenimus, nullius est momenti, quia
hæc verba ibi manu e medio seculo XV a inserta sunt. Re
stat Chronicon Rhythmicum (saltem nostris annalibus non
vetustius), quod partitionem immediate post captivitatem
Valdemari (igitu an. 1275) collocat. Sed partim series tem
porum ibi est inconstans, partim hoc ipso loco commentatio
quodammodo ornata et plus ex traditione quam ex primario
fonte hausta videtur. Contra certum est, anno 1277 de par
titione regni actura esse (Diplom. Suec. I. p. 519). )Et Anna
les Islandici in an. 1275, nulla mentione cujusdam divisionis
facta, solum dicunt Waldemarum fratri coronam concessisse ;
neque si aliter fuisset, scriptor, cum conventum regum, cui
ipse interfuisse videtur, in Konghælla sequenti anno tam
copiose exponit, rem tanti momenti tradere neglexisset.
i) Hoc contigit in urbe Skara (cfr. Chron. Rhythmicum ; reliqui
annales silent). Gerardus erat pater Helvigis, conjugis
Magni regis, et Gerardi II, qui an. 1275 IngebUrgem, filiam
Valdemari regis uxorem duxerat.
y) Propter hanc conspirationem cum fratre et sororio an. 1280.
d. 20 Augusti securi percussus est (supra Tom, I. I. p/ 25
et 86; cfr. p. 41 et 63).
z) Sæpius scribitur Oslo , hodie Kristiania , metropolis Norvegiæ.
a) Aliud chronicon addit: et sepuUus est Skeningie (supra Tom.
I i. 25; ibidem et p. 63 legitur: obiit dominus Fulco da-
pifer, ex quo lapsus EriciOlai: ”obiit Ulfo dapifer” natus est).
Ulfo Karlsson in armis signum, quod vingad stråle vocatur,
gerens an. 1281 sigillum sub literis regis appendit (Dipl.
Suecan. I. num. 714; cfr. Hildebrand, Svenska Sigiller etc,
ser. 3 n. 46), sed in secreto, quod etiam sub numeris 712 (
710, 671 et 670 pendet, deest titulus: dominus. Quare do
minus TJ. K. in iisdem literis (n. 714) inter firmatores non
autem inter sigilla apponentes nominatus sine dubio diversus
ab illo est et potius hic ipse qui in annalibus an. 1281 de
functus esse dicitur. Credimus eum esse eundem ac domi
num Ulfonem Karlsson, cujus pater erat Karolus filius Ka-
roli ducis (v. Diplom. Suec. I. p. 699; an. 1220 interfecti
et igitur frater Ulfonis Ease ducis. Hic dominus Ulfo Karls
son de gente Folkungorum commemoratur an. 1276 (Munch
1. c. IV. I. 659) et sine dubio idem est, ac dominus U. K.
in Alsnö Stadga nominatus (Dipl. Suec. I. pag. 653) et
ille U. K., cujus gesta an. 1277 Chronicon Rhythmicum lau
dibus extollit.
b) De illo silent scriptores. G. quidam, filius Siggonis, bona
in Ölandia an. 1271 possidet (Diplom Suec. I. pag. 456).
c) Hoc bellum ad annum 1284 pertinet (v. Munch 1 c. IV. 2.
p. 98).
d) Lege: licet (ut supra Tom. I. i. p. 41). Compendia horum
vocabulorum facile confunduntur.
e) Chronicon 815—1412 addit, hoc Skeningiæ factum esse et
Benedictum fratrem Magni regis ibi ducem Finlandiæ nomi-
tum (supra Tom. I. I 41; cfr. p. 54). Quum autem hæc
duo chronica conventum anno 1284 ascribunt, et prior anno
tatio de bello maritimo ad hunc annum pertinet, scriptor
utramque rem sine dubio an. 1283 pro 1284 lapsu quodam
inseruit. Benedictus, domicellus adhuc an. 1283, d. 13 Julii,
dux primum an. 1285 d. 22 Febr. appellatur (Diplom. Suec.
I. pagg. 627 et 659). Sine dubio tunc quoque edictum Ske-
ningense (1. c. pag. 668) reddebatur, quod saltem ante an.
1285, d. 22 Februarii est scriptum (vide 1. c. p. 658).
f) Lege: Gullbergshedh. Idem locus ac supra in an. 1253.
g) Aluerus, filius Erlingi, comes de Sarpsborg in Norvegia,
cujus ob depredationes dictum concilium convocatum erat.
h) Sc. Lincopensem. Duo igitur anni post mortem prædecessoris
Henrici evaserant (cfr. infra sect. H. pag. 106); per igno
rantiam hujus intervalli declarantur falsi anni supra Tom.
I. I. p. 26 et 87. Bouonem episcopum an. 1285 d. 5 Aug.
offendimus (Diplom. Suec. I. pag. 664), forsan jam d. 29
Junii (v. SS. rer. Danic. I. p. 293).
i) Verba: post festum Michaelis, ad sequentia pertinent.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.