I
172 XXL EX ADAMI GESTIS H A MM AB UE G ENSI S EGCLES1Æ PONTIFICUM.
pro cibo, ideoque sicut fugiuntur, ita etiam iure tacentur. Narravit michi rex Danorum sepe recolendus r ‘),
gentem quandam ex montanis in plana descendere solitam, statura modicam, sed viribu» et agilitate vix
Suedis ferendam, hiique incertum esse unde veniant; semel aliquando per annum vel post triennium, inquit,
subiti accedunt. Quibus nisi totis resistatur viribus, omnem depopulantur regionem, et denuo recedunto).
Aliaque multa recitari solent, quae brevitati studens omisi, ab his dicenda, qui haec se vidisse testantur.
26. Nunc de supersticione Sueonum pauca dicemus. Nobilissimum illa gens templum habet, quod
Schol. 134. Ubsola dicitur, non longe positum ab Sictona civitate. In hoc templo, quod totum ex auro paratum P, est,
Scbol. 135 . statuas trium deorum veneratur populus, ita ut potentissimus eorum Thor in medio solium habeat triclinio ;
hinc et inde locum possident Wodan et Friccoq). Quorum significationes eiusmodi sunt: ”Thor, inquiunt,
praesidet in aere, qui tonitrus et fulmina, ventos ymbresque, serena et fruges gubeinat. Alter W odan,
id est furor, bella gerit, hominique ministrat virtutem contra inimicos. Tertius est Fricco, pacem volupta
temque largiens mortalibus.” Cuius etiam simulacrum fingunt cum ingenti priapo. Wodanem vero scul
punt armatum, sicut nostri Martem solent; Thor autem cum sceptro Iovem simulare videtur. Colunt et-
deos ex hominibus factos, quos pro ingentibus factis immortalitate donant, sicut in vita sancti Anscarn 0
leguntur Hericum regem fecisse.
27. Omnibus itaque diis suis attributos habent sacerdotes, qui sacrificia populi offerant. Si pestis
et famis imminet, Thor ydolo lybatur, si bellum Wodaui, si nuptiae celebrandae sunt, Fricconi. Solet quo
que post novem annos communis omnium Sueoniae provintiarum sollempnitäs in Ubsola celebiari. Ad quam
Schol 136. videlicet sollempnitatem nulli praestatur immunitas. Reges et populi, omnes et singuli sua dona trans
mittunt ad Ubsolam, et quod omni poena crudelius est, illi qui iam induerunt christianitatem, ab illis se
redimunt cerimoniis. Sacrificium itaque tale est. Ex omni animante, quod masculinum est, novem capita
offeruntur, quorum sanguine deos placari mos est. Corpora autem suspenduntur in lucum, qui proximus
est templo. Is enim lucus tam sacer est gentilibus, ut singulae arbores eius, ex morte vel tabo immola-
• torum divinae credantur. Ibi etiam canes et equi pendent cum hominibus, quorum corpora mixtim sus
pensa narravit mihi aliquis Christianorum 72 vidisse. Ceterum neniae, quae in eiusmodi ritu libationis fieri
solent, multiplices et inhonestae, ideoque melius reticendae t).
28. In eadem provintia nuper contigit res memorabilis, et pro dignitate gestorum longe divulgata;
pervenit etiam ad noticiam pontificis. Quidam e sacerdotibus, qui ad Ubsolam demonibus astare solebat,
nequicquam iuvantibus diis factus est cecus. Cumque vir sapiens infortunium orbitatis shae culturae ydolo-
rum imputaret, quam supersticiose venerans potentissimum deum Christianorum offendisse videretur, ecce
ipsa nocte apparuit sibi virgo decora nimis, interrogans, si in filium eius credere maluerit, fore ut visum
reciperet, abiectis quae ante colebat simulacris. Tunc ille qui nichil ardui rennueret subeundum pro hoc
dono, ita se facere, letus spopondit. Ad haec virgo-. Scito, inquit, certissime, hunc locum, ubi nunc tantus
innocentium sanguis effunditur, in meo proxime dedicandum honore. In qua re ne tibi aliqua signa dubie-
Schol. 134. Prope illud templum est arbor maxima late ramos extendens, semper viridis in
hieme et aestate, cuius illa generis sit, nemo scit- Ibi etiam est fons, ubi sacrificia
paganorum solent exerceri et homo vivus immergi. Qui dum non invenitur ratum
erit votum populi. (5. 6. 8b 10.)
Schol. 135. Catena aurea templum illud circumdat pendens supra domus fastigia, lateque ruti
lans advenientibus, eo quod ipsum delubrum in planitie situm montes in circuitu
habeat positos ad instar theatri (5. 6. 7. 8b- 10.
Schol. 136. Nuper autem rex Sueonum christianissimus Anunder, cum sacrificium gentis statu
tum nollet demonibus offerre, depulsus a regno, dicitur a conspectu concilii gaudens
abisse, quoniam dignus habebatur pro nomine Iesu Christi contumeliam pati s).
(5. 6. 8b.)
Sehol. 137. Novem diebus commessationes et eius modi sacrificia celebrantur: unaquaque die
offerunt hominem unum cum ceteris animalibus, ita ut per novem dies 72 fiant ani
malia quae offeruntur. Hoc sacrificium fit circa aequinoctium vernale. (5. 6.
7. 8b. 10.)
Schol. 137.
n) Sc. Sven Estridsson. o) Adamus fortasse hic regem male intellexit, cum de excursionibus bestiarum, quæ Lemmi Nor-
vagici vocantur, loqueretur. Illarum nomen vernaculum Lœmcen eum facile in errorem inducere potuit. Cfr. Düben, Om Lappl.
och Lapparne, Stockh. 1873, pag. 377. p) I e. deauratum. q) De quo vide supra cap. 8, not. m. r) Cap. 23 (supra
Tom. U, pag. 227). s) De quo etiam supra in seholio 85 mentio fit; de cetero quis fuerit, ignoratur. Munch 1. c. pa».
385, not. 2, fieri non posse censet, ut tamquam nonnulli conjecerint, idem ac Inge Steinkilsson fuerit. t) ’'Cfr. Thietmar
Merseburg, lib. I, cap. 9; Grimm, Deutsche Mythologie, Tom. I, pag. 46.”, Lappenberg.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.