Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

XXII. EX ANNALIBUS LÜBECENSIBUS 1264-1324. 
175 
oculos eum etiamnunc habuisse antiquissimum illud chronicon civitatis Lnbecmsis, **) postea a Det- 
maro auctum et continuatum. Cui ea potissimum videtur debei'e, qua; de rebus Lubecensibus refert 
ad a. 1291 , 1301 , 1307 .... Ignoratur utrum JJetmarus — — — annales istos noverit,***) an 
omnia mia ex fontibus similibus, quibus noster modo amplius modo brevius descripserit. Illud ta 
cendum non videtur Detmarum fere in omnibus, quœ de rebus Gallicis et Flandricis dicta sunt 
cum nostro congruere. Neque prætermittendum est de rebus Lubicensibus hic illic nostrum plura 
proferre quam Detmarum. — — — In aliis auctor noster Detmaro accuratior et prolixior est f) 
— —- Nonnulla quoque omnino desunt apud Detmarum f f ). 
Nobis quoque persuasum est, scriptorem antiquissimum illud, hodie perditum, chronicon Lube- 
cense non modo ante oculos habuisse, sed etiam saepissime adhibuisse, quod Detmaro et annalibus col- 
latis, haud dubium videtur (qua ipsa comparatione etiam convincimur, Detmarum non annalibus usum 
esse, sed utrumque ex eodem fonte, illo antiquissimo chronico, plurima hausisse), sed illud praeclarissimo 
editori nullo modo adsentiri possumus, annales nostros annales Ryeuses secutos fuisse. Tribus euim 
fontibus inter se accurate comparatis similitudo et tamen dissimilitudo eorum ita explicandae nobis vi 
dentur, ut Detmarus et annalium scriptor, illud perditum chronicon civitatis, sua quisque ratione, alter 
alteras res recipiens vel omittensi secuti sint et ipsum illud chronicon, quoad res Danicas attinet, ex 
eodem fonte, ex quo Annales ßyenses, sed saepissime plenius et nonnumquam melius excerpta fecerit. 
Qnæ nostra sententia, ut melius illustretur, narrationes trium fontium in nonnullis annis conferre volumus. 
Ann. Ryenses. 
1266. venit Guido cardinalis in Daciam 
et excommunicavit regem et reginam. 
Birgerus dux Sveciæ obiit. 
1272 Obiit duv Ericus et redditus est 
ducatus Erico regi cum filio ducis. 
Andreas pincerna obiit. Creatus est 
papa Gregorius, qui colligavit ecclesiam. 
Eodem anno 12 Kal. Septembris Teu 
tonici occupaverunt civitatem Slesvik 
multitudine copiosa et 6 Kal. quibus 
dam de exercitu amissis cum magno 
spolio et præda pecorum diversi gene 
ris recesserunt. Obiit Guydo Cardinalis. 
Obiit ducissa Margareta in partu. 
Ann. Lubecenses. 
1266. Papa misit quendam Guidonem 
Cardinalem in Daciam, qui regem et 
reginam excommunicavit. 
1272. Eo anno obiit dux Jutiæ, cui 
successerunt filii ejus Waldemarus et 
Ericus, qui cum essent minoris ætatis 
multas a Danorum rege oppressiones 
pertulerunt Tamen sua misericordia 
tandem optinuerunt videlicet Wolde- 
marus ducatum Jutiæ et Ericus frater 
ejus dominium Langlandiæ et effecti 
sunt 'Woldemarus largus, Ericus stre 
nuus et ambo sapientes et amabiles 
usque in finem vitæ. Eo anno Teuto 
nici cum magno exercitu occupaverunt 
civitatem Slesvicensem et terram rapi 
nis et incendiis vastaverunt. 
Chronicon Detmari. 
By der tid quam to Lubeke Guido 
Cardinalis, en legat des paveses, de 
vor vort in Denemarken unde dede to 
banne den koning, umme dat he vengli 
den biscop van Lunden. — Dessulven 
iares starf hertoghe Birgher van Swe 
den etc. (v. Detmarum infra). 
1272. In deme iare Christi MCCLXXII 
do starf hertoghe Erik van Sleswic. De 
koning sic do underwan also en vor- 
mundere des hertochdomes unde der 
kindere, Woldemeres unde Erikes, de 
de hertoghe hadde \an heren Iermers 
dochter. Dat moyde de greven van 
Holsten unde toghen to Sleswic mit 
groter macht; de stad unde det land 
se roveden unde branden wol ses daghe. 
Do toghen se to lande mit eneme grö 
ten rowe VI kal. Octobris, 
Jam ex horum excerptorum comparatione elucet, annales Lubecenses illis Ryensibus ea, quae de 
Dauia traduntur, debere non posse neque Detmarum sive ex utro istorum sive ex duobus conjunctis sua 
hausisse, quod legentes si annos 1275 — 1278 et 1285 — 1288 sub uno aspectu collocaverint fff), sibi 
etiam melius persuadere possint. Si contra illam a nobis supra propositam sententiam amplectimur^ 
fuisse olim communem quendam fontem §), ex quo annales Ryenses summatim, perditum illum chronicon 
Lubecense uberius (et ex illo annales Lubecenses et Detmarus sua sibi quisque adsumentes) hauserint, 
/ 
res satis bene explicari videtur. 
Ad extremum hoc Lappenbergii dictum afferri debet: Annales nostri historiographis serioris 
aetatis videntur fuisse ignoti. Comerus et Rrantzius eos non descripserunt , omnia enim, qua; ex 
iis descripta videri possunt, ex Detmaro desumpta sunt. 
**) Hoc cronicon ad an. 1350 e Detmari præfatione, qui ex illo opus suum maximam in partem extruxit, novimus. ***) Super 
fluum fere est hic refutare errorem Grautoffii in præfatione sui libri: Die Dübeckischm Chroniken, ubi annales nostros nihil msi 
excerptorum ex chronico Detmari factoru „ versionem Latinam esse contendit, quod jam e collatione utnusque textus contradicitur 
et eo ipso, quod annales ineunte seculo mde Lappenbergium supra , liber Detmari exeunte seculo scnpt. sunt, omnino refntatur. 
+) Lappenbergius annos 1273, 1276, 1288, 1312, 1303 et 1305 indicat. +tl Wem ad annos 1292, 1298. 1308 et 1323 le 
gentes relegat. ttt) Cfr. Ann. Ryenses supra pag 106. et Detmarum infra. §) In quo perditos filos annales Lundenses 
Majores, de quibus supra in excerptis Danicis plus semel memoravimus, agnoscere nobis liceat
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.