I. ANNALES SIGTUNENSES.
5
M 0 .CC 0 .L°.III 0 . beatus Petrus canouizatus est. consilium regum Y ) in Gulberg habitum.
M 0 .CC 0 .L 0 .IIII°. obiit domina Ingiburgis ducissa Suecie. et natus est Benedictus secundus
Episcopus Lincopensis dux Finlandie. v) * * * * x )
M°.CC 0 .L°.V 0 . obiit Valerius y) Episcopus, et sepultus. apud fratres Sjctunie. Electus frater
Laurencius in archiepiscopum z ) eodem anno combusta est Sictunia.
M°.CC 0 .L°.VI 0 . consecratus est Laurencius frater in archiepiscopum. a ) obiit prior Lambertus»
M°.CC 0 .L°.IX 0 . obiit Laurencius episcopus Lincopensis. °)
M°.CC°.LX°. nupcie regis W. et regine Sophie. d ) et capitulum prouinciale Sictunie primo.
M 0 .CC 0 .LX 0 .I°. defunctus est domicellus primogenitus. Ericus filius. W. et regine Sophie, se
pultus apud fratres Sictunie. e ) obiit prior prouincialis frater Absalom jnstitutus frater
Agus. f )
M 0 .CC 0 .LX°.II 0 . regina Rykita nupta est in SIauiam s) obiit domina Ragnildis uxor domini
Magni legiferi. Osgotorum. D et Hugo cardinalis. i}
M°.CC 0 .LX 0 .I1H 0 . Electus est in magistrum frater Johannes Lumbardus.
M°.CC 0 .LX°.VP. obiit Birgerus dux Swecie secundus, combusta est Ostra Aros. k )
M 0 .CC°.LX 0 .VH 0 . obiit frater Laurencius archiepiscopus. b
M°.CC 0 .LX 0 .VIII°. venit conuentus Strængenesiam.
M°.CC°.LXX°. Eclipsis solis contigit in dominica letare circa horam primam, obiit rex Francie
Loduicus.
M°.CC°.LXX°.IIII 0 . celebratum consilium, generale. Lugduno, sub papa Gregorio decimo, vbi
ab eodem confirmatus, in Episcopum vpsalensem m ) filius Jo. Angeli.
M 0 .CC 0 .LXX 0 .V°. venit conuentus Helsingiaborgh et Holbæk. et combusta est Wæxio a Da
nis. n ) celebratum capitulum Scaris, prelium habitum est in Howum °) obiit domicellus
Ericus duxP) dominus Magnus in regem electus est.
v) Sc. Norvegicorum cum Birgero duce, prope urbem Göteborg
eodem loco, ubi nunc antiqua munitio ”Göta lejon” vocata.
x) Eilius Birgeri ducis et hujus Ingebuvgis. Singulare tamen
est jam an. 1256 aliquid in præsentia ejus actum esse (v.
Diplom. Suec. I. pag. 379).
y) Lege: Jarlerius archiepiscopus Upsaliensis, -qui an. 1255, d.
25 Aug. obiit (supra Tom. I. i. p. 24 et 50; infra sect. II.
pag. 98 et 99: in Chronico 1160—1320, supra I. I. p. 86
librarius obitum in an. 1257 per errorem inseruit) Cfr. de
cetero Diplom. Suec. I. pag. 376 et 378.
z) Mirum tamen est, Alexandrum IV. an. 1258. d. 23 Octobr.
ad prepositum et capitulum literas dirigere (1. c. pag. 380
et 381). ■ ' (
a) An. 1257 habent duo Annales, quibus in rebus praedicatores
attinentibus cum his annalibus communis erat fons (snpra
Tom. I. I. p. 24 et 50). Cfr. notas superiores.
b) Quis fuerit, nescimus, nisi forsan frater Lambertus Autissio-
dorus, Gallo-Burgundus, scriptor summæ logicalis, quæ po
stea Summa Lamberti 'vocabatur (v. Quetif et Echard. SS.
ord. Prædicat. I. pag. 906).
c) Ad an. 1257 vel 1258 referendum. Henricum successorem
jam an. 1258 invenimus (v. infra sect. II., p. 105, not. d).
Addendum est quod in literis episcoporum an. 1257, d. 6
Octobr. desideratur nomen Laurentii (Dipl. Svec. I. p. 386).
d) Nuptias Waldemari et Sophiæ, flliæ Erici Plogpenning, re
gis Daniæ, in eundem annum referunt duo Chronica (supra
Tom. I. I.. p. 25 et 86). Munch (1. c. IV. I., 204—210)
auctoritate historiæ Haconis regis Norvegiæ motus illas post
nuptias Ingeborgis, sororis Sofias, d. 11 Sept. 1261 celebratas
contigisse voluit, quia Birgerus an. 1261 illam Ingeborgem
pro Sofia Waldemaro filio optaverat. Quod impediunt literæ
Alexandri IV. an. 1259 datæ , quæ Sofiam ut futuram uxo
rem significant (Dipl. Suec. I. pag. 397), et quod infra dici
tur, filium Sofiæ primogenitum jam an. 1261 mortuum esse.
e) Idem legitur in alio Chronico (supra Tom. I. I. p. 25).
f) Modo Augustinus vocatur (v. supra Tom. I. p. 25 et 50),
modo Acbo (SS. rer. Danic. II. 438 et V. 607). Cfr. de cetero
Munch 1. c. IV. I. 657. not. 3 et Echard, SS. ord. Prædic.
I. 388.
g) Rikitza erat filia Birgeri ducis. Regina vocatur, quia an.
1251 Haconi juniori, regi Norvegiæ, nupserat, cujus post
mortem an. 1257 in Sueciam rediit. (Munch 1. e. IV. I. 90
et 159). Deinde uxor facta est Henrici senioris (i filii Ni
colai) domini de Werle, cum quo Nicolaum et Henricum fi
lios habuit (v. Meklemburg. Urkund. Buch, I. pag. 338 et
111. 324).
h) De Magno cfr. infra sect. II. p. 189, not. b.
i) Ut prior provincialis prædiç. Francise an. 1244 factus est
Cardinalis (Recueil etc. XXI. p. 74 et 696).
k) Hodierna Upsalia. Idem legimus supra Tom. I. I. p. 25 et
83; priore loco additur: tertio
l) Die 5 Martii (v. supra I. i. p. 86 et infra sect. II. p. 98).
m) Omissa sunt verba : ”dominus Fulco”. Confirmatio data est
an. 1274, d. 17 Augusti (Dipl. Suec. I. p 479). Septem
anni tunc post mortem antecessoris evaserant, sed capitulum
et papa de successore concordare non potuerunt. Illud postu
laverat Finvidum, episcopum Strengenensem, Clemens au
tem , literis Sacero preposito Lundensi d. 24 et 25 Sept,
an. 1267 scriptis, hunc archiepiscopum'nominaverat (Munch ,
exscripta ex Archivo Vaticano, quæ possidet Academia anti
quitatum etc). Sacero demum renuente, Gregorius X.Ful-
conem nominavit.
n) Lapsu librarii, ut videtur, hic insertum. Ipse enim fere
idem in sequenti anno narrat. Cfr. quæ ibi observavimus.
o) In Vestrogotia prope fines Nerieiæ. Certamen videtur per
duos dies esse continuatum. Nam Annales Esromenses
(sive Lundenses, SS. rer. Danic. I 247) habent: in profesto
Viti et Modesti, i. e. d. 14 Juni; et ita etiam Chro-
nicon 1160—1320 (supra Tom. I. I. 86, ubi pro verbis:
VIII Kal. Julii feria sexta aperte legendum: XVIII Kal.
etc. quia hoc anno XVIII Kal. Julii in feriam sextam inci
dit.) In libro autem ecclesie Waller:tuna æqualis manus scrip
sit: XVII Kal. Julii, et Chronicon Nicolai Archiepiscopi Lun-
densis (SS. rer Danic. VI. p. 626) habet diem beat. Viti
et Modesti; i. e. diem 15 Junii.
p) Frater regum Valdemari et Magni. Cfr. Dipl. Suec. I. pag.
506.
I. 2.
Tom. III.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.