Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

192 
xxm. EX CHRONICO LUBECENSI DETMARI AN. 1101-1395. 
deboden quernea to Helsinghenborch r), dar de koninghinne up der stede breve den sendeboden antworde 
den konink unde sinen sone up alsulke vorwort, alse voreschreven is. Unde se wurden ghevoret van denne, 
den vader vorde men in to Rostok, unde den sone vorde men in to der Wismer. — 
r) Literæ apud Helsingborg d. 8 et 26 Sepembris scriptae inveniuntur apud Suhm 1. c. XIV. 597 601, 607 et Lubeck. 
Urkund. Buch IV. p. 703, 713 et 717. 
XXIV. 
Libellus Magnipolensis 
DE INJUKIIS HUJUS TERRÆ DUCIBUS A SYECIS ET DANIS ILLATIS 
CIRCA ANNUM 1394 SCRIPTUS. 
In codice chronici Detmari (quem jam supra pag 180 sub. n. IV codicum hujus operis memo 
ravimus) narratio auctoris in medio anno 1386 subito, ut videtur, abrumpitur vel proprie in forma 
primae redactionis, quae tunc, ut diximus, substitit, nobis occurrit. Eadem vero manus, quae majorem 
codicis partem ab anno 1252 usque ad calcem exscripsit, continuo, nullo discrimine facto, nisi quod ad 
novum versum transitur, hunc libellum addidit. Cura utrumque scriptum in eadem materia versetur et 
in idem fere tempus incidat, primo aspectu ea ex eodem scriptore sc. Detmaro profecta esse crederes, 
sed re propius investigata nullum inter Chronicon et Libellum proprium nexum intéresse, sed hunc a 
librario aliunde sumptum et operi Detmari forte quadam adjunctum esse apparet. Indignatio et ira 
scriptoris, totus orationis sonus, ipsa facta, quæ traduntur, Magnipolensem quendam auctorem esse ma 
nifeste indicant, qui cum domo ducali familiarissime conjunctus in eorum causa defendenda publicos 
fontes inspicere potuerit. Propositum sibi habere videtur, ut hoc libello, in quo omnia, quæ regibus 
Sveciæ et Daciæ obtrectare possint, vehementer efferuntur, ea vero quæ illos excusent odiumque in du 
ces conferre debeant, reticentur, animos legentium sive audientium in Margaretam reginam incitet, quia 
innocentes principes, Albertum regem ej usque filium Ericum nondum e captivitate dimittere voluerit. 
Quo tempore hoc scripserit, auctor ipse nos certiores duobus locis facit; uno (pag. 145°) dicit: alse 
nu vrouwe Margareta . . . konyngh Alberte drade vyff jar geholden hadde ; altero (in ipso fine): 
synt se [Margareta] ene helt vyff jar al umme in untrostliken strengicheit. Ex quo intelligitur 
opusculum non serius quam ineunte anno 1394 compositum esse et conjicere fortasse nobis licet, scrip 
torem hunc libellum eo consilio confecisse, ut in illo conventu civitatum Hansæ d. 8 Martii an. 1394 
Lubecæ incepto, in quo Magnipolenses etiam aderant deque liberatione Alberti tractabant*), proponeretur 
civitatumque gratiam captis principibus conciliaret. 
Nullam inter hunc libellum et ceteros fontes, sive nostros, sive externos, cognationem inda 
gare potuimus, et si paucis in locis Kornerus in Chronica Novella (v. excerpta nostra infra) parvam 
similitudinem praebet **), hoc ultra quandam materiae et fortasse documentorum, quibus uterque usus 
'.J: Suhra - Danm - msi XIV - P’ 324 ‘ Deecke in Beiträge zur Lubeck. Geschichtskunde p. 19 putavit scriptorem post 
TZ 41 VZ com P° smsse ’ quia ( P a S- 148a codicis ) mortem Alberti ducis commemorat; sed ut ex contextu statim elucet, 
de Alberto, filio Hennci ducis, qui an. 1388 obiit, agitur. 
, a ** ) S ®; in eventibus annorum 1361-1364, ubi tamen Kornerus Chronicon (hodie deperditum) cujusdam magistri Eylardi 
de Schonevelt in omnibus aperte secutus est. Pluribus vero in rebus Kornerus et Libellus differunt, quam ut de ulla cognatione 
dici possit ; loci, in quibus aliqua similitudo inest, solum indicare videntur, utrumque ex communibus fontibus, ut ex pacto ma 
trimoniali inter Haquinum et Elisabeth et ex traditione aliqua de conventu Junacopensi an. 1364 hausisse. — Neque Libellus de 
Magno rege (v supra pag. 12) vel Chronologia Wisbyensis (supra Tom. I. 1. p. 44) vel Ericus Olai (supra Tom. II), qui his 
et Chronico Rhythmico usus est, etiamsi m iisdem rebus versantes Libellum Magnipolensem supplent, uUo affinitatis vinculo illi 
conjuncti sunt.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.