XXV. EX CHRONICA KORNERI CETERISQUE CONTINUA TORIBUS DETMARI. 207
rex c am solennem proclamari fecit in Eoschildensi opido celebrandam, ad quam tres reges convenerunt,
puta Woldemarus Danorum, Magnus Sweorum et Haquinus Norweorumr). Ubi rex Haquinus jura matri
monii transcendens, uxore sua legitima Elizabeth, sorore Henrici comitis Holtzatorum, ab ipso primo despon
sata et post, ut præmissum est, matrimoniali ter subarrata ac per verba de præsenti sibi copulata in manu
Hermann! de Vitzen militis personam suam in hoc negotio integraliter tenentis, in captivitate detenta licet
adhuc virgine existente, Margaretam filiam Woldemari regis Danorum desponsavit, et in thorum suum de
facto recepit, sed non impune. Divina enim justitia hanc fraudem et legitimi matrimonii prævaricationem
mox in utramque partem condormientium vindicavit. Nam mater sponsi domina Blanka regina Sweciæ et
frater sponsæ Christoferus unicus filius regis Danorum ibidem citharam exultationis in luctum vertentes mo
riebantur s), homagium vasallorum regni Sweciæ a rege Magno in poenam pacti violati est remotum, et co
miti Henrico assignatum. Siquidem in pacto desponsationis C inter regem Sweorum Magnum et comitem
Holtzatoium Heniicum sic erat arbitratum de consensu et consilio procerum regni Sweorum et consiliari
orum comitatus Holtzatorum et fidejussione eorundem firmatum, quodsi ipsa sponsalia domini Henrici comitis
culpa non procederent, extunc castrum Calmarnie u) quod tunc pro magna pecunia ex parte regni in pignus
habebat dictus Henricus comes, deberet restituere, et ultra hoc LX.M. marcarum puri argenti solvere, pro
quibus deberet obsides tradere v). Si vero eadem sponsalia ex culpa regis Sweorum in suo processu impe
direntur, extunc rex Magnus deberet dominium regni perdere, et omnes vasalli et capitanei regni Sxveorum
deberent se cum castris terris et subditis a domino Magno subtrahere et ad dominum Henricum comitem
transferre et in eum tanquam in legitimum dominum eorum se tenere. Medio autem tempore Albertus dux
Magnopolensis filiam suam Ingeburg per mortem Lodowici marchionis de Brandeburg interim viduatam x)
famosissimo militi et in tota Christianitate militari gloria et strenuitate præclariori domino Henrico præli-
bato Holtzatorum comiti in matrimonio copulavit. Cum ergo comes Henricus per suos vasallos et capita-
neos, quos adhuc in castro Calmarino habuit in Sweciay), et per alios viros bellicosos, quos ad hoc specia
liter transmisit, regem Magnum et proceres regni fidejussores pro violato pacto impeteret sub retentione
honoris sui, et pene solutionem hostili manu extorquere satageret, multi de primoribus regni honorem fidei
suæ favori regio praeponentes, ad comitem Henricum in Holtzatiam transfretarunt et ipsum in dominum
suum et tanquam dominum suum in regnum Sweciæ invitando, se ipsos cum omnibus suis castris, terris
et hominibus eidem juxta pactum fideliter obtulerunt z). Quos idem comes ad fratres uxoris suæ, filios Al
berti ducis Magnopolensis, puta Henricum, Albertum et Magnum ad regnum Sweciæ natos, quia a domina
Euphemia sorore Magni Begis Sweciæ genitos, direxit, ut, quemcunque ex illis tribus eligerent, eidem om
ne jus et dominium in regno Sweciæ sibi per modum poenæ violati pacti acquisitum simpliciter donando
resignaret. At illi elegerunt ducem Albertum inter illos filios medium. Fuerunt autem nomina illorum
sic eligentium dominus Nicolaus, episcopus Lyncopensis, archicamerarius a) regis, dominus Thomas, episcopus
Wexoensis t>) consiliarius regni, dominus Karolus de Thuften marschalcus regis c), dominus Nicolaus Sturs-
sen stea dapifer cum eorum complicibus. Cum his ergo et cum aliis principibus et nobilibus, puta Henrico
comite Holtzatorum sæpe dicto, Gunthero comite Rupinensi ac Laurentio domicello de Werle, necnon exer
citu electo militum et militarium copioso, dominus Albertus dux Magnopolensis tulit filium suum Alber
tum in regnum Sweciæ ad illud jure possidendum pariter et tueudum. Et exeuntes Warnowe fluvium in
navibus sollennibus in profesto s. Martini e), primum Calmarinæ applicuerunt; et exinde ulterius proceden
tes, in vigilia b. Andreæ Apostoli H civitatem Stokholm admissi leviter introierunt. Accedente ergo Qua
dragesima, officiales et consiliarii regni cum aliis capitaneis et nobilibus convenerunt dominica Reminiscere g)
prope Upsaliam ante lapidem regium, ubi reges Sweorum antiquitus et illis etiam temporibus eligi con-
r) Nuptiæ autem Haquini et Margaretæ jam die 9 Aprilis an 1363 et Haffniæ, non Roskildis, factæ sunt (v. supra pag.
119 not. r). s) Chronicon Sialandiæ (supra pag. 119) non multum sed tamen aliquid discrepat, cum Blancam in his nup
tiis infirmatam et mortuam esse, et Kristoferum eodem tempore infirmari et post aliquas septimanas obiisse dicit. Nunc vero
certum est. hunc demum d. 11 Junii occubuisse (Scriptor, rer. Danic. III, pag. 272), et Blanca, quse adhuc d. 1 Julii vivit, forte
non ante autumnum vita decessit (v. Munch. Norges Historie, Anden hovedafdeling I. pag. 738, not. 1). t) Exemplar
pacti nomine Haquini jam d. 29 Junii an. 1361 datum supra memoravimus (pag. 194, not. v. et e). Ibidem monuimus condi
tiones, quibus reges se obligarent, aliter in pacto, quam a libello Magnipolensi vel Kornero, exponi, ut hi aut verba pacti
male intellexerint aut aliud pacti exemplar viderint. u) Korner: Calmarine. De ipso feodo cfr. supra pag. 193 not.-p.
v) De poena Henrici in pactione an. 1361 data nihil agitur, quod minus mirandum est, cum exemplar Haquini solum posside-
mut. Sed parum probabile videtur nihil de poenis Henrici, si pactum violaret, constitutum fuisse, etiamsi summa exaggerata
videtur. Olaus Petri supra Tom. II, 2. p. 271, ut diximus, easdem conditiones exhibet, sed eas fortasse ex ipso Kornero cognovit,
x) Ludovicus Romanus autem demum anno 1365 obiit. y) Hermannus de Ouwen, capitaneus Calmarniæ, præcipue nomi
natur (supra pag. 195). z) Cfr. quæ libellus Magnipolensis (supra pag. 195) et alius fons ibidem not. v. allatus narrant,
a) Apertus lapsus pro archicancellarius, ut libellus Magnipol. false exhibet (v. pag. 195, not. q). Hic locus manifestam affini-
tatem inter istum libellum et Chronicon Eylardi Schonevelt prodit. b) Lege: Wexionensis. c) De ejus et Nicolai
Tureson dignitatibus cfr. supra pag 194 not. y et z. d) Turesson. e) Die 10 Novembris, sc. anno 1363. f) Die
29 Novembris, Cfr. supra pag. 195, not. f. g) Die 18 Februarii an. 1364. Cfr. supra pag. 195, not. g.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.