XXIII. EX CHKONICO LÜBECENSI DETMARI AN. 1101—1395.
XXIII.
Ex Chronico Lubecensi Detmari an. 1101-1395 Excerpta.
Qua ex causa ad historiam conscribendam auctor se converterit, ipse in exordio his 'eibis ex
plicat: Na deme iare dev bort Cristi MCCCLXXXV alse de grote jamer schach der vorretnisse
hinnen T.ubek, alse hirna gesehreven is, an densuioen iaren do wer en voghede dei staad ei bai e lude,
her Thomas Murkerke unde heer Herman Langhe. Se betrachten, wo desse jamer queme an ewighe
dechtnisse, nicht . alleneghen dit stucke, mer ok dat gescheen were bekentliken sedder deine gröten
dode; wente der stades coi'oniken was nicht thogheschreven bi sos unde druttich iaren, ok was se
brekhaftich der ding, de gliescheen weren an vele iaren unde an vele landen. Hirumme hebbet se
besorghet to scrivende desse coroniken vormiddelst eyme ghestliken personen, en lesemester in sunte
Francisais orden, de sich nicht wü nomen, went he begheret god daran io lovende unde sich
nicht.
Tametsi auctor nomen suum ita reticet, commentatores in illo Detmarum quendam, qui annis 1368
et 1388 ut lector conventus Lubicensis minoritarum comparet et circa annum 1395 defunctus est a) ag
noscere non dubitaverunt, quare jam chronicon ex illo semper nominatur. Ut Detmarus ipse in verbis
supra allatis narrat, ei anno 1385 mandatum est, ut chronicon urbis continuaret, neque hoc officium
persequi tardavit, cum jam anno 1386 prior pars operis usque in hunc annum expleta fuisse videtur b).
Posterior pars operis, annos 1386—1395 comprehendens, annotationibus illo ipso tempore factis aperte
nititur, quamvis fieri possit, ut ese demum anno 1395 in corpus redactse sinte). Hoc in opere confici
endo Detmarus sola continuatione veteris chronici se non continuit, sed illo pro fundamento posito,
diversisque aliis fontibus undecunque arcessitis novum quoddam opus, in quo externæ res non minus,
quam domesticse tractantur, elaboravit. Ab anno 1350, ultra quem vetus chronicon sese non exten
debat d), narratio ejus principio tenuior fit, ut expectandum est, cum principalis fons fluere desiit, et
ex sua recordatione aliorumque id ætatis hominum narratione potissimum hausisse videtur, quare etiam
interdum in errores incidit, (luo autem propius ad suam ætatem accedit, eo copiosius et rectius rea
gestas exponit.
Permultis fontibus Detmarus præcipue in priore chronici parte usus est e), quamquam in non
nullis non facile potest dijudicari, utrum eos ipse inspexerit an solum per principalem fontem, illud
perditum antiquum Chronicon civitatis Lubecensis cognoverit et adhibuerit f). Huic enim plurimas
res, quas de Lubeca et terris maris Baltici ante annum 1350 tradit, debere videtur, et si Detmarum
cum Annalibus Lubecensibus, ex quo proxime supra excerptum dedimus, comparaverimus, apparet, vetus
chronicon uon contemnenda rerum copia excelluisse, cum ambo non pauca et haud raro diversa ex eo
sumserint. Neque hoc mirandum est, vetus Chronicon tot res ad excerpendum illis praebuisse, cum ma
nifestum sit, secretarios civitatis sui quemque temporis gesta, alterum post alterum, literis mandasse g).
a) Vide : Grautoff, die Lübeckischen Chroniken I, p. XV. b) Argumenta, quibus hoc probatur, Grautofi (1. c. pag
XXII) et Strehlke (Scriptores rer. Prussic. III, pag. 23, 24) collegerunt. Gravissima sunt 1) quod Detmarus ipse in anno 1357
de lite quadam dicit: Dit stund noch in deme iare alse desse cronike wart beschreven, dat was an deme iare Cristi 1386 2)
quod una quasi redactio ejus operis (v. infra n. IV ex codicibus quos enumeramus) in anno 1386 finitur. c) Vide Strehlke
1. c. d) Grautoffio (1. c. pag. xxn) enim assentiri non possumus, Detmarum etiam in iis, quæ post annum 1350 traduntur,
aliqua quamvis pauca et exigui momenti, ex vetere chronico hausisse, cum Detmarus expressis verbis chronicon post magnam
pestem non continuatum fuisse dicit, quod subita insigni paucitate et brevitate annotationum post annum 1350 firmari videtur,
e) De his cfr: Forschungen zur Deutschen Geschichte, XIII, pag. 179,199 et Koppman in Hansische Geschichtsblätter, an. 1871
pag. 75—87. Præter vetus chron. Lub. nominare possumus: Speculum historiale Vincentii Belvacensis, Chronicon Helmoldi,
ejusque continuatorem Arnoldum, Chronicon Martini Poloni, Annales Hamburgenses et Stadenses etc. Etiam fontem quo res Mag-
nopolenses et Prussicæ continebantur, in posteriore redactione (de qua infra in textu) adhibuit (v. Strehlke in Script, rer. Prus
sic. Ill, 23). f) Vide quæ Koppman 1. c. pag. 77, 81, præsertim de chronicis Tataricis a Detmaro laudatis disseruit,
g) Ita Annales Lubicenses redactione veteris chronici, quæ in anno 1324 vel paulo ante, substitit, usi sunt, et unus in illis locus
-fere indicare videtur, vetustiorem redactionem chronici ante mortem Erici Menved an. 1319 scriptam fuisse (v. nostram præfatio-
nem numi XXII not.*). Tres locos apud Detmarum in annis 130fj, 1316 et 1347, qui a coaevo scriptore aperte annotati sunt et
manifeste non Detmaro, sed prioribus veteris chronici scriptoribus debentur, Grautoff (1, c. I, xxvm) et Koppman Hansische
Geschichtsblätter, 1871 pag. 81 observaverunt. Etiam plura exempla produci possent (cfr. an. 1293, pag. 167 apud Grautoff: an.
1347, pag. 266; et fortasse annos 1253, 1260, 1308 et 1327, pag. 132, 139, 190 et 225).

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.