XXI.
EX ADAMI GESTIS HAMMABÜEGENSIS ECCLESIÆ PONTIFICUM.
173
tatis remaneant, in nomine Christi, qui est filius meus, tu recipe lumen oculorum tuorum. Mox ille recepto
lumine credidit, pertransiensque totas in circuitu regiones, facile paganis fidem persuasit, ut crederent
in eum, qui se cecurn illuminavit.
Quibus miraculorum causis impellentibus, statim noster metropolitanus obediens voci quae dicit:
Respicite et levate oculos vestros, quoniam regiones iam albae sunt ad messem, ordinavit in illas partes
Adalwardum iuniorem, de Bremensi choro assumptum, virum litteris et morum probitate fulgentem u).
Cui etiam per legatos clarissimi regis Steinkel sedem posuit in Sictona civitate, quae distat ab Ubsola
itinere diei unius. Est vero iter eiusmodi, ut a Sconia Danorum per mare velificans quinto die pervenias
usque Sictonam vel Bircam, iuxta enim sunt v). Si vero per terram eas a Sconia per Gothorum populos et
civitatem Scaranem, Telgas et Bircam, completo mense pervenies Sictonam.
29. Adalwardus igitur magno fervore praedicandi euangelii Suediam ingressus, omnes qui in Sictona Schol. 138
erant et in circuitu, brevi spatio temporis ad Christianam fidem perduxit. Conspiravit etiam cum Sconiensi
episcopo, sanctissimo Eginone, ut pariter adirent illud templum paganorum, quod Ubsola dicitur, si forte
aliquem Christo laboris sui fructum ibi possent offerre; omnia tormentorum genera libenter suscepturi,
ut destrueretur illa domus, quae caput est supersticionis barbaricae. Illa enim diruta vel potius cremata,
fore, ut tocius gentis conversio sequeretur. Quam confessorum Dei voluntatem piissimus rex Steinkel in
populo murmurari sentiens, callide submovit eos a tali cepto, asserens et illos statim morte dampnandos,
et se depellendum a regno, qui malefactores in patriam duxerit, et facile omnes ad paganismum relapsuros,
qui nunc credunt, sicut in Sclavania nuper possit factum videri y). Talibus regis allegationibus consentien
tes episcopi, omnes Gothorum civitates peragrabant, ydola confringentes, et multa paganorum milia dein
ceps lucrantes ad christianitatem z). Adalwardo postea defuncto a) apud nos subrogavit archiepiscopus quen-
dam a Rambsolab) Tadiconem c), qui propter ventris amorem domi famelicus esse maluit, quam foris apo
stolus. Haec de Sueonia et cerimoniis eius dicta sufficiant.
31. In multis Nordmanniæ locis vel Suediæ pastores pecudum sunt etiam nobilissimi homines, ritu pa
triarcharum et labore manuum viventes Omnes vero sunt christianissimi, qui in Norvegia degunt, exceptis
illis, qui trans arctoam plagam circa oceanum remoti sunt. Eos adhuc fertur magicis artibus sive incan
tationibus in tantum praevalere, ut se scire fateantur, quid a singulis in toto orbe geratur. Tunc etiam
potenti murmure verborum grandia cete maris in litora trahunt, et alia multa, quæ de maleficis in scrip
tura leguntur, omnia illis ex usu facilia sunt. In asperrimis, quæ ibi sunt, alpibus audivi mulieres esse
barbatas d), viros autem silvicolas raro se præbere videndos. Qui ferarum pellibus utuntur pro vestibus et
loquentes ad invicem frendere magis quam verba proferre dicuntur, ita ut vix a proximis intellegi queant
populis. Eadem montana Romani auctores Riphea juga nuncupant perpetuis horrida nivibus. Scritefingi
vivere non possunt absque frigore nivium, qui etiam feras praevolant suo cursu per altissimas nives. In
eisdem montanis agrestium ferarum tanta est multitudo, ut plurima pars regionis ex solis vivant silvaticis.
Ibi capiuntur uri, bubali et elacese), sicut in Sueonia; ceterum bisontes capiuntur in Sclavania et Ruzzia;
sola vero Nortmannia vulpes habet nigros et lepores, martures albos ejusdemque coloris ursos, qui sub aqua
vivunt quemadmodum uri. Cumque diversa prorsus et insueta nostris multa ibi videantur, ab ejusdem patriæ
incolis hæc et alia plenius dicenda relinquo.
33. In Nortmanniam primus ab Anglia venit quidam Iohannes episcopus, qui regem conversum f)
cum populo baptizavit. Illi successit Grimkil episcopus, qui tunc fuit ad Unwanum archiepiscopum Olaph
Schol. 138. Relatum est autem nobis a quibusdam stipatoribus Adalwardi episcopi, cum primum
Sictonam accessisset ad unam missarum celebrationem, ad manum oblatas sibi 70
marcas argenti. Tantae enim devotionis sunt omnes populi arcticae plagae. Tunc
etiam occasione itineris divertit Bircam, quae nunc in solitudinem redacta est, ita
ut vestigia civitatis vix appareant: quare nec tumulus sancti Unni archiepiscopi
inveniri potuit x )- (2 a- 5. in textu. 6. 8. 8 b-)
u) De eo cfr. lib. Ill, cap. 70, not ô et scholion 131. v) Vide supra pag. i59 not. k. x) Hoc scholion ipsi
4damo non deberi, sed posterius additum esse, ibidem monstravimus. Attendendum est, illud in antiquissimo codice deesse.
y) Quibus ex verbis, ut supra (Lib. Ill, cap. 52, not d) monuimus, colligere licet, hæc in fine anni 1066 vel potius initio anni
1067 accidisse. z) Supra cap. 9 hoc de Eginone solo narratur, cui sine dubio major pars hujus laboris est tribuenda, cum
Adalwardus brevi -post Bremam revocatus sit (vide supra 1. III, c. 70 not. o.) a) Ante igitur annum 1072, quo ipse me
tropolitanus Adalberts mortuus est. b) V. supra pag. 163, not. u. c) Presbyterum Tadiconem an 1059 et diaconum
Tadiconem an. 1069 in diplomatis Adalberti comparere, Lappenbergius (Pertz, Archiv IX, 422) memorat, d) Probabiliter etiam
hic confusio verborum Qvän et qvinna errori ansam dedit (v. supra lib. Ill, cap. 15, not. y). e) I. e. alces. f) Sc. Ola-
Tryggvason. Cfr. supra lib. II, cap. 35.
Tom. IU.
vum
1 .
44 .

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.