Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

Annales Sigtunenses. 
1208 — 1288 . 
Usque in recentissimum tempus hi annales ignoti-fuerunt, donec quinque abhinc annis (1867) 
in Ängsö, curia equestri Westmanniæ, in lucem prolatus est codex membranaceus in 8:vo, litur- 
gici argumenti, seculo XV:o scriptus, cui quatuor folia membranacea aliunde descissa, quibus 
hoc nostrum fragmentum continebatur, erant addita, ita tamen ut exterior plagula in initio co 
dicis, interior in fine inserta esset. Ipso codice multo sunt vetustiores, nam manus annalium 
scriptoris ad prima decennia seculi XIV:i referenda videtur. Neque minus plane apparet, scrip 
torem antiquius exemplar secutum esse vel e libris, quos interpretari non potuit, suum com 
posuisse, quia mira occurrunt menda, quæ solum ex male lectis vel non intellectis literarum com 
pendiis explicari possunt. Cujus rei nonnulla testimonia hic producimus, ut in anno 1208 V 
pro II; 1220 rapitur pro capitur; 1227 Brunnulum pro Bornhouet; 1234 W. (episc. Sleswic.) 
pro N. ; 1255 Walerius pro Jarlerus; 1283 sed pro licet; 1287 episcopum pro praefectum; 1288 
Osgotorum pro Vesgotorum etc. Ex quibus elucet, librarii, cui hoc quod possidemus exemplar 
debemus, et ignorantiam et incuriam haud parvas fuisse; illasque ob corruptelas etiam adduci 
mur ad credendum, eum non fuisse primum scriptorem, sed alium ad verbum descripsisse, quam 
quam æque manifestum est, primum ipsum scriptorem maximam in partem ex iis, quæ alii 
jam literis mandassent, sine mutatione vel emendatione, ut mos erat, opus suum collegisse. 
Diximus supra manum prima decennia seculi XIV:i indicare, ex quo tamen nihil de anno, 
in quo substiterint annales, concludi potest, cum in fine (et haud dubie etiam in initio) mutili 
sint, ut dijudicare nequeamus, quem ad annum olim fuerint perducti. Existimatores quidem, qui 
naturam et rationem annalium bene norunt, fugere non potest, quam copiosa subito fiat narratio 
in anno 1286, unde facile conjicere licet, annales brevi post hunc annum compositos esse itaque 
fortasse jam in seculo XIII:o desiisse. Monendum tamen est, in anno 1286 legi: natus est Bene 
dictus legifer Ostgotorum; quod verbum naius si recte se habeat (qua de re cfr. infra pag. 7 not. 
r.), annales, quæ quidem nunc eorum est forma, necessarie multo posterius scilicet eo tempore, quo 
ille Benedictus (ceteroquin nobis plane incognitus) ad legitimam pervenerit ætatem, conscripti sunt. 
De hujus opusculi fontibus aliquid nobis dicendum videtur, quamvis breviter, cum hic lon 
giori expositioni parum suppetat spatii, et alias de ratione, qua annales Suecici sese excipiant, 
fusius disputare in animo habeamus. Neminem primo jam aspectu fallere potest, quam intime 
annales cum fatis ordinis præplicatorum conjuncti sint, praecipue cum monasterio Sigtunensi, 
quare eos Annales Sigtunenses inscribere non dubitavimus. Eadem de causa rev. Nordin eun 
dem titulum Chronologiae inter annos 266—1430 (supra Tom. I, p. 22—32) tribuere voluit et 
merito, cum illa fere omnia, quæ ad ordinem praedicatorum attinent, ex iisdem Sigtuniæ factis 
vel servatis annotationibus, ex quibus nostri annales, hauserit,*) quamvis in singulis rebus in 
ter se differant et annales plura de fatis ordinis extra Sueciam possideant. Etiam ceteris in re 
bus multo major inter Chronologiam et Annales intercedit similitudo, quam inter hos et reliqua 
*) Proh dolor! magna illa lacuna Chronologie ab anno 1202 ad annum 1252 ex quadam parte collationem impedit. 
Tom . III . I. 1-
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.