240
XXVI. EX CHBONICO LUBECENSI REIMABI KOCK
cum, in quo ad finem perductus sit, afferre possumus, quæ res es eo facillime declaratur, quod Reima-
rus Kock jam pridem annotationes literis mandare inceperit et forsan adumbrationem quaudam historiae
delineaverit, quam deinde cursu temporum et auxerit et denuo retractaverit. Nonnulla exempla huic rei
illustrandae sufficiunt. In anno 1532 eventus in Norwegia, quibus ipse interfuit, tam accurate et copiose
per singula describuntur, ut fieri non possit, quin has res jam eodem tempore, quo evenerint, literis con
signaverit, sed in eodem anno, cum de re quadam, quæ in Belgia contigerat, agitur, ita dicit: duth
hebbe ick geschreuen anno 1559 den 14 Julii. Item in anno 1503 primum legimus: hoc scripsi
anno 1536 , d. 30 Januarii , jam vero in seqventi pagina Commentarii Johannis Magni, archiepiscopi
Upsaliensis, laudantur, qui tamen, ut certum est, primum anno 1554 Romæ typis impressi sunt. Ne
que pro certo affirmare possumus huic tertio libro ab ipso Reimaro Kock extremam manum unquam im
positam esse; vetustissimum hujus libri manuscriptum, quo nos infra in excerptis utemur, perfecti
exemplaris apographon certe non est, sed inchoatum scriptum Reiraari Kock vel potius ejus diversis
temporibus compositam et leviter connexam operis adumbrationem secutum est d). — Continuatio
quoque, quæ in annum 1565 se extendit et ipsius Reimari Kock, ut videtur, manu scripta est, adhuc
exstat e).
Fontium, quos adhibuit, haud contemnendum numerum Kock ipse in fine prologi affert f)- Unde
cim Chronica Germanica hic laudantur, inter quæ opera Detmari, Rufi et ceterorum Detmari continua
torum, qvamvis nomina auctorum sint omissa, pro certo agnoscere possumus, sicut crebri loci, quos ex
illis mutuatus est, satis superque demonstrant. Deinde sex libri Latine scripti et typis editi afferuntur,
inter quos Krantzii diversa opera et Historia Johannis Magni; denique septem libri, in sermone Latino
compositi, sed manu scripti, ut Chronica Helmoldi, Chronica Korneri etc. enumerantur. Praeter hos au
tem fontes etiam alios adhibuit, quorum nomina ipse plus semel attulit; alii typis evulgati jam erant,
ut Sleidanus, Hermanni Bonni Chronicon Lubecenseg), Libellus Frederici Li contra Kristiernum Il.dum,
ejusdem generis literæ, quas Gustavus I:s et senatus Sveeiæ contra eundem publicaverunt h) etc. Alio
rum opera solum manuscripta exstabant; in his qveudam Jo/iannem Godendorp usque ad anuum 1509
saepius affert, de quo in anno 1503 ita scribit: Johan Godendorp tho Lubeck ein vicariusym dhome,
welch inn sy nenn dagen de Croneke geioachtet und geschreuen, schrift klarlickenn; ex quo conjicere licet,
hunc Godendorp non solum vetus Chronicon urbis (Detmari et aliorum) servasse, sed etiam illud continuasse.
Ab anno 1497 ad annum 1512 consiliarium urbis, Johannem Meyer (qui in expeditione bellica anni
1497 navis praefectus erat et demum anno 1518 defunctus est) auctorem pluries profert. Cum in anno
1518 describitur, quam perfide Kristiernus rex contra obsides Svecos egerit, ea, quæ Luderus Schnake
ein predigker monneke annotaverit, memorantur. Etiam annotationibus et sermonibus virorum ejusdem
aetatis interdum usus est, sicut etiam literas et graviora diplomata sæpe adhibuit i).
Fides et acumen scriptoris in rebus et hominibus judicandis qvalia sint, si quis quærit, ad sæpe
memoratam expositionem, quam Paludan Miiller confecit, legentes relegamus; id solum hic commemo
rare volumus, eum omnino veritati aperte studuisse fontibusque sincere usum esse, etiamsi mirandum
non est, Reformationis, quæ vocatur, et urbis Lubicensis amorem interdum oculos et aciem scriptoris
nou nihil praestrinxisse, cum statum ecalesiæ catholicae vel negotia inter Lubecam ejusque aemulos, præ-
sertim regna aqvilonaria, depingere voluerit. — Aliquos fontes e Svecia oriundos, Historia Johannis
Magni archiepiscopi excepta, ei innotuisse reperire non potuimus. Chronicon Olai Petri parum antea
compositum fuit, praeterquam quod ob iram Gustavi regis hoc tempore illud bene occultari necesse erat.
Contra scriptorem Svecanum in seqventi seculo, sc. Messenium in Scondia Illustrata, Chronicon Reimari
Kock, etiamsi nomen auetoris reticeat, pluries adhibuisse, certum est k).
Chronicon Reimari Kock nondum integrum typis impressum fuit; fragmenta solum in iis locis, ubi
a Detmaro ejusque continuatoribus in contextu (et non solum in verbis) recedit vel novas res tradit,
Grautoff in opere sæpe laudato die Lubeckischen Chroniken I. pag. 461—498 et II. pag. 609 714
in lucem edidit. Sed ultra annum 1482 non progressus est, ut ab hoc tempore ad finem nihil adhuc
d) Cfr. descriptionem hujus codicis et investigationem, quam Paludan Müller 1. c. pag. 61—69 instituit. e) Vide
Grautoff 1. c. I. p. xxxvil. D In prologo codicis Havniensis, quo nos usi sumus, hæc fontium enumeratio deest, quam
lector apud Grautoffium 1. c. pag. 458 inveniet. g) Bonnus anno 1504 natus erat et, ut primus Superintendens Lubecensis
anno 1548 obiit. Latina editio hujus chronici an. 1543 impressa, quæ sola nobis in promptu est, de nostris rebus fere nihil
continet; cum autem Kock sæpe Bonnum auctorem affert earum rerum, qvarum in illa editione Latina nullum vel certe
maxime exiguum vestigium comparet, probabile fit Germanicam redactionem chronici, quam non vidimus, illa Latina multo ube
riorem esse. h) Paulo post electionem Gustavi I:i (d. 7 Junii) an. 1523 scriptæ sunt (impress® in Gustaf Ls Registratur,
L pag. 66; priores literæ in eandem sententiam d. 22 Decembris 1522 (non 1521) scriptæ ibidem pag. 8 reperiuntur). i) De
his recentioribus fontibus cfr. Paludan Müller 1. c. pag. 81—86. k) Cfr. utrumque in annis 1458, 1479 et 1481, ubi Messe
nius Beimarum Kock, non prodecessores ejus plane seqvitur. Num Messenius Detmaro ejusque continuatoribus omnino non usus
sit, propius investigare tempus nos impedivit; attendere tame n volumus, bellum cum Ruthenis in anno 1480, quod Detmarus
memorat, et apud Kock et apud Messenium desiderari.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.