206 XXV. EX CHKONICA KOßNEßl CETEßISQUE CO,NTINUATOßIBUS DETMAßl.
2. Ex Chronica Novella Hermanni Korneri.
Vicesimo quarto anno Lodovici qui est domini MCCCXLI a) — — — Albertus dominus de Myke-
lenburg in legatione Magni regis Sweorum ad Lodovicum imperatorem missus, tanquam paranymphus pro
quodam conjugio sociando b) in Thuringia a Gunthero, comite de Swartzeburg, cum omnibus suis est capti
vatus secundum Chronicam Obotritorum c), sed tandem per Lodowicum imperatorem est liberatus 4) et cum
gloria in patriam suam est remissus negotio suo peracto. Hic dominus Albertus de Mykelenburg sumsit de
uxore sua Euphemia, sorore Magni regis Sweorum, tres filios puta Henricurn, qui duxit in uxorem domi
nam Ingeburg, filiam Woldemari regis Danorum, Albertum, qui duxit iu uxorem Rixam, filiam Ottonis
comitis de Zwerin, et Magnum, qui duxit in uxorem Elisabeth, filiam Bugslavi ducis de Wolgast. —
Qvinto anno Karoli, qui est domini MCCCL1II. — — - — ( Describitur , quomodo postquam Walde-
marus rea. Danorum cum Alberto duce Magnopolensi et ceteris fautoribus falsi Marchionis Brandenbur-
gensis certaverit , bellantes ad pacem inclinaverint ), et annuentibus principibus ordinatum fuit negocium sub
tali pacto, ut quicquid in festo proximo pentecostes rex Sweorum Magnus cuilibet principi faciendum diceret,
in hoc quilibet contentus esse deberet e). Et sic obsidio f) soluta est et treugæ firmatae sunt. Adveniente
autem festo Pentecostes sic placitatum fuit per regem Sweorum Magnum, quod ultra pecuniam, quam Mar-
chio Romulus dedit duci Alberto pro captivis suis redimendis, ipse marchio dimisit homagiale servitium,
quod adhuc habuit in terra Stargardensi, etc. — — — — — — — — — — — — — —
Qvarto decimo anno Karoli, qui est domini MCCCLXII — g) Virgo Elizabeth, soror Henrici
comitis de Holtzatia, XXII. annorum per fratrem suum Henricurn Haquino regi Norwegiæ, filio Magni regis
Sweorum, sub gravissimis perjurii poenis arbitratis, quae pars a contractu deficiens incideret, circa Carnis-
priviumh) est desponsata, et postea circa festum Jacobi Apostoli i) ab eodem rege Haquino per solennes
procuratores et nuncios in Holtzatia in castro Plüne k), ubi stetit inter brachia dicti fratris sui Henrici et
patrui sui Adolfi l) sustentata, per manum Hermanni de Vitzen m ) personam praefati regis Haquini protunc
gerentis, matrimonialiter cum debita sollennitate est subarrata, ac eidem regi per verba de praesenti copu
lata, necnon regina Norwegiæ effecta virtute dicti matrimonii contracti. Et omnia praedicta facta sunt per
manum praefati Hermanni de Vitzen militis ab eodem rege Haquino missi, in hoc negotio personam ejus
repraesentantis et tenentis, secundum Magistrum Eylardum Schoneveit in sua Chronica n). Quibus quidem
solennitatibus expletis, dictus Hermannus miles et sui socii o) praefatam virginem recipientes de domo fratris
sui, ad naves deduxerunt cum comitiva decenti, et sabbato quatuor temporum ante festum Christi p) Tra-
benam exierunt, versus Sweciam tendentes. Sed infortunio accedente, per ventum contrarium coacti sunt in
Danicas declinare partes Quod Woldemarus Danorum rex percipiens, navem cum virgine rapuit et ipsam
captivam ad castrum suum deduxit q) spoliatam rebus et familia sua. Sequenti autem æstate Woldemarus
a) Detmar sequentia in anno 1342 breviter narrat: By der tyd do wolde de edele here Albert van Mekelenborch then to
deme heisere unde wart in Doringhen vanghen van deine greven van Ztvarceborch, de ene heit wol en half iar vor ghut, dat sin
vader eme schuldich bief. Cum compositio litis et liberatio Alberti d. 25 Maji 1342 fierent (Lisch, Meklemburg. Jahrbücher XV.
p. 43), captivatio ad finem anni 1341 pertinere videtur. Marescalcus Thurius (Annales Herulorum apud Westphalen, Monumenta
Cimbrica etc. I. kol. 303), qui Kornero usus est, rem ultra implicavit. b) Quid fuerit nescimus, nisi conjiciendum est Mag
num jam tunc filium Elicum (qui tamen vix secundum agebat annum) cum filia Ludovici marchionis, filii Ludovici imperatoris,
jungere in animo habuisse. Iîæ nuptiæ demum anno 1356 celebratae sunt. c) Quod chronicon spectetur ignoramus, cum
plus quam Detmarus exhibeat. d) D. 25 Maji anno 1342. vide not. a. e) Detmarus quoque hoc bellum in Mar-
chia, sed in anno 1349, fuse describit et omnibus placuisse, ut lis ad Magni regis arbitrium deferretur, dicit, sed hoc re vera
factum esse omittit. Kornerum in anno errasse certum est, nam d. 2 Februari an. 1350 Ludovicus de Brandenburg cum duci
bus Magnipolensibus etc. paciscitur, ut disceptatio litis Magno regi tradatur (Biedel, Codex diplom. Brandenburgensis, Haupt-
theil II, Tom. II. pag. 265). f) Sc. urbis Berolini. g) In versione Germanica Korneri, quæ in codice Hannoverano
exstat (vide supra præfationem n. 4), hæc narratio haud parum, præsertim in rerum dispositione, (quod Kornero ipsi verisimiliter
est tribuendum) mutata est. Cum autem ibi quoque Chronica Magistri Eylardi Schonevelt unus fons sit, quamvis nomen ejus
ibi omissum sit, totum textum Germanicum hic Latino adjungere superfluum duximus et solum nonnullas annotavimus discrepan
tias. Versionem Germanicam in his annis Junghans edidit ( Graf Heinrich der Eiserne van Holstein Soest 1864, pag. 1—69).
Ad extremum memorandum est, totam narrationem in codicibus Gedanensi et Lincopensi (probabiliter etiam in Guelferbitano)
desiderari. h) Die 9 Martii. Versio German.: uppe den vastelauend , Desponsationem quandam jam ante d. 29 Junii
1361 factam esse certum videtur (v. supra pag. 194 not. p). i) Die 25 Julii. k) Hodie Plön in Holsatia. Versio
German, locum omittit. Forte haec sollennitas spectatur in literis a ducibus Magnipolensibus Travemünde d. 20 Junii 1362 datis,
quibus Adolfo comiti Holtsatiæ promittunt se uxorem ejus Annam des neghesten sotmendaghes vor sente Nycolaus daghe . . . .
to hus Iringhen to Plone (Scklesw. Holst. Urk. Buch. II. p. 246). 1) Versio Germanica rectius vedderen. Elisabeth nullum
patruum habebat. Hic certe is Adolfus, qui in not. k. comparet, significatur; ille et Elisabeth a Gerardo I:o tertio gradu ori
ginem traxerunt. m) Inter legatos Haquini erat et pactionem d. 29 Junii an. 1361 signavit, vide supra pag. 194 (præ
sertim not. p). n) Ut diximus, illud Chronicon solum per Kornerum novimus. o) Attendendum est Hermannum de
Vitzen (et certe reliquos, qui una cum eo nuptiis interfuerant) inter sollennitatem d. 25 Julii celebratam et diem 17 Decembris
quo Elisabeth secum abducerent, Sveciam visitasse. Die enim 28 Septembris Hermannus et multi magnates literas Magni regis
de Olandiæ impignoratione Sudercopiæ signant (v. die Becessen der Hansetage, I. pag. 201). p) Die 17 Decembris,
q) Apud Bornholm capta et ibi ab archiepiscopo Lundensi detenta est (v. libellum Magnipol. supra pag. 194 not. e).

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.