XXL EX ADAMI GESTIS HAMMABURGENSIS ECCLESIÆ PONTIFICUM.
169
12. Hunc, inquit, sinum multae circunsedent nationes; Dani siquidem ac Sueones quos Nortmannos
vocamus, et septentrionale litus et omnes in eo insulas tenent. Ad litus australe Sclavi, Haisti e) aliae-
que diversae incolunt nationes, inter quas praecipuae sunt Welatabi qui et Wilzi dicuntur Dani et
Sueones ceterique trans Daniam populi ab hystoricis Francorum omnes vocantur Nortmanni, cum tamen Ro
mani scriptores eiusmodi vocent Yperboreos, quos Martianus Capella multis laudibus extollit f).
14. At vero a parte aquilonari revertentibus ad ostium Baltici freti, primi occurrunt Nortmanni
deinde Sconia prominet, regio Danorum, et supra eam tenso limite Gothi habitant usque ad Bircam. Po
stea longis terrarum spatiis regnant Sueones usque ad terram feminarum g . Supra illas Wizzi h) Mirri,
Lami, Scuti et Turei i) habitare feruntur usque ad Ruzziam; in qua denuo finem habet ille sinus. Itaque
latera illius ponti ab austro Sclavi, ab aquilone Suedi possederunt.
15. Asserunt etiam periti locorum, a Sueonia terrestri via permeasse quosdam usque in Graeciam.
Sed barbarae gentes, quae in medio sunt, hoc iter impediunt, propterea navibus temptatur periculum.
16. — — — — — — — — — — — — Hae quindecim insulae Danorum k) reg
num aspiciunt, omnesque iam christianitatis titulo decoratae sunt. Sunt et aliae interius, quae subiacent
imperio Sueonum; quarum vel maxima est illa, quae Churland dicitur; iter habet octo dierum; gens crude
lissima propter nimium ydolatriae cultum fugitur ab omnibus; aurum ibi plurimum, equi optimi. Divinis,
auguribus atque nigromanticis omnes domus plenae sunt, (qui etiam vestitu monachico induti sunt). A toto
orbe ibi responsa petuntur, maxime ab Hispanis et Grecis. Hanc insulam credimus in vita sancti Ansgarii 1)
Chori nominatam, quam tunc Sueones tributo subiecerunt. Una ibi nunc facta est ecclesia, cuiusdam studio
negotiatoris, quem rex Danorum multis ad hoc illexit muneribus. Ipse rex gaudens in Domino recitavit
mihi hanc cantilenam.
17. Praeterea recitatum est nobis, alias plures insulas in eo ponto esse, quarum una grandis Aest-
land dicitur, non minor illa, de qua prius diximus. Nam et ipsi Deum Christianorum prorsus ignorant, dra
cones adorant cum volucribus, quibus etiam litant vivos homines, quos a mercatoribus emunt, diligenter
omnino probatos, ne maculam in corpore habeant, pro qua refutari dicuntur a draconibus. Et haec quidem
insula terrae feminarum m) proxima narratur, cum illa superior non longe sit a Birca Sueonum.
19. Sunt et aliae in hoc ponto insulae plures °), ferocibus barbaris omnes plenae, ideoque fugiuntur Schol 119.
a navigantibus. Item circa haec littora Baltici maris ferunt esse Amazonas, quod nunc terra feminarum
dicitur. Eas aquæ gustu dicunt aliqui concipere. Sunt etiam qui referant eas fieri praegnantes ab hiis
qui praetereunt negociatoribus, vel ab hiis quos inter se habent captivos, sive ab aliis monstris, quæ ibi non
rara habentur. Et hoc credimus etiam fide dignius. Cumque pervenerint ad partum, si quid masculini
generis est, fiunt cynocephali; si quid feminini, speciocissimae mulieres. Hæ simul viventes spernunt con
sortia virorum, quos etiam si advenerint, a se repellunt viriliter. — — — — — — — — —
20. Haec habui quae de sinu illo Baltico dicerem, cuius nullam mentionem audivi quempiam fecisse
doctorum, nisi solum, de quo supra diximus, Einhardum. Et fortasse mutatis nominibus arbitror illud
fretum ab antiquis vocari paludes Scithicas vel Meoticas °), sive deserta Getarum, aut litus Scithicum, quod
Martianus ait confertum esse multiplici diversitate barbarorum Illic, inquit, Gethae, Daci, Sarmatae,
(Neutri,) Alani Geloni, Antropofagi, Trogloditae. Quorum errori condolens noster metropolitanus, statuit
Bircam p) illis gentibus metropolem, quae in medio Sueoniae posita, contra civitatem Sclavorum respicit Schol. 121.
Iumnem q), paribusque spaciis omnes illius ponti amplectitur horas. In qua civitate primum ex nostris Schol. 122.
Schol. 119.
Schol. 121.
Schol. 122.
Cum rex Sueonum Emund filium suum Anundum misisset in Scythiam ad dilatandum
regnum suum, ille navigio in terram pervenit feminarum. Quae mox venenum fon
tibus immiscentes, ipsum regem et exercitum eius tali modo peremerunt. Haec et
supra diximus ri, et ipse Adalwardus episcopus recitavit nobis, hoc et alia contestans
esse veracissima. (2. 5. 6. 8b.)
A Sconia Danorum navigantibus ad Bircam quinque dierum, a Birca in Ruzziam
similiter per mare habes iter quinque dierum. (2. 4. 6. 8b.)
Ibi in Birca est portus sancti Ansgarii et tumulus sancti Unni archiepiscopi s), fa
miliare inquam hospitium sanctorum nostrae sedis confessorum. (2. 4. 6. 8 E)
e) Idem ac AestyOrum gentes apud Tacitum, ex quibus Estland (infra cap. 17 commemoratum) nomen accepit,
f) ’'De nuptiis philolog. lib. VI, ed. H. Grotii pag. 214. V. et Solin. cap. 16”, Lappenberg. g) Qvänland = terra Fennorum:
v. supra lib. Ill, cap. 15, not y et infra cap. 19. h) Infra cap. 19 dicitur: Alani vel Albani, qui lingua eorum Wizzi di
cuntur crudelissimi ambrones. Cfr. Lappenbergii notam ibidem. i) De his gentibus Fennicis v. Lappenbergium. k) I. e.
Sialandia Fionia cum pl. 1) Cap. 27 (v. supra Tom. II, pag. 232). m) V. supra not. g. n) Quibus Lappenberg
recte vult adnumerare, Gotland, Öland et Ösel, quas Adamus reticet, o) Lappenberg hic et infra locos, quos Adamus attulit, di
ligenter indicat. p) De ejus situ v. supra pag. 159, not k. q) Jomsborg a nostris hæc urbs appellabatur, quæ in eo
dem loco, quo Swinemünde hodie est, sita fuisse videtur. Alia erat Julin, quod Wollin vocatur. Cfr. Giesebrecht in: Abhand
lungen d. Deutschen Gesellschaft zu Königsberg, III, pag. 170—174. r) Lib. III. cap. 15. s) Vide supra lib, I, cap. 64.
Tom. Ill * 1 43 -

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.