168 XXI. EX ADAMI GESTIS HAMMABUBGENSIS ECCLESIÆ PONTIFICUM.
lationem ministrans hiis qui in Christum crediderant, et incredulis verbum Dei constauter annuncians.
Ibi etiam opinatissimum Fricconis m) simulacrum in frusta concidit. Pro quibus virtutum insignibus a rege
Danorum magno deinceps vir Dei honore habitus, defuncto mox pingui Heinrico n) utramque Sconiae par-
Schol 113. rochiam, quae est in Lundona vel Dalboia o), recepit gubernandam. Qui mox Lundonae sedem suam con
stituit, apud Dalboiam vero praeposituram fratrum regulariter viventium esse praecepit. Itaque duodecim
annis in sacerdotio nobiliter exactis, clarissimus vir Egino regressus a Romana urbe, mox ut domum per-
Schol. 114 venit feliciter, migravit ad Christum. Cuius obitus et Funensis episcopi contigit eodem anno, quo noster
excessit metropolitanus p).
Schol. 115. 10. Nunc autem quoniam locorum se praebuit occasio, ad rem videtur aliquid de natura Baltici
maris dicere. Cuius freti mentionem cum supra q) in gestis Adaldagi pontificis ex scriptis Einhardi fecerim,
explanationis more utor, ea quae ille per compendium dixit, pleniori calamo nostris scienda proponens.
Simis, inquit, quidam ab occidentali occeano orientem versus ‘porrigitur. Sinus ille ab incolis appellatur
Balticus s), eo quod in modum baltei longo tractu per Scithicas regiones tendatur usque in Greciam, idem-
que mare Barbarum seu pelagus Scithicum vocatur a gentibus quas alluit barbaris. Occidentalis autem
occeanus ille videtur, quem Romani Britannicum scribunt, cuius latitudo inmensa, terribilis et periculosa,
complectitur ab occasu Britanniam, quae nunc Anglia dicitur; a meridie Fresos tangit, cum ea parte Saxo-
num, qui nostrae diocesi pertinent Hammaburgensi. (In hoc oceano insula est modica Heiligland, de qua
supra dictum est.) A solis ortu habet Danos ostiumque Baltici maris et Nordmannos qui ultra Daniam
consistunt; ab aquilone vero idem occeanus insulas praeterlabitur Orchadas, deinde infinitis orbem terrae
spaciis ambit, sinistrorsum habens Hyberniam, Scotorum patriam, quae nunc Irland dicitur 0, dextrorsum
vero scopulos Nordmanniae, ulterius autem insulas Island, Grönland; ibi terminat occeanus, qni dicitur
caligans u).
11. Quod autem dicit eundem sinum v) longitudinis incompeidae, hoc nuper apparuit in sollertia
fortissimorum virorum Ganuz Wolf*), satrapae Danorum, sive Haroldi, regis Nordmannorum y), qui magno
viae labore multoque sociorum periculo, quantitatem z) huius maris perscrutantes ancipiti demum iactura
ventorum ac pyratarum fracti victique redierunt. Affirmant autem Dani, longitudinem huius ponti saepe a
Schol. 116. pluribus expertam, secundo flatu per mensem aliquos a Dania pervenisse in Ostrogard») Ruzziae. Latitu
dinem vero illam ponit, quae nusquam centum milia passuum excedat , cum in multis , ait, locis contractior
inveniatur. Quod in ostio eiusdem sinus videri potest, cuius ab oceano introitus inter Alaburc, promunc-
torium Daniaeb) scopulosque Nortmanniae tam strictus invenitur, ut facili saltu per noctem carbasa tra-
iciantur. Item egressus limitem Danorum idem pontus late brachia tendit, quae denuo contrahit e regione
Gothorum, qui a latere c) Wilzosd) liabent. Deinde quanto interius vadit, tanto latius hinc inde
diffunditur.
Schol. 113. Lundona, civitas prima Sconie, tam longe a mari sita est, ut a Dalboia. (6.)
Schol. 114. Funensis ille in capitalibus ab archiepiscopo suspensus ab officio, cum sic in . . us
Romam . . . leret, vita defunctus est. (6.)
Schol. 115. Mare orientale seu mare Barbarum sive mare Scithicum vel mare Balticum unum
et idem est mare, quod Marcianus et antiqui Romani Scitihcas vel Meothicas paludes
sive deserta Getarum aut Scithicum littus appellant r). Hoc igitur mare ab occi
dentali occeano inter Daniam et Nordvegiam ingrediens, versus orientem porrigitur
longitudine incomperta. (8 b. 9.)
Schol. 116. Ruzzia vocatur a barbaris Danis Ostrogard, eo quod in oriente posita quasi hortus
irriguus habundat omnibus bonis. Haec etiam Chungard appellatur, eo quod ibi
sedes Hunnorum primo fuit. (6. 7.)
m) Svetice: Freyr vel Frey, de quo cfr. Geijer: Svea Rikes häfder (Stockholm 1850) pag. 193. Vide etiam infra câp. 27.
n) V. caput superius. o) Idem Dalby, quod supra pag. 131 not. n. comparet. p) I. e. anno 1072, qua ex re efficitur,
ut circa annum 1060 episcopus ordinatus sit; cfr. supra not. c. q) In lib. II. cap. 16, quod caput quia ibi prætermisimus,'
hic verba Einhardi singularibus typis efferre conati sumus. r) V. infra cap. 20. s) De hujus nominis vetustate et ori
gine cfr, Strinnholm, Svenska folkets Historia, I. pag. 14-16. t) Adamus Hyberniam versus litus aquilonare non occiden
tale Britanniæ sitam esse manifeste sentit. u) Qua de re quæ majores memoriæ tradiderint, cfr. Geijer 1. c. (v. not m )
pag. 59. v) Sc. mare Balticum. x) Munch 1. c. H, pag. 19, not. 3. Ulfonem GaUicianum (ita ob 'iter in Galiciam
factum appellatum) indicari putat, y) I. e. Haraldi Hårdråde (1047-1066). z) Pro: magnitudinem vel latitudinem
a) Vetus Novgorod, a scriptoribus Islandicis Holmgard appellatum, quod nomen nihil est nisi versio vocabuli Ostrogorod (= do
mus insulaa) quamquam in Scholio 116 alia explicandi ratio proposita est. b) Aalborg urbs ab ipso promontorio Jutiæ Skagen
haud paullum distat. c) ”Rectius dixisset noster: ex opposito,” Lappenberg. d) Iu cap. 13 legimus fines diocesis Ham-
burgensis ad Panim [hodie Peene] flumen porrigi. „Inde Wilzi et Leuticii sedes habent usque ad Oddaram flumen, trans Odda-
ram autem comperimus degere Pomeranos.”

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.