Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

XXII. EX ANNALIBUS LUBECENSIBUS 1264-1324. 
177 
fecerunt marscalcum regis ejusdem decollari 1), cujus marscalci filia nupta fuit dicto Erico duci m). Cum 
que eam sicut legitimam per aliquot annos habuisset uxorem, propter compaternitatem quandam pro se 
allegatam ipse dux fecit celebrari divortium inter ipsum et ipsam; ducens statim postean) j n uxorem 
filiam Haqwini, regis Norwegiæ. Et frater ejus Woldemarus duxit ejusdem regni filiam scilicet filiam 
Erici, quondam regis Norwegiæ. 
A. d. 1307. — Eodem anno idem rex Danorum») cum magno exercitu intravit Sweciam ad 
ferendum regi Swecise auxilium contra duces Sweorum et parum profecit. 
A. d. 1309. — — — Eodem anno Danorum rex auxilio principum et nobilium Teutonicae p), maxime 
domini Magnipolensis ivit cum 2500 dextrariis in expeditione contra duces Sweorum in Sweciam ad 
ferendum regi Sweorum auxilium. Et fuit gwerra inter ipsum regem Sweorum et dictos duces fratres 
suos sic sedata, quod rex tertiam partem et duces duas partes regni deberent possidere. — —- 
A. d. 1318. Birgerus Sweorum rex ex instinctu reginæ et suorum fidelium quorundam, qui postea 
quidam tracti, quidam rotati et quidam decollati fuerunt, fratres suos Ericum et Waldemarum illustres duces 
ad se vocatos et dolose captivatos q) m Nycopia sub fiducia pacis in turri fame miserabiliter fecit mori. 
Propter quod ut plures regni nobiles et vulgares mortem principum suorum dolentes regem cum regina 
a regno depulerunt etr) annis paucis supervixit. Magnum quoque, primogenitum regis, qui coronatus 
patri in regno succedere debuit, captivaverunt et decollaverunt s). Nec non Magnum filium prædicti 
Erici ducis, regem fecerunt t) puerum videlicet vix») habentem annos. Cujus ex parte matris avus fuit 
Haquinus Norwegiæ rex, qui eodem annow obiit sine hærede; et regnum ejus devolutum est ad eundem 
puerum, sicque uno anno duo optinuit regna. 
A. d. 1319. — — — Eo tempore defuncta est inclita et devota domina Ingeburgis regina Daciae x ), 
quam rex inclusam fecit teneri in custodia, habens eam, ut dicitur, suspectam ideo, quod scivit aegre eam 
ferre miserabilem necem fratrum suorum, ducum Sweciæ; ad quorum interfectionem ipse rex Danorum cum 
sorore sua regina Sweciæ fertur consilium praestitisse. 
A. d. 1322. — — — Item ipso anno a festo beati Andreæ ad medium quadragesimae sequentis J) 
gelu fuit inauditum. Euit enim inter Daciam et Slaviam et Imbriam totum mare Balticum congelatum, 
ita quod latrones, de Slavia intrantes, quasdam partes Daciae depraedarunt, et tabernae in medio maris in 
glacie pro transeuntibus factæ fuerunt. Inter Norwegiam etiam, Angliam et Plandriam multæ naves in 
medio maris congelatae fuerunt in glacie, ita quod mercatores ex navibus se mutuo visitabant, eundo per 
glaciem pro solatiis habendis. Cum autem resolveretur glacies, fere omnes naves, quæ declinaverunt ad 
partes australes, salvatæ fuerunt; sed quæ versus aquilonem venerunt, paucae sunt salvatæ. 
Item in autumpno praecedente z) quidam miles de Swevia, Kanutus Porse, congregatis multis mili 
tibus et satellitibus de Holtzatia et Slavia, intravit Scbaniam et eam devastavit. 
1) Tyrgillus d. 6 Decembris 1305 captus et d. 6 Februarii 1306 securi percussus est (v. Tom. I, 1. pag. 56 et 64, Torn. 
II. 1, pag. 82.) m) Lege : Waldemaro duci, qui an. 1302 Cristinam, filiam Marescalli duxerat, ut ex Erico Olai (supra Tom. 
II, p. 76 et 82; et ex Detmaro (qui rem in an. 1304 perperam transfert) apparet. n) Nuptiae vero ducum cum domicellis 
Norvegicis an 1312 factæ sunt. o) Sc. Ericus Menved. p) Lege: Teutoniæ. De re cfr supra pag. 124. q) Capti 
sunt duces jam d. 10 Decembris 1317 (v. Tom. I, p. 56, 65 et 94 ac supra pag. 23, not. q.). r) Sc. Birgerus rex, qui an. 
1321 obiit, uxor autem an. 1341 (v. supra pag. 122, not. h.) s) Anno 1320, intra dies 21—27 Octobris (v. Ericum Olai 
pag. 99 et 100). t) Die 8 Julii 1319 (cfr. supra Tom. I, 1. pag. 43 et Diplom. Suecan. III, pag. 411, 412). 
u) Numerus V hic aperte excidit, ut videmus ex Detmaro (an. 1318), qui nicht V jar olt habet. Magnum vero tempore elec 
tionis tres annos explevisse et qvartum agere nostri fontes indicant (Chronologia Wisbyensis, supra I, 1 p. 43, Ericus Olai supra 
Tom. II, 1. pag. 101 et Libellus etc. supra pag. 13, lin. 5; quod aliunde firmatur (cfr. Munch, Norges Hist. Anden Hovedafdel. 
I, pag. 122. sqq.). Attendendum est eundem Libellum (supra pag. 13) infra dicere: ”cumque rex quinque annorum esset, morie 
batur avus suus rex Norvegiæ.” v) Die 8 Maj 1319. x) Die 15 Augusti 1319. y) A die 30 Novembris 1322 — 
ad diem 6 Martii 1323. Cfr. Detmarum infra. z) Item Detmar infra in anno 1322 et Chronicon Sialandiæ supra pag. 113, 
quod præter Kanutum Porse etiam Nicolaum Olofsson nominat. 
Tom. III. 
I. 45.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.