Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

170 XXL EX ADAMI GESTIS HAMMABURGENSIS ECCLËS1Æ PONTIFICUM. 
ordinavit Hiltinum abbatem, quem ipse voluit appellari Iohannem t>. Itaque de insulis Danorum dictum 
est satis. Nunc vero ad Sueonum sive Nordmannorum populos, qui proximi sunt, convertamus articulos. 
21. Transeuntibus, insulas Danorum alter mundus aperitur in Sueoniam vel Nordmanniam, quae 
Schol. 123. sunt duo latissima regna aquilonis et nostro orbi adhuc fere incognita. De quibus nairavit mihi »cientissi 
mus rex Danorum, quod Nordmannia vix queat transiri per mensem, cum Sueonia duobus mensibus non 
facile percurratur. Quod ipse, inquit, probaveram, qui nuper sub Iacobou) rege 12 annis militavi m illis 
regionibus, quae altissimis ambae montibus includuntur, magis autem Nordmannia, quae suis aipibus circum- 
Schol. 124 dat Sueoniam. De Sueonia vero non tacent antiqui auctores Solinus et Orosius V, qui dicunt plurimam 
Schol. 125. partem Germaniae Suevos tenere, necnon montana eius usque ad Kipheos montes extendi. Ibi est etiam 
Schol. 126. Albis fluvius, de quo Lucanus meminisse videtur. Ille oritur in praedictis aipibus, perque medios Gothorum 
populos currit in occeanum, unde et Gothelba w) dicitur. Fertilissima regio est Sueonia, ager frugibus et 
meile opimus, extra quod pecorum fetu omnibus antefertur, oportunitas fluminum syl\arumque maxima 
ubique peregrinis mercibus omnis regio plena. Ita nullis egere Sueones dicas opibus, excepta quam nos 
Schol. 127. diligimus sive potius adoramus superbia. Omnia enim instrumenta vanae gloriae, hoc est aurum, argen 
tum, sonipedes regios, pelles castorum vel marturum, quae nos ammiratione sui dementes faciunt, illi pro 
nichilo ducunt. In sola mulierum copula modum nesciunt. Quisque secundum facultatem suarum virium 
duas aut tres et amplius simul habet; divites et principes absque numero. Nam et filios ex tali coniunc- 
tione genitos habent legitimos. Capitali vero pena multatur, si quis uxorem alterius cognoverit, aut vi 
oppresserit virginem, sive qui alterum spoliaverit bonis suis, aut iniuriam fecerit: Hospitalitate quamvis 
omnes Yperborei sint insignes, praecipui sunt nostri Sueones; quibus est omni probro gravius hospicium 
negare transeuntibus, ita ut studium vel certamen habeant inter illos, quis dignus sit recipere hospitem. 
Cui exhibens omnia iura humanitatis, quot diebus illic commorari voluerit, ad amicos eum suos certatim 
per singulas dirigit mansiones. Haec illi bona in moribus habent. Praedicatores autem veritatis, si casti 
prudentesque ac ydonei sunt, ingenti amore fovent, adeo ut concilio populorum communi, quod ab ipsis 
warhri vocatur, episcopos interesse non renuant. Ubi de Christo et Christiana religione crebro audiunt non 
inviti. Et fortasse facili sermone ad nostram fidem illi persuaderentur, nisi quod mali doctores, dum sua 
quaerunt, non quae Iesu Christi, scandalizant eos, qui possent salvari. 
22. Populi Sueonum multi sunt, viribus et armis egregii, praeterea tam in equis quam in navibus 
iuxta optimi bellatores. Unde etiam sua potentia ceteras aquilonis gentes constringere videntur. Keges 
Schol. 128. habent ex genere antiquo, quorum tamen vis pendet in populi sentencia; quod in commune omnes lauda 
verint, illum confirmare oportet, nisi eius decretum pocius videatur, quod aliquando secuntur inviti, Itaque 
domi pares esse gaudent. In praelium euntes omnem praebent obedientiam regi, vel ei qui doctior ceteris 
a rege praefertur. Se quando viro praeliantes in angustia positi sunt, ex multitudine deorum quos colunt, 
Schol. 123. Paulus in gestis Longobardorum *) de fecunditate gentium septentrionalium, et de 
septem viris, qui in litore occeani iacent in provincia Scritefingorum. (2. 4. 6. 9.) 
Schol. 124. Tacitus Suevos hoc quoque Sueonum nomine appellat. (9.) 
Schol. 125. Dani, Sueones et Nordmanni et reliqui Scithiae populi a Romanis Yperborei vocan 
tur, quos Marcianus extollit multis laudibus y). (2. 4. 6. 9.) 
Schol. 126. Gothelba fluvius a Nordmannis Gothiam separat, magnitudine non impar isti Albiae 
Saxonum, unde ille nomen sortitur. (2. 4. 6. 9.) 
Schol. 127. Quo etiam morbo Sclavi laborant et Parti et Mauri, sicut Lucanus testis est de 
Partis, et de Mauris Sallustius. (2. 4. 8b.) 
Schol. 128. Omnia quae aguntur inter barbaros, sortiendo fiunt in privatis rebus. In publicis 
autem causis et demonum responsa peti solent, sicut in gestis sancti Ansgarii po 
test cognosci. (2. 5. 6. 8b. 9.) 
t) De quo cfr. etiam supra lib. Ill, cap. 70, schol. 94. Chronicon Gozecense (excerptum infra dabimus) nos docet, Johan- 
nem abbatem hujus monasterii (Goseck apud flumen Saale) post annum 1056, sed ante annum 1062 episcopum in Dacia (aperte 
mendum pro: Svecia) ordinatum esse, sed duobus annis exactis laboribus et curis fessum in patriam rediisse. Anno 1071 Idi 
bus Junii Johannem episcopum Bircensem sepultura Burcardi episcopi Halberstadtiæ interesse reperimus (v. excerptum quod infra 
reddemus ex Annalista Saxone. Mirum videtur, eum anno 1069, d. 11 Junii ut Johannem abbatem Gozecensem literas Brenne 
subscribere (Lappenberg in Pertz Archiv, IX, pag. 424. u) Vel Anundo cfr. supra lib. II, cap. 74 et 57. v) ”Solini 
ut videtur verba in cap. 20 respexit, sed male intellexit: Mons Sevo ipse ingots nec Biphais minor collibus initium Germa 
nia facit. Orosius 1. I, cap. 2: ”Germania ubi plurimam partem Suevi tenent”, Lappenberg. w) I. e. Göta älf. x) ”Lib. 1, 
cap. 1—5,” Lapp. y) ”Marcianus 1. 1. cap. de qvarto sinu Europæ,” idem. z) Scribitur warch, varch , warth warph in 
diversis codicibus, Cod. 4 in margine post vocabulum ipsis recentiori manu addit: quod ab ipsis thinc a nobis; inde 5: quod 
ab ipsis warph a nobis thinc.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.