Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

XXIII. EX CHRONICO LUBECENSI DETMARI AN. 1101-1395. 
179 
Hoc vetus chronicon tamquam illos Annales Lubicenses, qui id secuti sint, Latine scriptum fuisse, non 
nulli quoque loci apud Detmarum • indicare videntur b), attendendum vero est, eum etiam ex opere rbyt- 
mice composito 'interdum aliqua aperte mutuatum esse i), 
Detmarum ex fontibus Danicis et Sueticis, qui hodie adhuc exstant, aliquem in manibus habu 
isse invenire neqvivimus. Neque enim commentatoribus Germanicis assentin' possumus, ei Annales Ry- 
enses cognitos fuisse, sed affinitatem utriusque ita explicavimus (v. prolegomena numeri XXII), ut com 
munis illis fuerit fons (sine dubio perditi Annales Lundenses majores), ex quo Annales Ryenses bre 
vius et parcius, Detmarus et Annales Lubicenses fusius materiam narrationis sumserint. Fieri potest, 
ut Detmarus perditum aliquem fontem e Dacia et Suecia ortum viderit, sed ut res nunc se habet, eam 
speciem praebet, nihil a Detmaro de regnis aqvilonaribus traditum quasi directe e nostris fontibus ori 
ginem ducere, sed e chronicis et traditionibus Lubicensibus (et ita indirecte ex nostris) profectum 
esse. Neque in nostris scriptoribus medii ævi ullum vestigium, quod eis Detmarum innotuisse signi 
ficat, reperire potuimus. 
Multi autem scriptores Germanici Detmarum in suis libris conficiendis adhibuerunt, quorum prin 
cipes sunt Hermannus Kornerus in Chronica Novella, Albertus Krantzius in suis diversis operibus k) et 
Reimarus Kock in suo Chronico Lubicensi, ex quibus omnibus infra excerpta dabimus. Etiam in illo 
Chronico Lubecensi, quod in anno 1430 finitur et cuidam Johanni Rufo attributum est, 1) commenta 
tores scriptorem, qui Detmarum secutus sit, diu agnoscere voluerunt. Recentissimæ vero inqvisitiones 
satis demonstrarunt, hoc chronicon Rufi ex duabus distinctis partibus constare, ex quibus prior in an 
num 1395 extendens nihil sit, nisi redactio quædam ipsius Detmari et ea vetustior, quam illa, cui soli 
adhuc nomen Detmari inditum sit, dum posterior pars annos 1395^-1430 complectens, maximam in 
partem Chronicam Novellam Hermanni Korueri excerpserit et Germanice verterit™). Plures enim quasi 
redactiones operis Detmari exstitisse certum est. Jam supra indicavimus, Detmarum primam partem 
chronici in anno 1386 consumasse et codicem, qui in hoc anno desinit, re vera reperiri. Et quamvis 
manuscripta Detmari et Rufi per omnes partes conferre non potuerimus, tamen ex illis, quæ alii attu 
lerunt, concludere licet, primam partem Rufi (ad an. 1395) verisimiliter vetustiorem redactionem operis 
Detmari esse. Nonnullis locis Rufus Detmaro brevior est ab illoque narratas res omittit (quæ res eo 
declaratur, quod Detmaro postea alios adeundi fontes occasio sit oblata n),) sed in iis, quæ exhibet Rufus, 
iisdem verbis, quibus Detmarus, semper fere utitur °). Præterea codex Hamburgensis exstat, in quo 
opus Detmari in annum 1413 continuatum est, cujus autem textus solum in annis 1277—1400 cum 
Detmaro conspirat, dum ante annum 1277 dissimilitudo quædam inter illos intercedit p). 
Quamquam chronicorum Lubecensium nova critica editio jam jam est exspectanda (qua de causa 
in his excerptis faciendis manuscriptorum adhibendorum potestas nobis data non est) <l), tamen non superfluum 
forsan videbitur, si codicum, quos nominatos vidimus, aliquam mentionem vel brevissimam fecerimus. 
Detmari hæc vidimus exemplaria memorata: I) Membranaceum in folio duo volumina conti 
nens, quorum prius in annum 1400 se extendit, posterius annos 1401—1482 complectitur. Prius 
volumen, quoad manus scriptorum attinet, in duas partes dividitur, unam annos 1101 —1395 compre 
hendentem et una eademque manu circa tempus, quo finitur, scriptam, quam Grautoff Detmari auto- 
graphon esse judicat r), alteram, qua anni 1395 s)—1400 continentur, alia sed paulo recentiori manu 
scriptam, in qua primam Detmari continuationem agnoscimus. Secundum hunc codicem, quem biblio 
theca civitatis Lubecensis possidet, Grautoff suam editionem curavit, cujus ad praefationem eos, qui con 
ditionem codicis propius cognoscere velint, relegamus. — Ia) Exscriptum in folio codicis n:i I eodem 
loco servatum, (v. Grautoff I, pag. xvi, xvm). — II.) Duo exemplaria in bibliotheca Hannoverana 
servata, quæ Grautoff (II. xvm) nominat, sed ipse non vidit. — III) Codex Hamburgensis, in annum 
h) Koppman 1, c. p. 78 ejusmodi locum affert. Idem forte in pluribus locis animadverti posset (v. an. 1260 et 1276, 
pag. 138 et 153 apud Grautoff, item in anno 1281 Annales Lubicenses exhibent: Philippum [IV in Francia] homo magntestaturce 
et astutus; Detmarus vero: Philippus de grote i) Vide Koppman 1. c. pag. 75. k) Dijudicare adhuc nequimus, utrum 
Krantzius ex Detmaro directe an indirecte per Kornerum sua hauserit. Idem de Chronico Slavico in an. 1486 (ed. Laspeyres, 
Lubecæ 1865 in 4:to) valet. Koppman etiam in Bostocker Chronik 1310-1314 excerpta ex Detmaro agnoscere vult (Hans. 
Gesehichts blatter 1871, pao-. 162). 1) Satis levi ex causa, cfr. Waitz, Abhandl. d. kön. Gesellschaft d. Wissenschaft, zu Göttin 
gen, an. 1851, V. pag.’93 in 4:to. m) Lappenberg in Pertz, Archiv für ältere Deutsche Geschichtskunde, VI,pag. 617-624 
et Waitz 1. c. (v. scholion prius) pag. 89—94; cfr. præcipue pag. 93, not. 3. n) Exempli causa ille fons res Prussia; etc. 
continens, v. supra not c. 0 ) V. Grautoff 1. c. I. p. XXI, xxv-xxx, qui tamen Rufum ea, quæ annum 1385 antecedunt, 
ex eodem fonte, ex quo Detmarum, annos vero 1385-1395 e Detmaro directe sumsisse censet. p) Grautoff 1. c. II, pag. 
XVII -XXI. Illum autem errare, cum continuationem annorum 1401-1413 in hoc codice Hamburgensi cum chronico Rufi cog 
natam esse putat, Waitz 1. c. pag. 95-97 ostendit. q) Omnes ehim Lubecam congesti sunt, ubi professor W. Mantels m 
eorum comparatione versatur eo consilio, ut illam novam criticam editionem omnium chronicorum Lubecensium perficiat. r) Gra 
via librarii menda (v. Grautoff 1. c. I, p. 55. not*, 168, not.*, 174 not.**, 182 not.*, 208 not* huic sentential repugnare videntur, 
s) Prior enim manus in medio anno 1395 subsistit. V. Grautoff 1. c. I, pag. 369.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.