XXI. EX ADAMI GESTIS HAMMABUKGENSIS ECCLES1Æ PONTIFICUM.
171
unum invocant auxilio : ei post victoriam deinceps sunt devoti, illumque ceteris anteponunt. Deum autem
Christianorum iam communi sentencia fortiorem clamant omnibus esse;, alios deos sepe fallere, illum porro
semper astare certissimum adiutorem in oportunitatibus.
23. Ex ipsis populis Suediae proximi ad nos habitant Gothi, qui occidentales dicuntur, alii sunt
orientales. Verum Westragothia confinis est provinciae Danorum, quae Sconia dicitur. A qua etiam fertur
diebus septem perveniri usque ad civitatem Gothorum magnam Scaranea); Deinde Ostrogothia protenditur
iuxta mare illud quod Balticum vocant, usque ad Bircam. Primus Gothorum episcopus^Thurgot fuit, se- Schol.
eundus vero Godescalcus b), vir sapiens et bonus, ut praedicant, nisi quod domi sedens ocium labori praetulit.
Tercium ordinavit noster metropolitanus Adalwardum seniorem c), vere laudabilem virum. Qui deinde^per-
veniens ad barbaros, ut docuit, ita vixit. Nam sancte vivendo, bene docendo magnam gentilium multitu
dinem traxisse fertur ad Christianam fidem. Claruit etiam virtutum miraculis, ita ut poscentibus injneces- Schol.
sitate barbaris, ymbrem faceret descendere vel denuo serenitatem venire, et alia quae hactenus quaeruntur
a doctoribus. Is autem vir memorabilis in Gothia permansit, nomen domini Iesu constanter omnibus prae
dicans, ibidemque post multos agones, quos pro Christo libenter sustinuit, victricem terrae carnem tradidit,
spiritus coelum petiit laureatus. Post quem archiepiscopus ordinavit in illas partes quendam Acilinum,
n ich il ferentem episcopali nomine dignum, praeter ingentem corporis staturam. Et ille quidem diligens
carnis requiem, frustra mittentibus legationem Gothis, usque ad obitum suum Coloniae mansit in deliciis e).
24. Inter Nordmanniam et Sueoniam Wermilani f) et Finnédig) degunt, et alii: qui nunc omnes
sunt christiani, respiciuntque ad Scaranensem ecclesiam. In confinio Sueonum vel Nortmannorum contra
boream habitant Scritefini, quos aiunt cursu feras praeterire h). Civitas eorum maxima Halsingland i), ad Schol.
quam primus ab archiepiscopo designatus est Stenphi episcopus, quem ipse mutato nomine Symonem voca
vit k). Qui etiam multos earundem gentium sua praedicatione lucratus est. Praeterea sunt alii numero
carentes Sueonum populi, de quibus ad christianitatem conversos accepimus solos Gothos, Wermilanos et
partem Scritefinorum, vel qui illis vicini sunt.
25. Igitur ut brevem Sueoniae vel Suediae descriptionem faciamus : haec ab occidente Gothos habet
et civitatem Scaranem, a borea Wermilanos cum Scritefinnis quorum caput Halsingland, ab austro longi
tudinem habet illius Baltici maris, de quo ante diximus: ibi civitas magna Sictone. Ab oriente autem Schol.
Bipheos montes attingit, ubi deserta ingentia, nives altissimae, ubi monstruosi hominum greges ultra pro
hibent accessum m). Ibi sunt Amazones, ibi Cynocephali, ibi Ciclopes, qui unum in fronte habent oculum.
Ibi sunt hii quos Solinus dicit Tmantopodes, uno pede salientes, et illi qui humanis carnibus delectantur
Schol. 130. Quamvis ante hos Danorum episcopi vel Anglorum Suediam praedicarunt. Thurgot
vero specialiter in Gothiam ordinatus est ad sedem Scaranensem. (2. 5. 6. 8b.)
Schol. 131. A rege Haroldo invitatus Adalwardus quoque in Nordwegiam venit et pro sancti
tate viri et fama virtutum eius honorifice susceptus est. Cui abeunti rex tantum
pecuniae obtulit, ut exinde statim 300 captivos redemit episcopus.
Adalwardus iunior eo tempore veniens in Gothiam, cognominem suum re-
perit infirmum; cuius exequias cum luctu procurans, in Sictonam properavit. Sed
postea cum repulsus esset a paganis, invitatus venit ad Scaranem civitatem, quod
nostro archiepiscopo non bene placuit, quare eum sicut violatorem canonum vocavit
Bremam d). (2. 5. 6. 8 b )
Schol. 132. Halsingland est regio Scritefinnorum, sita in Eipheis montibus; ubi nix perpetua
durat. Homines ibi gelu recocti, tecta domorum non curant, carne ferarum pro
cibo et pellibus earum pro indumento fruuntur 1). (2. 5. 6. 8b.)
Schol. 133. In Yperboreis montibus praeter alia monstra leguntur et gryphes nasci. (2. 5. 6.)
a) Hodie Skara. b) De his duobus vide supra lib. H, cap. 62. c) Cfr. supra lib. HI, cap. 14, not. u. d)
De illo cfr. supra lib. Ill, cap. 70, not. o et infra cap. 28 et 29. e) ”Acelinus praepositus in charta Adalberti archiepiscopi
an. 1060 occurrit, v. Hamb. Urkundenbuch nr. 82,” Lappenberg, In vita Wolfhelmi Abbatis Brunwilarensis (infra excerpenda), He-
zeliuus, Scarnensis sedis antistes, Coloniae nescio quo anno, versari narratur. Anno 1069 d. 29 Augusti Hizelinus, Scarensis epi
scopus, consecrationi ecclesiae Coloniensis interest (Lappenberg, Pertz Archiv, IX, 421). f) Cfr. lib. Ill, cap. 15. g)
Qui terram Finwid (etiam Fin wed vel Finned nominatam) in Sraalandia occidentali incoluerunt. h) Hic non Fenni, sed
Lappi (qui in Norvegia adhuc Finner vocantur) respiciuntur. Nomen ex eo datum est, quod longis et tenuibus soleis ligneis
(Svetice: skidor ) Utentes velociter super nives progrediebantur ( skrida = ire, progredi). Cfr. Geijer Svea Bikes Häfder pag. 65—67.
i) Quæ tamen provincia, non civitas est in septentrionali Svecia. ‘k) V. lib. Ill, cap. 70. Beuterdahl, Svenska Kyrkans Hist.
I, 397 in eam sententiam inclinat hunc esse eundem ac Stenfinder in Chronico episcop. Scarens. (v. infra sect. 2, pag. 113). In
dubium vero videtur memoriam hujus Stenphi (Stephani) sub illis, quæ apud Helsingos de helge Staffan traduntur, etiamnunc
tegi. 1) Lappenberg hic. verba Pauli Warnefridi lib. I, cap. 5, confert. m) Hæc et sequentia ex antiquis Latinis scrip
toribus sumta sunt, quorum singuli loci a -Lappenbergio sunt indicati.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.