212 XXV. EX CHRONICA KORNERI CE TEEISQUE CONTINUATORIBUS DETMARI.
bus et in manus Danorum inciderunt numero ferme XXXVI. quarum mercatores^ capti sunt et omnibus bonis
spoliati et in vincula conjecti. — — — — — — — — — — — — — — — — —
Sexto decimo anno Sigismundi, qui est domini MCCCCXXIX. — — — Wismarienses cum suis Vita-
lianis et quibusdam Rostoccensibus mare intrantes circa festum Nativitatis Marne, <0 quasdam comprehen
derunt naves de Swecia censum annuum regi Danorum ex parte regni illius debitum deferentes. Viri autem
in navibus illis constituti numero fere trecenti certamine duro contra Wismarienses proeliati sunt, de ipsis
multos vulnerantes et quosdam interficientes. Sed Vitaliani civitatum praefatarum triumpho obtento ultra
ducentos Sweos captivaverunt et naves eorum magnis bonis onustas ad portum Wismariensem cum captivis
deduxerunt, omnia inter se dividentes rapta. — — — — —
Decimo septimo anno Sigismundi, qui est domini MCCCCXXX Philippa regina Daciae, Sweciæ et
Norwegiæ obiit in Swecia in Vigilia Regum, d) etsepulta est in Wasteen monasterio principali ordinis S.
Brigittae: pro cujus animæ salute Erious rex Danorum dictum monasterium solenni eleemosyna dotavit,
summam trium millium nobilium eidem largiendo e). — — — — — — - - — — — —
Decimo nono anno Sigismundi, qui est domini MCCCCXXXII. Henricus Hogeri proconsul civitatis
Hammeburgensis redemit se et plures alios secum captos de diutina et dura Danorum regis captivitate f),
solvens eidem regi XM. marcarum Lubicensis monetae Solutione autem facta et literis sibi datis super liber
tate plenaria sui et suorum, Dani nova et minus honesta usi astutia, eundem proconsulem angariaverunt
ad hoc promissum, quod nisi Sweos Lubicensium captivosg) libertaret (!), denuo ut eorum verus captivus
claustra et vincula eorum redeundo intrare deberet. Ipse vero proconsul pactione tam injusta nondum fir
mata cautelose manus eorum evasit. — — — — — — — — — — — — — — —
— — Tempore æstivo quidam miles dictus Broderus h) piratarum capitaneus, natus Sweus,
homo dissolutus et levis cordis, mare intravit cum multis Danis, mercatorum naves de Livonia et Prutzia
venientes aut illuc transeuntes spoliare affectans. Rex autem Danorum eidem militi omnia necessaria dari
ordinavit et naves suas victualibus et instrumentis bellicis onustari. Cui etiam Ericus Krummedik miles
se associavit cum magnis cogonibus plenis armatis viris, particeps sortis illius esse cupiens. Quibus in
pelago natantibus, venerunt Rigensiura mercatores IIII. naves ferentes cum mercibus multis et pretiosis.
Quas naves Broderus invadens manu hostili, tres de ipsis expugnavit et cepit et mercatores cum mercibus
captivos ‘) secum duxit in Daciam. Quarta vero navis hostium manus evadens adjutorio Heynonis de Scho-
wen et sociorum j) suorum Trabenam k) apprehendit cum mercibus suis. Partitis autem spoliis inter con
socios, Broderus mare reintravit cum majori populo, audaeior factus de præda capta et lucro acquisito. Cu
jus præsentiam in mari existentem percipientes Lubicensium mercatores, portum Revaliensem cum mercimo
niis visitare solentes, onustaverunt suas naves, Quibus in auxilium dedit civitas IIII. naves magnas ad
prælia maritima constructas et aptatas, plenas viris armatis et instrumentis bellicis, quibus duos consulares
viros animosos in Capitaneos assignarunt. Hæ naves mare intrantes, vela sua confestim levarunt et cursu
lento, quia ventum lateralem habebant, procedentes, Danicis tandem ripis, ubi hostes latitabant, applicu
erunt. Videns autem eos Ericus Krummedik miles et considerans naves eorum grandes esse et multas,
tremulus factus cum suis mox retrocessit. Broderus vero Sweyn 1) miles animosus et levis cordis existens,
remque parum ponderans, aviditate lucri praevie recepti motus, suos socios sic allocutus est: Viri, fratres et
fortissimi athletae, virilem jam assumite animum et constanter pugnate, quia omnium harum navium nobis
occurrentium hodie domini erimus m). Erat enim tam fervide accensus ad bona mercatorum rapienda, quod
non attenderat alias recessisse naves in classe sua sibi junctas n). Cumque jam priores naves grandes ipsum
pertransissent, Broderus cum cogone suo armatis viris referto duas barcas posteriores observans, ipsis appli
cuit, non videns in eis armatos quoscunque, sed solos nautas et naucleros in loco eminentiori stantes ad
regendum naves, cæteris omnibus industria in charybdi (carina) latitantibus o). Impingens autem miles in
scapham primam, mox omnes armigeri quasi de somno excitati, de cavernis proruperunt et bumbardis suis
crepantibus, balistis et arcubus tela ad modum grandinis jacientibus in Danos illos fortiter insilierunt. De
super vero magnis lapidibus de vertice mali cadentibus hos prostraverunt et illos conquassaverunt. Alia
vero mercatorum barca in continenti ab altera parte adveniens, et navi Danorum hostiliter impingens vi
olentia vehementi, quasi dirupta media ipsa cessit impingenti. Cujus armati fortiter insurgentes hostes
c) Die 8 Septembris. d) Sc. in nocte inter d. 5 et 6 Januarii (cfr. supra Tom. I. 1. pag. 32 et 149. e) Solum
1100 floreni Anglici, quamquam Ericus etiam Calmariæ 13 canonias in memoriam conjugis instituit (cfr. Lagerbring, Svea rikes
Mst. IV. p. 70, 71.). f) Hoyerus in pugna navali an. 1427 supra descripto captus est. g) Ericus Olai inter no
biles Svecos captivos (an. 1427 factos) affert Gregorium Magnusson (de Eka) et Hermannum Rodenkerke (supra Tom. II. 1. pag.
124). h) Continuatio Detmari ex cujus versione solum graviores discrepantias proferimus, habet: Broder Sivens. Hic
Broder Svensson miles postea a Karolo Kanuti murescallo propter seditiosas minas circa diem 1 Novembris an. 1436 decapitatus
est (v. supra Tom. II. 1. p. 142, 143). i) Cont. Detmari: grep darynne boven hundert Jcoplude. j) Cont. Detm.
solum: myt hulpe der lykendeelre van Wismar. k) I. e. fluvium Trawe. 1) Lege: Swensson. m) Cont.
Detm. addit: unde jo se groter synt, jo dar meer gudes ane ys. n) Idem : he nicht en markede, dat yd strytschepe we-
ren; och sach he nicht , dat syn partige van em vloch. o) Idem: de tvepener hadden sik nedder lecht unde weren en
deel under deme overlope.