Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

2 
I. annales sigtünenses. 
chronica. Quosdam nimirum locos tamen annales cum istis reliquis communes habe , q ’ 
duo quasi capita revocari posse nobis videntur: - unum annotationes ex Ostrogotia originem 
ducentes continens, quæ etiam in duabus Chronologiis S15 1412 et c/26 Dio ® P 
I. n. XIV et XVI) reperiuntur, aliæ'in utraque (v. annos 1277 et 1284), alise in a eru ia u 
in annis 1254 et 1286 solum in priore, in annis 1244 et 1251 solum in posteriori) . a erum 
ex diocesi Upsaliensi profectum ejusque præsules spectans, ex quo Chromcon rc lepiscoporum 
recentius (infra sect. II n. m) et Chronicon 1160-1320 (supra Tom. I n. xix) haiu pauca 
sumserunt. •) Inprimis memoratu dignum nobis videtur, quod duo antiquissima nostra Chronica 
(916—1263 et 1160—1320 supra Tom. I. n. xv et xix), etiamsi variis in îebus, ut exspec 
tandum est, similitudinem quandam cum his annalibus exhibent, tamen omnino eis propius g 
nata nullo modo appellari possunt. Et quod commune aliquid in Danicis rebus, praesertim quæ 
praedicatores spectant, inter Chronicon 916-1263 et annales Sigtunenses interest, id facile ex 
eo declaratur, quod illud nihil aliud est, quam Chronicon Danicum, cui in medio seculo XIII- 
Suecus quidam aliqua ex necrologiis Suecicis addidit. Quam Annalium et Danicorum Chroni 
corum affinitatem cum attigimus, praeterire nolumus, quod accurata in hac îe instituta collatio 
id nobis persuasit, annalium Sigtunensium collectorem ex Danicis, quæ quidem nunc exstant, 
Chronicis vix quoquam usum esse, quamvis in nonnullis locis ipsi et Chronicis Danicis 980 
1286 et 1074-1219 (SS. rer. Danic. II. 433 et III. 260) quasi tertius fons communis fuerit. 
Paene suspicamur tamen etiam res Suecicas primum quasi per manus Danica», ut hodie dicimus, 
ivisse*) **), quod tamen pro certo affirmare non possumus. 
Nulli Suecico scriptori hi annales noti fuisse videntur, quamquam Ericus Olai quodam fonte 
usus est, ex quo etiam compilator annalium Sigtunensium nonnulla hauserit (cfr. Ericum et Annales 
in annis 1278, 1286, 1288). 
Historicam auctoritatem horum annalium atque momentum si quis quærit, respondemus, 
prætermissis compluribus librarii ignorantia irreptis vitiis, fidem in plerisque rebus narrationi 
habendam, ut illustrationes nostræ infra melius ostendent, nostramque illorum tempoium cogni 
tionem iis non mediocriter auctam. Postremo addere volumus, annales jam alias typis expiessos 
esse in: Historiska Handlingar, Tom. VII, Stockholm 1870 et Danske Samlinger for Histoiie 
etc. Tom. V. in 8:vo, Kjöbenhavn 1869—1870 pag. 370. 
M°.CC 0 .VIII°. bellum fuit in Renum. a ) Swerkerus fugatus est strages Danorum facta est 
inter quos Ebbo et Laurencins filii Sunonis cie Dacia milites nobiles corruerunt re 
liqui Dani fugerunt cum magno pudore bellum fuit .V. b ) kalendas February. 
M°.CC°.IX 0 . Philippus rex occiditur c ) et dux Polo d ) homagium fecit Waldemaro regj Danorum. 
M°.CC°.X°. incepit ordo minorum, et ordo de Walle Scolarum. e ) bellum fuit in Gestyldren f ) 
vbj occubuit Swerkerus rex et Folko dux et multi alij nobiles. Eodem anno coro 
natus est rex Ericus secundus .XI. kalendas Decembris s) et duxit Rykyto h ) sororem 
regis Dacie in vxorera. 
M°.CC 0 .X 0 .III°. Ingiborg soror regum Danorum et Waldemarus b in graciam regis Francj 
est suscepta. 
*) Vide in annis 1219, 33, 36, 55, 67 etc. 
**) Cfr. praesertim annos 1275—1277. 
a) Postea Kungslena appellatum et in territorio Wartofta We- 
strogotiæ situm. 
b) Haud dubie male lectum a librario pro: II. Nam Chronicon 
1160—1320 habet: pridie Kal. Febr., sicut tres juniores 
fontes (Script, rer. Suec. I. i. pagg. 40 et 53 et Schlesw. 
Holst. Archiv, ed. Michelsen II. pag 227); et in libro da- 
tico Lundensi forsan brevi post ipsum proelium annotatus 
est dies II Kal Febr. (SS. rer. Danie. HI. pag. 482; cfr. 
1. c. VI. 373). 
c) Quod contigit anno 1208. 
d) Pro: Mistwi, dui Poloniæ. Qui tamen primum an. 1210 
homagium Waldemaro praestitit (Vide Chron. Danic. 1074— 
1219; SS. rer. Danic. HI. 260). Danica, quæ hic in almis 
1209, 1213 et 1214 leguntur, profecto ex iisdem perditis 
annalibus Lundensibus majoribus sumta sunt, ex quibus illud 
Chronicon Danicum. 
e) Chronicon Alberici . „ . monachi, apud Bouquet: Recueil 
des Historiens de France, XVIII 780, habet annum 1212. 
Helyot (Geschichte aller . . . Klöster, Tom. H. 463, Leipzig 
1753) 1201 vel 1202, qui locum fundationis Calvum Mon 
tem in diocesi Lingonensi (Chaumont en Langres) fuisse 
addit. 
f) Vide hunc librum Tom. I. pag. 13. 
g) Idem dies legitur in recentiore Chronico (SS. rer. Suec. I. 
I. pag. 53). Vetus quidem Chronicon 1160—1320 (1. c. 
pag. 84) habet: X Kal. Decembris et aliud recentius (1. c. 
pag. 62) : XV Kal. Dec., sed utrumqne coronationem in anno 
1208 perverse collocant. 
h) Lege: Rikiza, quæ erat filia Valdemari I:i et Ingeburgis in 
fra memoratæ soror. 
i) Corruptus locus forsan sic restituendus : regum Danorum Ka- 
nuti et Waldemari. De ipsa re cfr. Recueil d. Hist, de 
France , XX. 756 et ''Genealogiam Ingeburgis infra impri 
mendam.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.