XXV. EX CHRONICA KORNERI CETERISQÜE CONTINUATORIBUS DETMARI. 213
P . ' . 111 °' e gladu CUm furore nimio ’ et P Iures vulnerarunt. Prosilientes ad ultimum ex utraque
>ca orum armati in Danicam barcam, ipsum Broderum militem eum omnibus in ea existentibus
cap naiunt et vinculis, cippis p) et compedibus eos manciparunt, multis in mare saltantibus et submersis
umeius autem captivorum erat fere ducenti LX.q); spoliatis autem ipsis Danis suis armis, reperti sunt
apud Broderum florem quadringenti. Potiti ergo victoria Lubicenses, naves suas verterunt, et prospero vento
flante, irabenæ portum cum ingenti gaudio intrarunt. Eumor autem adepti triumphi incontinenti ad urbem
perveniens Lubicensem, laetitiam fecit magnam in populo. Sed non tale gaudium cor regis Danorum exhi
laravit, imo timor et tremor super ipsum et omnes suos consiliarios venerunt, et præ dolore quasi conta
buerunt, qui antecedenter lætati fuerant, cum spolia mercatorum diviserant. Cives ergo et civissæ Lubicen
ses cum perciperent adventum Broderi Sweyn et sociorum ejus, urbem in magno numero exiverunt, cupien
tes ipsos videre. Introducti ergo in civitatem, turrium custodiæ omnes traditi sunt. Ubi tamen non diu
tenti, cum pietate et misericordia magna exactionati sunt r) et tandem licentiati. Broderus tamen ex certis
causis aliquamdiu s) captivus tenebatur, liberum habens transitum intra civitatem.
Secundo anno Sigismundi imperatoris, qui est domini MCCCCXXXIIII Interim autem cum
hæc sic ageientui in Prutzia per sæpe dictos nuncios, alii solennes viri civitatum quatuor, puta Lubicensis,
Hammeburgensis, Luneburgensis et Wismariensis iverunt in Daciam ad placitandum cum Erico rege Da
norum pio festo B. Johannis Baptist® in opido Werdingburg dicti regni et ad tractandum de pace et con
cordia, ac sedandam litem damniferam et periculosam parti utrique. Duxerant autem civitates prædictæ se-
cum pio suis consiliatoribus et complacitatoribus spirituales principes duos, puta Verdensem et Razebur-
gensem episcopos. Eex vero Ericus pro suis consiliariis collegerat plures principes seculares et spirituales,
puta episcopos Hildensemensem, Lundensem, Eoschildensem, Rypensem, Abowensem et alios plures t); duces
vero, puta Bavariensem, Pomeranensem, Sundensem, Lovenburgensem n) et ducissam Magnopolensem v), ac
cæteros comites et milites. Cum quibus placitantes per mensem civitates prælibatæ parum vel nihil ad
pacem et amicitiam ac damnorum recuperationem tempore treugarum eis per Danos illatorum deserviens
actum aut conclusum ibidem extitit. Unde quasi vacui revertentes, quod conclusum videbatur inter partes,
civitatibus congregatis retulerunt x). — _______ _
— 1 — — Generosus quidam vir, Engelbertus nomine, Sweus natus, homo magnæ astutiæ et in
dustrius, exactiones intolerabiles et gravamina nimia, quibus ipse cæterique nobiles regni, ac alii burgenses,
opidani villanique necnon populus universus ejusdem regni Sweciæ opprimebantur et vexabantur a Danis
castrorum regni advocatis et capitaneis per Elicum regem positis et constitutis, diutius pati nec volens
nec valens, contra dictum regem Ericum se extulit et erexit cum suis, electus forte ad hoc a Domino, ut
alter Saul et roboratus ad protegendum populum suum, et ad debellandum justitiæ adversarium. Colligens
igitur multitudinem populi grandem de terrae nobilibus et urbanis, opidanisve et villanis, indigenis et ad
venis, regi Erico prædicto pacem interdicere minime formidavit. Et fultus dicti exercitus collecti praesidio,
stipatusque militia tam forti, regnum in manu valida peragravit, urbes expugnando, castra noviter fundata
dejiciendo et solo aequando, antiqua vero vi capiendo, et ditioni suae in bonum et profectum regni omnia
subjiciendo. Capitaneos autem dictorum castrorum ac urbium natione Dacos removit, et Sweos eisdem prae
ficiens, juramento fidelitatis prævie accepto, ea custodienda et regenda ipsis commisit. Sicque in omnibus
juste procedens, prospereque agens, atque sagaciter et bene cuncta disponens regni negotia, omnium praela
torum et satraparum voluntates et consensus sua probitate et industria ad se inclinavit. Hanc autem belli
cosae exercitationis militiam praefatus Engelbertus superba quadam extollentia animi aut cupiditate arroganti
dominandi nequaquam assumsisse creditur, sed quia innatae miserationis pietate afflictis compatiens, multos
perpendit enormes committi excessus per Danos castrorum regni rectores, ac Ericum regem dictos excessus
multis vicibus querulose ad se delatos non corrigere, sed surdis auribus semper transire et dissimulare:
idcirco universitatis bonum proprio praeponens commodo, justitiae executionem et inordinati regiminis emen
dationem, quas precibus frequentibus et monitionibus oportunis et importunis multiplicatis obtinere minime
potuit, armorum virtute et fortium Sweorum ad hoc pium militiae exercitium ad se inductorum animositate
in regni profectum ad salutarem effectum deducere tentavit. Erat enim non aliud suæ intentionis proposi
tum, quam ut per inceptum negotium regnum Sweorum in suis antiquis libertatibus et privilegiis conser
vare posset et mercatoribus cum suis mercibus solitum et securum transitum in regnum praedictum et exi-
p) Cippus interdum ”rete,* sæpius vinculum quodvis signat (v. Du Cange, Glossarium). q) Cont. Detm. by twe-
hundert unde verticil. r) ”Exigere, per vim auferre,” Du Cange, Glossarium. Hic tamen alia vis verbi, ut ”tractare,"
desiderari videtur. s) Jam die 10 Februari 1434 Broderus in Swecia versatur (Styffe, Bidrag etc. II. p. xc. not. *).
t) Inter hos ex Svecia erant episcopi, Thomas Strengenensis et Sigge Scarensis (v. Diplomat. Norvegic. V. p. 453 et VI 480).
u) Cont. Detmari: Luneborch. Hvitfeldt autem (v. infra not. x.) solum Hertug Bernt aff Saxen affuisse narrat. v) Idem
rectius: den hertighen van Meleelenborch. x) De placitatione in Wordingborg cfr. literas principum et prelatorum supra-
dictorum d. 2 Julii 1434 ibidem scriptis (Hvitfeldt in 4:to, Tom. IV, 510—515).
Tom. III.
I.
54 .

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.