Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

XXVII. EX CHRONICO HOLTZATIÆ AUCT. PRESBYT. BREMENS!. 
275 
Cap. XXII. Illo tempored) fuit in terra Mekelemborg prenominatus vir, Hinricus comes, bellicosus et 
sagax. Hic a Karolo quarto, Romano rege, acquisiuit sibi titulum ducatus in terra sua, vt peramplius prin 
ceps et dux ipse et sui heredes scriberentur, et non comites e). Hic habuit filium, Albertum nomine, 
quem voluit in regnum Swecie introducere, cum illis diebus rex Swecie iners et pusillanimis erat. Vnde 
acquisito dicto domino, comite Hinrico ferreo, in adiutorium suum, iniit secum pactum, quod si filius eius 
fieret rex Swecie, ipse Hinricus partem Swecie terre, videlicet castrum Calmeren cum advocacia et terram 
Vindland pro sua parte libere possidere deberet, donec et quousque solueret ipse vel heredes sui vnam mag 
nam summam pecuniarum dicto Hinrico et suis heredibus, prout hanc promissionem in testimonium poste 
ris per literas et sigilla sua communiret, prout hodie principes Holtzacie hanc literam habent in signum 
veritatis i). Et sic principes predicti, suis simul collectis, Sweciam intrauerunt regnum obtinentes, et capto 
♦ 
rege pusillanimi predicto et posito in custodia in manicis ferreis septem annis. Dictus autem Hinricus co 
mes recepit predictum castrum Calmeren in possessionem et terram Vinland. Inhabitantes terram Vinland 
erant rebelles et dicto Hinrico comiti tributum soluere denegarunt, quare collecto excercitu voluit eos subiu- 
gare. Cum autem essent in itinere, deuenit in Wasten, curiam prenominate mulieris et magne deuocionis 
Brigitte vidue, que dicebatur sancta, et si interrogaretur, posset ipsi comiti Hinrico futura belli predicere. 
Vnde Hinricus comes, ipsam obsecrans, si quid sibi de futuro euentu transitus sui predicere posset, quod 
hoc facere dignaretur: ipsa autem respondit sibi, quod si dictam terram Vinland intrare vellet, absque ar 
mis hoc laceret. Hinricus comes, vertens se ad suos, dicebat: Hec mulier huius nacionis est, ego autem 
alienigena. Que cura illi, si interficerer a Vinlandis? Cum armis me expediam in nomine Domini. Et ita 
contingebat: terram Vinlandie cum potencia armatorum intrauit et pro libito suo vsus fuit et reuersus in 
castrum suum, apportato tributo, nichil mali expertus g). — — — — — — — — — — — 
Cap. XXVIII. Post mortem vero Woldemari, regis Dacie, filia eius Margareta, habens filium vnum 
ex rege Norwegie Haken, cuius uxor erat, nomine Oleff, adolescentem, in regno Dacie assumpto dyademate 
et sceptro regni h), valde astute incepit regere et regnum Dacie, Swecie et Norwegie duxit in vnum. Nam 
Albertum, regem Swecie, in lites mouit ex eo, quod regnum per vim occupauerat, adducto excercitu in 
bello vicit i) et septem annis eum in vinculis tenuit et totum regnum reuocauit. Regnum autem Norwegie 
iure hereditario ad regnum Dacie cum aliis regnis cumulauit. — •— — — — — - 
Cap. XXIX. Gherardus, dux Sleszwiccensis et Holtzacie comes, duxit uxorem de stirpe regia et im 
periali de domo Brunszwiccensi, sororem ducum Bernhardi, Hinrici et Frederici, nomine Elisabeth, de qua 
tres filios generauit, Hinricum, Adolphum et Gherardum, et duas filias. Vnak) copulata fuit Baltazaro, 
domino Slauorum, de quo non generauit. Sed demum post viri obitum secundo fuit tradita comiti Theo- 
derico de Oldemburg robusto, a quo genuit filio:, tres, Cristianum 1), Mauricium et Gherardum, et filiam 
vnam, nomine Alheydis, traditam nobili comiti Ernesto de Hoensteen, et in breui obiit in Domino. Secunda 
filia fuit per Margaretam, reginam Dacie, tradita Christof in matrimonium, in claustro V asteen in Swecia 
ordinis sancte Brigitte virgo consecrata. Hec virgo, Ingeborgh nomine, transactis aliquibus annis, electa fuit 
d) Scriptor certamina inter Danos et Holsatos annis 1341-1346 supra breviter memoravit. e) Non Henricus 
(princeps, non comes), qui an. 1329 obiit, sed filii Albertus et Johannes d. 8 Julii an. 1348 duces a Karolo imperatore facti 
sunt. Et hic Albertus Euphemiam sororem Magni regis Sveciæ uxorem ducens, Albertum juniorem genuit, qui postea rex 
Sveciæ factus est. f) Nisi scriptor ipsas literas se vidisse tam definite contendisset, totam rem errorem esse pu 
taremus. Henricus enim comes jam initio anni 1361 castrum Kalmar cum advocacia possedit, quod Magnus rex jam, cum 
desponsatio Haquini filii Magni cum Elisabeth, sorore Henrici, statueretur, ei concessit (v. supra pag. 193, not. p), et adhuc annis 
1364 et 1365 castrum in manibus Henrici est (1. c. et pag. 195 not. m). Sed fieri potest, ut Henricus, cum (anno 1363) bellum 
adversus Magnum una cura Alberto duce Magnopolensi pararet, optaverit, ut Albertus ipsi possessionem castri, si victoria agres- 
soribus cesserit, novis Uteris firmaret. - Finlandia vero numquam Henrico pro feodo data est; scriptor forte vocum quadam si 
litudine deceptus est, nam Gotlandia insula Henrico ab Alberto rege Sveciæ d. 26 Julii an. 1364 impignorata est (Uteiæ impiess 
in Script. rer. Danicarum, VII. pag. 360). g) In his multi errores luerent. Henncum m Finlandiam pro tnbu J° ® ' 
igendo expeditionem fecisse verum esse non potest. Quod ad ipsam expeditionem attinet, fere certum videtur eUm ^ 
liberti regis illuc annis 1364 et 1365 factæ non participem fuisse. Contra commentatores crediderunt, hic^ bella Mjgm**» 
adversus Ruthenos an. 1348 et 1350 suscepta respici, quia Chronicon Rhythmicum (supra Tom. I. 2^ pag 54) narrat 
comitem Holsatiæ, Magnum in expeditione prosecutum esse. Auctoritas hujus chronici certe eo debilitatur quod post medi 
seculum XV:ra compositum est, cum autem de expeditione aliquas singulas res aliunde hrmatas afferat fides ei deberi vide ur. 
Et monendum est, Magnum regem die 1 Augusti 1352 se Henrico comiti 3000 marcas argenti pro servitus t 3« 
pendendis debere confiteri (Diplomat. Norvegicum, VH pag. 241) - Attendendum vero est ann ^ 
participem esse non potuisse, et expositionem Chronici Rhytmici expeditionem in autumno anni 1350 ape,t\ res P lce ^ ’ 
Norges Historie V. pag. 487 not. 1 et 3, et pag. 522 not. 1.). Ex quo sequitur Henncum sanctam Birgittam tunc convenire 
non potuisse, quia illa jam anno 1349 in Romam profecta esset (v. infra sect. II. pag. 202, not. o). > a emarus “ 
d 24 Octobris anno 1375, Olauus electus est rex Daniæ d. 3 Maji an. 1376. i) Die 24 Februarii an. 1389 k) Heil 
vig an. 1416 Balthasaro, principi de Wenden, nupta, quæ, post ejus obitum d. 5 Aprilis an. 1421, Didenci comitis uxor an. 
1424 (Lappenberg in sua editione pag. 99). 1) Postea rex Daniæ an. 1448.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.