200 XXV. EX CHRONICA KORNERI CETEßISQUE CONTINUATORIBUS DETMAEI.
XXV.
Ex Chronica Novella Herman m Korn eri ceterisque
CONTINUATORIBUS. DETMARI EXCERPTA.
Primo aspectu fortasse quispiam miretur, quam ob rem Kornerum et eos, qui continuatores
Detmari vulgo appellari solent, sub uno titulo conjuuctim ediderimus, re autem accuratius perspecta,
hanc dispositionem gravibus quibusdam rationibus commendari statim apparet. Liber enim Korneri
magna ex parte nihil est, nisi continuata quædam retractatio Detmari, cujus ex chronico plurima ad
suum opus struendum petivit, et illæ continuationes Detmari, quarum altera in anno 1430 desinens et
Rufo cuidam ascripta diu separatum opus esse judicabatur, altera usque in annum 1482 extendens vera
continuatio Detmari esse vulgo existimabatur, ambo ex libro Korneri originem trahunt, unde seqvitur,
ut in iis edendis Kornero primus locus tribuendus sit, ceterique continuatores usque ad tempus, quo
Kornerus nos deserit, praetermitti possint, nisi ab illo recedant vel quidquam novi nobis præbeant. Hac
enim in re lateri Korneri textus continuationum adjungere commodum nobis visum est, nisi diserepantiæ
solum singulas voces attigeriqt vel minoris fuerint momenti, ut scholiis nostris eas apte reservare pot
uerimus. Continuatores igitur Detmari, quomodo inter se cohaereant, ut melius illustretur, jam eos
ordine, quo sese excipiant, dispositos breviter hic persequemur.
1) Prima continuatio Detmari annos 1395 — 1400 comprehendens simul cum ipso Chro
nico Detmari, quod in anno 1395 finitur, prius volumen hujus manuscripti, ex quo Grautoff suam edi
tionem edendam curavit (v. supra pag. 179), complet, sed ut Grautoff ipse in præfatione (pag. xv—
XVin) animadvertit, minus diligenter et alia manu scripta est, quam quæ chronicon Detmari proxime
supra descripsit. Cum etiam dicendi genus discrepet et Detmarum anno 1395 mortem occubuisse fere
certum sit, hic primum continuatorem Detmari agnoscere licet. Koppman eum fratrem ordinis prædica-
torum, qui anno 1396 scribendo primam manum imposuerit et deinde eventus suæ ætatis usque in
annum 1400 annotaverit, fuisse judicata). Diu certatura est, qua ratione explicaretur, Chronicon quod
lluto tribuebatur, in annis 1395—1400 huic continuationi Detmari nullo modo accedere, cum post an
num 1400 maxima inter Rufum et sequentem continuationem Detmari similitudo intercederet; quæ
quidem contradictio eo explanatur, quod chronicon Rufi versio est prioris redactionis, quæ vocatur, libri
Korneri, in qua ille continuationem 1395—1400 nondum sibi cognitam habuerit b). Editionem Grau-
toffii, praeter quam, quod sciamus, nulla adhuc in lucem prodiit, in excerptis nostris secuti sumus.
2). Hermanni Korneri Chronica Novella in annum 1435. Kornerus erat frater et
lector conventus predicatorum Lubecensis, qui annis 1420—1437 in libro memoriali monasterii memo
ratur, ex quo eum circa annum 1438 obiisse non sine causa conjicitur c). Exemplo fortasse Detmari
incitatus chronicon universale conficere et ad suam aetatem perducere studuit, quod jam mature in ani
mo habuisse et perfecisse videtur, quia diversas redactiones operis ejus possidemus, quarum prima in
anno 1416 consistit, sequentes annis 1420, 1423 et 1435 terminantur. Fieri quoque potest, ut opus
usque in annum 1438 continuaverit, qua de re aliquid infra in numero 4 monebimus. Codices libri
Korneri, quos vidimus memoratos, si summatim persecuti erimus, ipsi per se, quomodo in opere perfi
ciendo semper versatus sit, statim patefacient. Sunt 1) Guelferbitanus, qui jam in anno 1416 abrum
pitur d), 2) Gedanensis, ad annum 1420 continuati.se) 3) Lincopensis, codex chartaceus, qui olim
« “Cl* beschichtsblätter, 1872, pag. 157. Grautoff 1. c. I. pag. xvm fratrem o
b) Ita in codice Guelferbytano, qui in anno 1416 finitur, Kornerus continuatione Detmari 1395
in juniore redactione, quæ in annum 1435 extendens in codice Luneburgensi, ex quo Eccardus
non solum illam eontinuationem, sed et alios fontes operi adjunxit. Vide Waitz Abhandlungen c,
schaßen zu Gottingen 1851 in 4:to, Tom. V. pag. 73-80. C ) Cfr. Seelen, Selecta Liter
78, 79. d) Waitz, Abhandlungen etc. (v. not. b) pag. 70, 71 eum eundem esse ac illum,
stadiensem appellant, et modo lapsui cuidam tribuendum esse, cum illi codicem ad annum 1435
Quod V aitz tunc pro certo affirmare non ausus est, codicem esse reductionem ipsi Kornero tribu
Gm oel £ ide mm ^ ht ***** Anzeigen , 1859, 8: vo (Nachrichten) ,
* -
c. 1. pag. xvm fratrem ordinis minorum eum esse putat.
ex quo Eccardus suam editionem curavit, exstat
Abhandlungen d. kön. Gesellschaft der Wissen -
—1400 aperte non usus est, sed
esse reductionem ipsi Kornero tribuendam, postea codice Gedanensi
inzeiym, 1859, 8:vo (Nachrichten) pag. 61 — 63). e) Waitz
c) Cfr. Seelen, Selecta Literaria, Lubecæ 1726 in S:vo, pag.
3, 71 eum eundem esse ac illum, quem Seelen et Eccardus Helm-
cum illi codicem ad annum 1435 perductum esse dicant, ostendit.
Gött. gel. Anzeig. etc. pag. 57—61.