174 XXI. EX ADAMI GESTIS HAMMABURGENSIS ECCLESIÆ PONTIFICUM.
Schol. 142.
regis legatus g). Tertio loco advenit ille Sigafridus h)) (avunculus Aesmundi »),) qui et Suedos et îsortmannos
iuxta predicavit. Isque duravit usque ad nostram aetatem cum aliis aeque non obscuii» in illa gente sa
cerdotibus Post quorum excessum noster metropolitans, petentibus Nordmannorum populis, oidinavit Thoolf
episcopum in civitate Trondemnis, et Siguardum in easdem partes. Asgothum vero et Bernai dum, licet
moleste ferret a papa consecratos, accepta satisfactione dimisit a se donatos Per quos hodieque multas
verbum Dei lucratur animas, ita ut in omnibus provinciis Norvegiæ beata mater ecclesia laetis floieat incre
mentis. Inter Nortmannos tamen et Sueones propter novellam plantationem christianitatis adhuc nulli epi
scopatus certo sunt limite designati, sed unusquisque episcoporum a rege vel populo assumptus, communiter
edificant ecclesiam, et circneuntes regionem, quantos possunt ad christianitatem trahunt, eosque gubernant
sine invidia, quandiu vivunt.
Schol. 142. Licet ante illum ex nostris Lifdag, Odinkar et Poppok) gentem illam predicaverint.
Possumus hoc dicere, quod nostri laboraverunt, et Angli in labores eorum introie
runt. Hunc 1), Meinhardum et Albertum alias ordinatos, cum ad se venirent, cum
muneribus archiepiscopus commendavit illis vicem suam tam per Nordmanniam
quam per insulas oceani. (5. 6. 8b.)
g) Unwanus anno 1029 obiit. Grimkil pluries postea in historia Norvegiæ nobis occurrit. h) Sigafrid a Svedia epi
scopus an. 1029 Bremæ morabatur (v. supra lib. II, cap. 62, cfr. cap. 55.) Probabile videtur, eum esse eundem ac nostrum sanc
tum Sigfridum (cujus vita redditur in Tomo secundo), cui baptizatio Olavi Skötkonung tribuitur. Objici potest, hoc anno 1008
factum esse (v. supra 1. II. c. 56 not. I.) et Adamum hic narrare Sigafridum "usque ad nostram aetatem vixisse ; sed si verba
non premuntur, Sigafridus usque ad Adami aetatem supervixisse dici potest, etiamsi circa medium seculum decesserit. Num vero
idem sit ac Sigurdus, apostolus Norvagiensis, adhuc ambigitur (cfr. Reuterdahl 1. c. I, 319—324, Munch 1. c. I, 2. pag. 596—598
et Maurer, die Bekehrung d Norweg. Stam. I, pag. 282 et 494.) i) Vel Osmundi, de quo v. supra lib. Ill, cap. 14.
k) De quibus cfr. supra schol. 112. 1) Probabiliter Sigafridum.
t
XXII.
EX AnXALIP.IjS LuBECENSIBUS 1264—1324 EXCERPTA.
Egregiam editionem Lappenbergii (Monumenta Germanise, Tora. XVI, pag. 411—429) in ex
cerptis nostris adhibuimus, cujus ex praefatione nonnulla quæ ipsum opus ejusque auctorem illustrant,
hic afferre volumus. In calce codicis membranacei Guelferbitahi , quo continentur annales Stadenses,
reperiuntur Annales inde ab anno 1264 usque ad a. 1324. — — — Videtur hœc codicis Guelfer-
bitani pars non ita multum post a. 1324 scripta esse. — — Alius annalium horum codex jam non
exstare videtur. Attamen cum propter vitia quaedam a librario commissa atque nomina quosdam
omissa negandum sit. autographum esse codicem nostrum, exstitisse quondam alium verisimile est.
Editionem notis nonnullis — — — adjectis curavit Andreas Iloyer (postea historiographus Danicus
et professor juris in Hafniensi universitate — — —) Havnicc 1720, 4:to.
Scriptor quonam tempore vixerit non certo constat. Sed ex ipsa eorum, quce refert, indole
apparet plurima eum ipsum vidisse aut ab aliis, qui viderunt, certiorem factum retulisse. Neque
quidquam deprehenditur in annalibus nostris, quo post a. 1324 eos scriptos esse evincatur. An
torem Eubecce circa annum 1324 degisse *) inde colligendum, quod plurima affert , quce ad diocesim
et civitatem Lubecensem respiciunt. - — — Iloyerus annales nostros vocavit Continuationem Al
berti Stadensis. — — Annales Ryenses usque ad annum 1288, quin noster secutus sit, dubitari
non potest, praesertim si annos 1268, 70, 72, 82, 83 et 88 respiciuntur. Valde credibile est, ante
*) Cum vero in anno 1286 legimus: "Iste Erieus reliquit tres filios scilicet Ericum, qui sibi successit in regno, necnon
Ohristophorum et Waldemarum”, paene adducimur ad credendum hoc ante mortem Erici (an. 1319; et electionem Christophori anno
tatum esse, praesertim cum in anno 1304 invenimus: ’Ista fuit mater Erici regis Danorum et Christophori ducis postea regnan
tis.” Qua tamen re nullo modo efficitur, ut annales a diversis scriptoribus compositi sint, sed rem ita declarare volumus, scrip
torem annalium vetus illud chronicon civitatis Lubecensis (v. scholion sequens) secutum esse, in quo secretarii civitatis acta suae
quisque aetatis, alius post alium inscripserint.