Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

XXV. EX CHRONICA KOR NERI 
CETERISQUE CONTINUATORIBUS DETMARI. 203 
non solum dissimili Korneri vertendi ratione, sed etiam multo magis eo discrepant, quod non semper 
eadem excerpserint et suum quæque institutum in rebus reddendis secutæ esse videantur. Versio enim 
e codice Hannoverano in universum textui Korneri propius accedit, quam continuatio Detmari, quæ 
minus multa neque semper ad verbum, sed contracto quodam modo sua ex illo hauserit. Ita in 
versione Hannoveraua numeri annorum 1436 et 1437 rectis locis comparent, dum in continuatione 
Detmari desunt, ubi hi tres anui omnes in annum 1435 collati suntv;, quæ res negligentiam excerptoris 
qui annos excerptorum annotare omiserit, aperte indicat. Illa versio continuatione multo copiosior est, 
exempli gratia annus 1435 in illa altero tanto, nisi plus, longior est, quam in hac, quæ multas 
res septentrionem non attinentes praetermiserit. Multa exempla afferri possunt, quibus plane demonstra 
tur, versionem Haunoveranam non continuationem Detmari amplificasse, sed hanc communem fontem 
(Kornerum) brevius reddidisse. Unum sufficit; cum de pactione in Wordingborg anno 1435 agitur, 
illa dicit regem pacem signasse mit sinem unde sines rades ingezegele , dar ok der verscrevenen 
stede zegele worden bi gehenget mit des hertigen zegele; continuatio vero solum exhibet : aldus wor- 
den se bebrevet unde beseghelt van beyden syden. — Ex iis, quæ diximus, per se elucet, quæ no 
stra edendi debeat esse ratio. In annis 1435—1438 versionem Haunoveranam pro fundamento posui 
mus contiuuationemque Detmari, si opus fuerit, lateri prioris adjunximus; in iis vero, qnæ annum 1435 
praecedunt, ubi Kornerus tons principalis est, solum Detmari continuationem conferre potuimus, quia 
versio in codice Hannoverano tantum in annis 1435—38, ut diximus, divulgata est. 
5). Reliquæ continuationes Detmari ab anno 1435 in annum 1482, quas Grautoff 
(Lubeckischen Chroniken, II. pag. 79—435) edidit. Posterius volumen manuscripti Lubecensis, ex cu 
jus priore volumine Chronicon Detmari editum est, continuationes ejusdem ab anno 1401 in annum 
1482 comprehendit. Nihil tamen ibi statim indicat, hic plures continuationes, singulas a singulis 
scriptoribus compositas, collectas esse, sed omnia uno tenore, etiamsi diversis manibus scripta, progre 
diuntur. His vero manibus et ipsis rebus, quæ narrantur, diligenter consideratis, singulæ partes dis 
cerni possunt. Ita primam partem vel secundam Detmari continuationem, annos 1401—1435 compre 
hendentem, quæ Korneri opere nititur, jam segregavimus. Ea quæ sequuntur, in tres partes dividi 
possunt. Prima annis 1438—1457 continetur; scriptor paulo ante annum 1447 annotationes facere 
coepisse eventusque deinde eodem fere tempore, quo evenerunt, memorise mandasse videtur x). Secunda 
annos 1458—1480 comprehendit, in qua coævus scriptor res, quæ in suam ætatem inciderunt, multo 
copiosius quam praedecessor exposuit y). Tertius scriptor deinde annis 1489 et 1490 continuationem 
concinnare incepit, ex qua tamen annus 1482 solum jam restate). 
v) Hoc critici ssepe non attenderunt, ut lacunam, annos 1436 et 1437 complectentem, in continuatione Detmari exsistere 
parum juste existimarent. Eodem modo in iis excerptis, quæ annum 1435 præcedunt, continuator Detmari numeros annorum 
sæpissime præteriit, quos multo recentior manus postea addidit. In nonnullis excerptis, ubi numerus anni præter consuetudinem 
occurrit, hujus inconstantiæ causa facile reperitur. Continuator enim tunc ipsum initium anni apud Kornerum excerpsit, quare 
etiam, sicut ille, annum regni imperatoris in his locis fortuito memorat (cfr. Waitz, Abhandlungen, pag. 99 et 100). x) Grau- 
toft l. c. II. pag. IX et X; Koppman, Hansische Geschiehtsblätter, 1872. pag. 159. y) Grautoff 1. c. II pag. x— XII. Kopp- 
man 1. c. z) Vide ibidem. 
1. Ex prima continuatione Detmari an. 1-395 — 1400. 
1396. In deraesulven iare na twelftena) vrowe Margrete, koninginne to Dennemarken, 
Norweghen unde to Sweden leet up alle dre rike erer suster dochter sone, de en sone was des hertoghen 
van Pomeren, dem se vore gheven hadde dat rike to Norweghen allenen. — — 
In dem vastelavende b) dessulven iares do helt de koning van Sweden enen gröten hoff to Zwerin, 
dar quemeu tho gaddere vele vorsten unde noch mer vorstinnen. Dar brachte men to bedde de suster der 
hertoghen to Lunenburch unde Brunswik, ene wedewen, de vore hadde enen greven van Mansvelt, darna 
den hertoghen van Wolghast, nu den koningh van Sweden. Ok wart sineme sone, koning Erik van Sweden, 
darsulves bracht de dochter des hertoghen van Wolghast«). In deme hove was grot vroude unde hoverent d), 
als de wise is in vorsten hoven; ok wart dar vele quades betrachtet up der stede arch, alse men dat wol 
na bevant. — — — — — — — __ ___ 
D 6 Januarii. Scriptor fortasse inspexit literas Margaret* d. 24 Januarii Wiburgis datas (Suhln. xiv p. 361 sqq), 
ubi Ericus jam ab omnibus terris Daciæ rex consalutatus esse dicitur atque etiam quodam loco Konge * de tre JRyer “ atur - 
Electio vero in Svecia demum d. 11 Junii Scaris, inthronizatio d. 23 Juin apud Morasten fact* sun . b D. 10 1 
bruarii. c) Kornerus addit nomina uxorum, Agnetem et Margaretam, sed Suhm. 1. c. p. 377, 378, Enci uxorem foliam, 
non Margaretam apellatam esse ostendit. d) Sollennitas.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.