XXV. EX CHRONICA KORNERI CETERISQUE CONTINUATORIBUS DETMARI 211
(Uncus rex et Henricus dux Slesvicensis in Flensburg profesto s. Martini v) anno 1420 conveniunt
lemque sntuunt. in quo arbitri dissensiones eorum dijudicarent) Praelibatis autem placitis q) interfue
runt principes et civitates infrascripti, puta archiepiscopi Lundensis et Upsaliensis, episcopi Sleswicensis,
Lubicensis r), Scarensis, Eipensis, Koscildensis et Aboensis, Johannes Dux de Mykelenburg, Henricus Comes
Holtzatorum, s) Lubicensis, Sundensis, Eostoccensis, Hammeburgensis, Gripeswaldensis et Wismariensis. Hi
totis viribus pro terrarum conservatione et principum concordatione laborabant, licet gratitudines modicas de
sua solicitudine reportarent. — -
Decimo anno Sigismundi, qui est domini MCCCCXXIII. Ericus rex Danornm archiepisco-
pum Upsalensem accusari fecit coram Papa de quibusdam gravibus excessibus per eum commissis et
autontate ejusdem Domini Papæ de ecclesia sua ipsum jecit et quendam fratrem ordinis S. Brigittæ virum
devotum in locum ejus subrogavit t). — —
Duodecimo anno Sigismundi qui est domini MCCCCXXV Ericus rex Danorum astutia
mundana usus inconsueta tamen, monetam fieri fecit novam ex toto cupream et illam solam recipi præcepit,
ut vulgabatur, et non aliam ab incolis regni sub poena privationis omnium bonorum. Et ut moneta prædicta
ad manus omnium eo expeditius veniret< mandavit omnibus sibi subjectis, ut monetam quamcumque aliam,
si quam haberent, suis præsentarent campsoribus et monetariis et novam pro ea reciperent ab eo factam,
qua in emendo et vendendo et nulla alia uti deberent Quod præceptum injustum satis,, ut apparet, opidani
et villani audientes et poenam appositam incidere formidantes, monetas extraneas argenteas et aureas supra
dictis monetariis præsentaverunt et pro auro et argento cuprum receperunt et sic regem ipsum suosque camp-
sores et monetarios ditaverunt, se ipsos vero depauperaverunt Videntes autem mercatores et advenae pru
dentiam hanc mundanam non in bonum eorum vergere, merces suas apud se retinuerunt et res pro rebus
commutare studuerunt. Eegina tamen non valens audire detractiones et oblocutiones hominum in dedecus et
vituperium honoris domini sui regis et mariti sonantes, statim post dictam monetam cupream abjecit et bo
nam monetam cum civitatibus maritimis æquivalentem fabrefecit ac eam recipi ab omnibus mandavit, u)
Tertio decimo anno [Sigismundi], qui est domini MCCCCXXVI. — -— Danorum rex Ericus populum
innumerum de tribus regnis suis colligens in totale exterminium Heurici ducis de Slesvic et suorum frat
rum exarsit. Unde adunato exercitu maximo, terra marique urbem Sleswic obsedit et montem vulgariter
dictum HestebergU occupans, ipsum fossatis profundis et latis et aggeribus ac vallis fortissimis munivit
et incastellavit in profesto B. Mariæ Magdalenæ *). Eegis autem adventum sentientes duces de Sleswic, cum
fideli adjutorio civium de Hammeburg et procerum utriusque terræ ducatus et comitatus castrum Gottorp
et dictam urbem Sleswicensem aggeribus et vallis fortissimis sic munierunt et armatis ac balistariis cæteris-
que instrumentis bellicis necnon victualibus copiosis repleverunt, ut ad resistendum Danorum impetuosis
incursibus viriliter essent animati. Constructa ergo munitione per regem, quæ vulgariter Bolwerk nuncupa
tur, et robustissimis Sweorum, Danorum Norweorumque viris commendata, expugnationi urbis Sleswicensis
insistere tentavit. ( Henricus dux Lnbecensibus, ut legati ad regem Hadersleviam mittant, persuadet-, cum
autem illi nihil effecerint, urbes Hanseaticce ad diem 14 Septembris in urbe Rostock conveniunt, foedus cum
Henrico duce ineunt omniaque ad bellum praeparant. Die 18 Octobris legati eorum regi bellum indicunt,
qui statim suis, ut obsidionem Slesvicensem solvant , imperat.).
Quarto decimo anno Sigismundi, qui est domini MCCCCXXVII. f) Civitates sex maritimæ,
puta Lubicensis, Hammeburgensis, Eostoccensis, Sundensis, Luneburgensis et Wismariensis expeditionem
grandem ordinantes contra Ericum Danorum regem, cum multo populo mare intraverunt et vento prospero
comitante, circa festum B. Mariæ Magdalenæ z) locum Norsunta) apprehenderunt, cum Danis pugnare cu
pientes. Hamburgenses autem cum suis navibus ab aliis aliquantulum disgregati, ad certandum cum ho
stibus se paraverunt. Quos Dani mox invadentes, cum ipsis acriter pugnarunt. Sed multitudine Danorum
tandem victi Hamburgenses succubuerunt, multis de eis occisis et pluribus captivatis. Lubicenses vero eo
dem tempore cum Sweis congressi, ipsos vicerunt et captivos eos secum in urbem suam deduxerunt. Bello
vero illo peracto, et civitatibus ad propria remeantibus, venerunt naves Baycalesb) pretiosis onustæ merci-
p) Die 10 Novembris. Quod affirmatur literis Johannis episcopi Lubecensis d. 20 Decembr. 1420 scriptis (Bunge: Liv-
Est- und Kurl. Urk. Buch V. n. MMDXX. Hvitfeldt (ed. in 4:to, IV. pag. 294 ipsas inducias d. 25 Noveinbr. initas esse dicit,
q) Sc. in Flensborg. Textus habet prœlatis , quod nos ex codice Lincopensi emendavimus. Ita etiam Detmari Continuatio: uppe
desseme sulven daghe. r) Detmari Cont. omittit Slesvicensis et Lubecensis atque infra duos principes Johannem et Ericum.
s) Quæ hic aperte exciderunt, sic e codice Lincopensi suppleri possunt: 'Similiter et predictis placitis interfuerunt nuntii civi
tatum subscriptarum scilicet”. t) Johannes Jerechini archiepiscopus jam an. 1421 depositus est (cfr. supra Tom. I. 1. pag.
142, 143 et infra sect. 2 pag. 59 et 101); eodem anno frater Johannes Haquini electus et sequenti anno consecratus est (1. c ).
u) Pactum vero inter reginam et urbes Hanseaticas de moneta reformanda jam d. 8 Octobris an. 1424 Havniæ initum est (vide
Danske Vidensk. Selskabs skrifter, IX. 703—705). v) Inter urbem et arcem Gottorp. x) D. 21 Julii. y) Cfr. infra ube
riorem expositionem Rufi et continuationis Detmari, et chronicon Rhytmicum supra Tom. I. 1. p. 63. z) Die 22 Julii, a) I.
e. Öresund. b) Ita vocabantur, quia a Baye, portu in Britannia, qui a Nantes versus meridiem paulo distat, venerunt (Hirsch,
Handels- und Gewerbsgesch. Danzigs pag. 91).

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.