210 XXV. EX CHEONICA KORNERI CETERISQUE CONTINÜATORIBÜS DETMARI
Alduss erhelden de Wissmarschen ere achte schepe beide
mit liste unde gewalt beth dat Godt ein ander wedder gaff,
dat dat iss vorginck; do lepen se na dem Holme unde ent-
I setteden de stadt. Dat mosten avermahls de Dehnen anse-
hen unde liden, de den Holme beleght hedden. Wölb) mehr
1 beschedes weten wil, de lese den Krantz in Svecia sua lib.
5. capt. 34 c). — — — — — — — — — — — — —
Octavo anno Ruperti, qui est domini MCCCCYII. — — — Stockholmensis civitas regni Sweorum
a fulmine conflagrata est post octavas Paschæ, d) in cujus incineratione circiter mille et DC. homines
incendio perierunt; plures et mulieres, virgines et alii homines divites volentes se et sua salvare, magnam
navem clenodiis et aliis rebus pretiosis onustaverunt. Quos plures alii secuti, ut evaderent, navem cum
eis, vellent nollent, ascenderunt et tandem ipsam mari immerserunt ac simul perierunt. — — — — —
Tertio decimo anno Kuperti-, qui est Domini MCCCCXII Margareta regina Danorum obiit die quarta
mensis Novembris, e sepultaque est cum maxima exequiarum solennitate in ecclesia majori opidi Roscil-
densis. — — — — — — — — — — —
Septimo anno Sigismundi, qui est domini MCCCCXX. Ericus rex Danorum cum magno
navium numero mare intravit circa festum Pentecostes f) et ex opposito insulæ Ymbriæ se locans in portu
Lalandes— Ellenbogen g) vulgariter dicto, tandem in vigilia Visitationis Virginis Gloriosæh) Ymbriam insu
lam invasit suo exercitu et cum incolis insulæ bellum aggressus est durissimum. Holtzatorum autem et
Sleswicensis principes multos vasallos et armigeros incolis insulæ in auxilium miserant, qui bumbardis ma
nualibus et petrariis i) ac balistis et arcubus muniti, plures Danorum naves perforarunt et submerserunt, ac
innumeros Danos in eis et Sweosty interfecerunt. Balistarii quoque et hastarii tam viriliter certaverunt,
quod pro illa vice terram intrare non poterat seu insulam. Frustratus autem Ericus rex illa die in suo
proposito propter fortitudinem et virilitatem Holtzatorum ac incolarum Ymbriæ, qui telis, hastis et bum
bardis suis in illo conflictu multos etiam nobiles Danorum prostraverant et aquis immerserant, altera die
cum tribus millibus peditum et octingentis viris equestribus portum Hilgenhavene apprehendit et ibidem
terram Holtzatorum ingrediens opidum Aldenburg 1) spoliavit et incendit et aliquos inibi interficiens circiter
C. opidanos captivos secum abduxit. Reingressus'ergo mare parum pausavit ab impugnatione hostium suo
rum. Die vero octavo festivitatis m) illucescente denuo expugnationi Ymbriæ insulæ operam dans efficacem
ipsam hostiliter invasit certamine duro. Dani namque naves suas egredientes nitebantur insulam intrare
totis nisibus. Holtzati vero ascensum de mari ad litus prohibere ipsis satagentes, viriliter armis suis in eos
impegerunt. In quo quidem certamine populus immensus ex utraque parte corruit. Rex enim plures ibi
dem milites et militares amisit. Sed tandem multitudine armatorum Holtzati et incolæ terræ retro
acti et victi, Dani invitis ipsis aridam apprehenderunt. Quam potenter peragrantes depopulati sunt inter
ficiendo omnes et captivando ejus inhabitatores. In hac autem captione insulæ prædictæ et expugnatione
ipsius tanta crudelitas et tyrannis peracta est a Danorum exercitu, rege eorum forte ignorante aut prohi
bere non valente, in sacerdotibus, virginibus, mulieribus et ceteris personis inermibus, quod abominabile
et horrendum est audire. Sacerdotes namque in ecclesiis violenter effractis immisericorditer sunt trucidati,
corpus dominicum in diversis locis irreverenter et indignanter de pyxidibus argenteis est projectum n), mu
lieres plures interfectae sunt, multae raptae tam maritatae quam virgines et abductae, solae autem vetulae ob
deformitatem relictae sunt intactae. Quo latrocinio pariter et sacrilegio multiplici peracto exercitus ille Dani-
cus de insula recessit, o) Cujus transitum Holtzati percipientes rursus insulam intrarunt cum multitudine
peditum et expugnationi castri Glambeke, quod rex jam denuo expugnaverat et fortiter munierat, insistentes
protunc nihil proficere potuerunt. -— •— — — — —
b) Welche). c) Kiantzius autem hoc loco multo brevior est, quam Reimer Kock, et Kornerum excerpsisse videtur,
d) Chronicon Rufi (Graut off II. 470) quod Korneri verba nonnihil in vertendo mutat, habet: achte dage na paschen i. e. d. 3
Aprilis. Nostri fontes et d. 11 et 4 Aprilis proferunt (v. supra Tom. I. 1. pag. 73 et 123). e) Rufus: by sunte Mertens dage.
Obiit autem in nocte inter dies 27 et 28 Octobris (cfr. supra pag. 24, not. d.). f) Die 26 Maji. g) Promontorium occi
dentale insulæ, quod adhuc nomen Album retinet, ita ob cubiti similitudinem appellabatur. h) Die 1 Julii. i) Genus quod
dam tormenti, quod lapides jaculabatur, cfr. Du Cange, Glossarium. k) Chronicon Rhytmicum (supra Tom. I. 2 p. 62) Svecos
regem e periculo eripuisse narrat. De clade cfr. Diarium Vastenense 1. c. 1. pag. 142). 1) Hodie Oldenburg in Holsatia
orientali. m) Die 9 Julii. n) Rufus hic aliquid differt: godes licham wart hemliken ute dm sulcer en bussm geschuddet
uppe dat altare oft uppe de erden, unde de bussm wurden genomen. o) Hinc Rufus ita discedit: Do desse jamerlike mord
unde unminslicheit was gescheenin dengenen, de gemmet sind , do weren dar woll by dren hundert , myn edder mer, up ene ker
ben vlogm, dar se sik van tceredm. Dar quermen de hovetlude der Denen vor unde loveden en velich des lyves unde der siund ■
mm do se do afftreden, do huwm se de untruwm Denm in allen [o: alle in] stucken, also mm sede. Dama do Villen de
Denen, an ere schepe unde rumeden dat land, dat se hadden vorstoret unde vordervet. — Chron. Rhytm. (supra I. 2. pag. 62)
ecclesiae nomen Borg fuisse tradit; Burg adhuc oppidulum in Imbria est.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.