Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

202 XXV. EX CHRONICA KORNERI CETERJSQUE CONTINÜATORIBUS DETMARI 
multa, ut narratio progreditur, in ipsius aetatem inciderunt ejusque solum auctoritate firmantur. Si ipsi 
fidem haberemus, jam ab anno 1391 vel pauca aliis scriptoribus deberet. Ibi enim (v. edit. Eccardi 
kol. 1163) scribit: «Hic notum esse cupio singulis praesentia lecturis aut audituris, quod infra scriptis 
narrationibus et historiis auctores non adhibui, eo quod eas in codicibus authenticorum non repererim, 
sed eas solum vel sic fieri viderim aut sic facta a fidis narratoribus studiosa investigatione audiverim, 
ftuæ vero occurrerunt tempore compilationis infra positorum, suis compositoribus ea applicavi, nihil 
eorum inserens huic operi ut sententiarius, sed solum ut humilis et simplex narrator.» Huic vero rei 
obstant, 1) quod in annis 1391 —1400 Detmaro ejusque primo contjnuatore usus est, 2) quod in co 
dice Lincopensi fere idem jam in anno 1386 his verbis redditur. «Et advertendum est hic a lectoribus, 
quod iufrascriptis narrationibus auctores non adhibebo alios quam me ipsum, eo quod eas in aliquibus 
codicibus non legerim, sed solum eas vel sic fieri viderim vel sic facta a fidelibus narratoribus audi 
verim investigando.» Posterior enuntiatio in codice Luneburgensi addita Quae vero occurrerunt etc. 
ea, quæ hic sibi repugnant, explicare videtur. Kornerus enim se ipsum aperte corrigere voluit, dictumque 
ejus ita est interpretandum, antea omnia ex scriptis fontibus sumta esse, abhinc plura fidis narratoribus 
et sibi ipsi deberi, quamvis aliqua quoque e quibusdam compositoribus petita sint. Integram 
editionem chronici Korneri unam solum possidemus, quam Eccardus (Corpus Historicorum medii sevi, 
Tom. II.) e codice Luneburgensi typis imprimendam curavit, qua nos igitur in excerptis nostris nsi 
sumus. Omnia tamen, quæ nostram historiam attingunt, reddere superfluum duximus. Iu iis enim, 
quæ ante annum 1400 evenerunt, multa, quæ ex aliis fontibus, præsertim e Detmaro, quos jam supra 
operi nostro inseruimus, sumta nihil novi nobis praebeant, jure praeterivimus; aliqua, iu quibus Kornerus 
ab illis discrepat, jam supra lateri editionis Detmari apposuimus vel infra una cum continuatione an. 
1395—1400 dabimus, ut non ita multa ante annum 1400 restent, quæ infra in ipso Kornero a nobis 
exhiberi possint. Cum vero annum 1400 transgredimur, primus locus Kornero, secundus ceteris conti- 
nuatoribus Detmari assignandus est, quia hi ex Kornero originem ducunt, ut in iis monstrabimus. — 
Scriptoribus Svecis Kornerus ignotus fuisse videtur, nisi forte Olaus Petri ei aliqua debet, quæ tamen 
etiam ex aliis fontibus sumta esse possunt (cfr. ex. gratia annos 1361, 1362, supra Tom. I. 2. pag. 
271, 272; annos 1390—1392 1. c. pag. 276, ubi Kornerus Detmarum sequitur; an. 1398 1. c- 
pag. 278). 
3) . Chronicon Rufi in anuum 1430. Ut jam supra in præfatione Detmari monuimus, 
hoc chronicon in duas distinctas, invicem alienas, partes est dividendum, quarum prior in anno 1395 
desinens nihil est nisi vetustior redact o chronici Detmari, posterior vero usque ad finem in anno 1430 
maxima ex parte Chronicam Novellam Korneri excerpserit et Germanice verterit o). Jam supra in hoc 
nostro ingressu (v. in num. 1) monuimus, auctorem chronici Rufi vetustiore redactione Korneri usum 
esse, in quo illi primæ continuationis Detmari (1395—1400) inspiciendæ occasio nondum sit oblata. 
De cetero vix attinet memorare, nonnullas quoque res apud Rufum comparere vel plenius reddi, quæ 
apud Kornerum desint vel brevius tradantur, quas Rufus aperte directe ex ipsis fontibus hauseritp). 
Conjici posset, Kornerum ipsum hanc versionem, quæ Rufo cuidam ascribitur, elaborasse; quam rem ne 
admittanus, gravia errata, quæ Kornerus nullo modo, inscius vero librarius facile committere potuerit, 
vetare videntur q). Nulla integra editio Rufi reperitur, ut excerpta, quæ Grautoff (Lübeckische Chroni 
ken, II. 459—577) divulgavit, sequi coacti simus. 
4) . Versio Germanica Chronici Hermanni Korneri (e codice Hannoverano) ad 
annum 1438 continuatar) et Secunda Continuatio Detmari annis 1400 —1438 s). Inti 
mam affinitatem duorum horum operum, quæ jam primo aspectu legenti fit manifesta, Waitz optime 
et, ut nobis videtur, summo jure ita explicavit, Kornerum ipsum Chronicam Novellam usque in annum 
1438 continuasse t), quamquam postea temporis injuria tres ultimi anni perierint, ut eos solum per 
supradictas duas versiones Germanicas hodie notos habeamus. Fieri quoque .potest, ut Kornerus ipse 
versionem Germanicam, etiamsi neutra ex istis duabus ei tribui possit, elaboraverit u). Ambæ versiones 
o) Hoc docti viri supra pag. 179 not. m. laudati satis luculenter docuerunt. p) Ita Lappenberg (Archiv, etc. VI 
pag. 623) Rufum in proelio navali apud Hafniam anno 1427 describendo narrationem, quæ adhuc in Archivo Hamburgensi exstat 
brevi Korneri expositioni adjunxisse demonstrat. q) Cfr. quæ Waitz attulit, Abhandl. etc. (v. not. b) pag. 93-9A 
r) bolum tres ultimi anm, qui in Chronica Korneri desunt, a Leibnitzio (Scriptores rer. Brunsvicensium, Tom III pug 203—216) 
sub titulo Continuatio Chronici Hermanni Korneri ab an. 1435 ad an. 1438' editi sunt. Codicem papyraceum medio seculo 
X V:o scriptum, quem Leibnitz secutus est, Waitz (Abhandl. pag. 80 sqq.) descripsit. s) Hanc Grautoff edidit (die Lubeck 
Chroniken. H. pag. 1-78). t) Vide Abhandlungen pag. 108-111. Seelen (Selecta literaria, pag. 81 not. 2) contendit 
Albertum Krantzium inter auctores, e quibus Metropolim composuerit (ed. Colon. 1596, 8:vo) Kornerum liis verbis afferre • *F Her- 
rnannus Kornerus ordinis predicatorum, qui collegit ex variis operibus Chronicon magnum a Christi nativitate usque ad annum 
1438, Locum in Metropoli invenire frustra conati sumus. Etiamsi ita esset, ut Krantzius hic versionem Germanicam spectaret 
illud pondus quoddam oportet habere, scriptorem ejusdem seculi, historias peritum, tres quoque ultimos annos Kornero ascribere.’ 
u) Koppman (Hansische Geschichtsblätter, 1871 pag. 82.) grave testimonium affert, qua probatur, Kornerum ipsum certe versi- 
"" «i ..,»«, 1431 .««tata» »„(«i*,. Wall. (Abhandl«,,,. 87) ii i. „„Ita, „J£ , 
ipse committere non potuerit, vix admittendum esse putavit. 4
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.