XXV. EX CHRONICA KURNERI CETER1SQÜE CONTINUATORIBUS DETMARI
201
erat monasterii Wastenensis, nunc bibliothecae Lincopensis; in medio anno 1423 finem capit f), 4) Lu
neburgensis, in annum 1435 perductus, secundum quem Eccardus editionem suam (Corpus Historicorum
medii ævi. Tom. II. num. in) imprimendam curavit, 5) Lubecensis ad idem tempus extendens, qui in
universum certe ab anno 1400 cum Luneburgensi fere ad verbum conspiratg). — 'Ut videmus, codices
in diversis annis desistunt, ut quasi lapides laboriosi itineris, quod Kornerus in opere conficiendo emen
sus est, haberi possint. Sed non solum seriore vel citiore exitu, verum etiam textuum copiositate ipsa-
que scriptura inter se differunt. Assiduus enim scriptor continuationem addere non contentus erat, sed
jam antea scripto operi ulteriorem limam adhibere solebat, ut posterior quæque redactio non solum con
tinuationem prioris comprehendat, sed ea quoque, quae priore redactione continentur, denuo retractet
novisque fontibus adhibitig amplificet ipsamque dictionem saepissime ita mutet, ut iuterdum pæne novum
quoddam opus in manibus habere videamur. Quæ redactionum vel codicum dissimilitudo, qualis sit,
exempla a Waitzio et aliis allata, ad quæ legentes relegamus h), bene* illustrant. Ex his quæ diximus,
apparet, Koruerum semper in eo versatum esse, ut si temporis intervallo nova aliqua sibi oblata fuerint,
jam scripta rescriberet et augeret. Quare mirandum non est, tantum esse numerum scriptorum i), qui
bus usus fuerit et quorum nomina ipse haud raro afferat. Qua tamen in re tantulam diligentiam adhi
buit, ut persæpe ea, quæ certo cuidam auctori allegat, non ex illo sed aliunde suinta esse reperianturk).
In iis, quæ ad historiam regnorum aquilonarium ante annum 1400 pertinent, Chronico Detmari ejusque
primo continuatore (1395—1400) in primis nititur, nonnumquam sed rarius alios scriptores in manibus
habuisse videtur. Ita in annis 1361 —1364 ex Chronico Magistri Eylardi Sehonevelt, quod hodie
amissum est, uberem gravissimamque de horum temporum eventibus narrationem mutuatus est, neque
expeditionem versus Holmiain anno 1394 (quem etiam Reimarus Kock exhibet) Detmaro debet, unde
autem sit arcessita ignoramus; denique non omittendum est Annales Ryenses, quamvis in augustum
coactos, totos fere jam in anno 868 intrusos esse 1). Multis sane quoque locis post annum 1288, quo
Annales Ryenses subsistunt, Chronicas Danorum vel Sweorum (vel Obotritarum) affert, ut primo aspectu
fere adducimur, ut eum hic e fontibus nostris hausisse arbitremur, re vero propius inquisita hæe omnia
Detmaro soli eum debere mox sentimus. Cujus rei testimonium ipse nobis reddidit. Cum enim in
codice Lincopensi, quæ prior redactio est, ubi aliqua Detmaro debet, adhuc Chronicas Lubecenses ple
rumque laudat, interdum etiam Chronicas Sweorum et Obotritarum memorat, iidein loci contra in co
dice Luneburgensi (et igitur in editione Eccardi) fere ubique Chronico Danorum ascripti sunt, qua qui
dem re illa negligentia ejus in recto auctore nominando, cujus supra mentionem fecimus, bene illustra
tur. Exempli gratia nonnullorum locorum, in quibus omnibus Kornerus Detmarum aperte secutus est
collationem instituemus. In anno 1249 Codex Lincopensis affert Chronicas Sweorum, editio Eccardi
C. Lubecensis; an. 1322 (1318 apud Detmarum) Line. C. Sweorum, Ecc. C. Danorum; an. 1336
Line. C. Obotritarum , Ecc. C. Danorum; an. 1351 Line. C. Sweorum Ecc. C. Danorum; an.
1388 Line. C. Lubicenses, Ecc. C. Danorum ; an. 1390 Line, fontis nomen omittit, Ecc. C. Obo
tritarum. Ut videmus, non solum codices in auctoribus nominandis differunt, sed Kornerus ipse in
eodem codice miro quodam modo sibi non constat. Codex Lincopensis ad Detmarum multo magis
accedit, quam codex Luneburgensis (= editio Eccardi), ut exspectare licet, cum Kornerus in illo ea,
quæ e Detmaro excerpserit, solum verterit et textui, ubi aptum visum sit, nulla vel parva dictionis va
rietate adjunxerit, in hoc vero excerpta cum reliquo textu propius conjungere et in unum corpus redi
gere enisus situi). Diversi quoque loci e Detmaro sumti in priore redactione desunt, in posteriore com
parent, quod mirandum non est, cum Kornerum opus Detmari diversis temporibus perlustrasse et semper
nova hausisse, apertum estn). — In iis, quæ post annum 1400 a Kornero traduntur, ille quasi primus
auctor habendus est. Multa ex tabulis civitatis, ex relationibus civium vel ejusmodi fontibus hausit,
•
f) Ultimi versus de incursu Holsatorum in Frisiam desunt in kol. 1256 in editione Eccardi. g) Waitz,^ Abhandlungen
g. Ill ita Grautoffium (v. pag. x in præfatione operis ejus, die Lübeckischen Chroniken) corrigit. h) Vide Waitz, Ab-
.ndlungen etc. pag. 72—110; die Recessen der Hansetage. I. pag. 197; Hansische Geschichtsblätter 1873 pag. 133 sqq. Cfr.
iam variantes lectiones, quas e codice Lincopensi textui Korneri, qualem codex Luneburgensis exhibet, supra ad Chronicon Det-
iri pao- 189 et 190 in notis subjecimus. i) Lappenberg numerum fontium a Kornero laudatorum usque ad triginta sep-
m se “extendere invenit (Archiv für Aeltere Deutsche Geschichte kunde, VI. 588-614). k) Lappenberg 1. c. et Waitz
idem pacr. 761-765. Ofr. quæ infra in textu de Detmaro a Kornero adhibito memorabimus. 1) Hoc Lappenberg 1. c.
.o'. 604 “observavit. m) Optimum exemplum hujus rei ipse nobis dedit. In anno 1375 series chronologica in codice Lm-
pensi (fol CCLXVIII) abrumpitur, et excerpta fere ad verbum e Detmaro sumpta annosque 1351-1375 complectentia inseruntur,
libus Kornerus hanc animadversionem præmittit: In lwc loco signare decreui aliqua superius neglecta non propter incuriam,
d quia nrotunc ad manum ea non habebam , ut locis suis debitis ea transscriberem; in fine additur: Omnia prœdicta de Lhro-
Lubecensi. Quæ autem hic in unum locum collata sunt, in Codice Luneburgensi singula suis annis inserta sunt et tunc
irumque, ut diximus, e Chronico Danorum petita esse dicuntur.
E scholio priore prima excerpta Korneri e Det-
m , solum ad “annum 1351 extendisse, deinde nova in annis 1351-1375 petita esse apparet. In universum ex iis rebus quæ
nostram historiam pertinent et in codice Luneburgensi comparent, 9 annotationes in annis 1275-1341 et una m anno 1389
codice Lincopensi desunt. Ea, quæ communia sunt, haud raro discrepare jam in textu monuimus.
Tom. III.
I. 51.
4