Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

208 
XXV. EX CHROMOA KORNERI CETERISQUE CO NTINUAT0RIBU8 DETMARI. 
veverunt, præmissis tamen medio tempore debitis et legitimis proclamationibus seu citationibus omnium, 
qui sua interesse crederentur, per totum regnum publicatis, et ibidem judicio disposito ac consilio habito, 
et rege Magno per contumaciam absente, ob certas causas, in quibus notorie cunctis scientibus reus extitit, 
propter quas secundum leges regni de libro ibidem lectas dominium perdere et de regno deponi meruit et 
juste potuit, reprobato ac deposito, coram dominis ducibus Magnopolensibus ac aliis principibus et nobilibus, 
necnou multitudine militum et militarium populique infinita, præfati officiales et consiliarii regni, quorum 
verbum in omnibus supra dictis dominus Karolus de Thuften marscalcus, sicut ad ejus spectabat officium h), 
tenuit, Albertum juniorem ducem Magnopolensem, servatis de consvetudine regni in talibus servandis, una 
nimiter et concorditer in dominum suum et regem Sweciæ elegerunt, receptisque ab eo juramentis a novi- 
bus regibus ibidem præstari solitis, ipsum super lapidem collocando inthronizarunt i), ac cum fastu regio 
ipsum mox in ecclesiam archiepiscopalem Upsalensem introducentes, Te deum laudamus cantari et missas 
celebrari cum festivis laudibus fecerunt. Et sic expletis omnibus sollennitatibus ad hujusmodi officium re 
quisitis, populum licentiantes, conviviis regalibus cum gaudio vacaverunt. Dominus autem Magnus videns 
se depositum et alium loco sui sublimatum, adjutorio filii sui Haquini regis Norwegiæ et quorundam alio 
rum sibi adhuc adhaerentium contra Albertum regem novellum diu rebellavit. Sed treugis tandem inter 
positis k) et secura ac pacifica die placiti signata, in Junekopingbe simul convenerunt 1) rex Albertus et 
principes ac consiliarii regni ex una parte, et dominus Magnus cum suis fautoribus ex alia parte, et ibi 
dem placitando et colloquendo, tandem usque ad hoc negotium deductum est, quod dominus Magnus sponte 
coram omnibus dixit ad Albertum regem: Dilecte avuncule m) Alberte, ex quo sic evenit, nulli libentius 
faveo de regno quam tibi, quia tu es ita propinque natus ad hoc sicut filius meus Haquinus. Ipse enim 
est filius fratris ad ipsum, et tu es filius sororis ad ipsum: et tu et ego satis habemus in regno. Faveas 
ergo mihi de Westgothia ad tempora vitæ meæ, reliqua vero omnia habeas tu. Cum autem mortuus fuero, 
tunc retineas unum cum reliquo. Quamvis autem hanc orationem conclusivam omnes placibiliter accepta 
rent, tamen quia dominus Magnus propter absentiam filii sui Haquini sufficientem fidem seu cautionem de 
observando condictu ibidem protunc facere non potuit: idcirco treugis prolongatis, alium diem placitorum 
pacificum pro futura æstate statuerunt ad perficiendum et consummandum finaliter jam conclusa. Et in 
terim dominus Magnus in nullo debebat Albertum regem in regno Sweciæ impedire. Quod bona fide in 
violabiliter se observaturum promisit, tacta pyxide, in qua erat Corpus Domini super altare, solenniter co 
ram omnibus hoc jurando. Super qua fide Albertus rex exivit de Swecia versus partes orientales ad sub 
jugandam sibi Fynlandiam, et Albertus dux pater ejus cum aliis principibus et nobilibus navigavit versus 
partes Teutonicas, paucis tamen validis ad regni custodiam relictis. — — — — — — — — —- 
1388 (Quce hic occurrunt, jam in Detmaro supra pag. 189 attulimus). 
1391 (De expeditione in Sveciam, vide ibidem). 
1391 (De Vitalianis v. ibidem in anno 1392). 
Qvarto decimo anno Wenzlai, qui est do- ; Ex Chronica Reimari Kock n) 
mini MCCCXCIII1 Stok- 
holmensis civitas regni Sweorum Alberto re 
gi captivo de omnibus regni urbibus sola fa 
vens et fidelis existens contra Margaretam 
reginam Danorum et contra proprii regni pre- 
ceres militans magna victualium penuria 
angariabatur. Cui subvenire cupiens magi 
ster Hugo miles r), qui capitaneus pirata 
rum Rostoccensium et Wismarensium extiterat, 
cum VIII navibus magnis onustis frumento 
et blado ceterisque ad victum necessariis mare 
intravit, exercitum pulcrum habens virorum 
bellatorum. Cum autem Danicum s) attigisset 
Anno 1394 in winter o) alse de legation an de koniginne 
van Dennemarcken ummesusp) geschehen q), quam de tidinge 
an den forsten van Meckelnborch. dat de Stockholm hart van 
den Denen beiecht, unnd de borger aldar groten hunger le 
den, unde wo se nicht mit des ersten entsettet wurden, so 
musten se uth noth de stadt upgeven. Dusse vorthokamende 
wurden in den Wissmarschen deepe thogerustet achte grote 
schepe; dusse worden mit körne, moite unde andere victallie 
beladen unde mit könen beiden besettet, den Holm tho ent- 
setten. Idt was averst midden in dem winter, do dusse sche 
pe afflepen unnd hedden ock einen hovetmann mit nahmen 
meister Hugo; de Dehnen hedden ock einen hupen schepe in 
der sehe umme der Victallien brodere willen unnd andern, de 
h) Cfr. quae supra pag. 195, not n. diximus. i) De electione cfr. literas Alberti ducis senioris die 20 Martii an. 
1364 datas (Die Recessen der Hansetage I pag. 278). k) Primæ indutiæ jam d. 24 Aprilis an. 1364 initæ sunt (Styffe, 
Bidrag etc. I. p. 45). 1) De conventu cfr. supra pag. 196. m) Pro: sororis filius; vide pag. 196 not. x. n) Quam 
quam R. Kock cum Kornero in summa rei congruit, tamen eas discrepantias exhibet, ut non ex illo, sed ex ipso communi fonte 
sua sumsisse videatur, quare ejus quoque textum totum reddere necesse duximus. o) I. e. in hieme, exeunte anno 1393 
et ineunte anno 1394, ut sequentes liters demonstrant. Anno 1394, die 26 Junii Holmiæ milites et armigeri Teutonici mis 
sam in ecclesia ibidem instituunt nach rade der guden lude al to male de syk mit uns bestallen leten openbare in dem yse uppe 
der voerden by Dalerne. (Lisch. Meklenburg. Jahrbücher, XV. p. 249 ex originali in archivo regni Sveciæ). Dalerne hodie 
Dalar'o, locus in litore peninsulæ Söder Töm, est statio, quam versus Holmiam a meridie iter faciens transgrederis. Voerden 
est deformata vox pro fjärden, quod sinum vel majorem aquæ superficiem designat. p) Frustra. q) Hic probabi 
liter conventus in Schanör et Falsterbo in Septembri an. 1393 respicitur (cfr. Lübeckisches Urkund. Buch. IV. p. 659). r) R. 
Koch vocem miles' omittit. Qui ceterum fuerit ignoramus. s) Lege: Svecicum, sc. Dalarö, vide supra not. o.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.