Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

XXL EX ADAMI GESTIS HAMMABÜEGENSIS ECCLESIÆ PONTIFICUM. 167 
Isti vero, quos metropolitans ad gentes ordinavit, plures sunt, quorum sedes et nomina didicimus 
ipso narrante. — _ l n Suediam consecravit sex: Adalwardum q) et Acilinum r), item Adalwardum s) Schol. 94. 
et Tadicum necnon Symeonemu) atque Johannem monachum x). — — 
Schol. 94. Adalvardus senior uterque [a: utrique] praefectus est Gothiae, iunior ad Sictunam et 
Ubsalam directus est*), Symon ad Scritefingos, Johannes ad insulas Baltici maris 
destinatus est. Vigesimus erat Ezzo, quem ipse ordinavit in Sclavaniam. (2, 3, 4.) 
Liber IIII. 
7. A Seland in Sconiam traiectus multi, brevissimus in Halsinpurgh, qui et videri potest y). Sconia Schol. 110. 
est pulcherrima visu Daniae provincia, unde et dicitur z), armata viris, opulenta frugibus divesque in mer 
cibus, et nunc plena ecclesiis. Sconia bis tantum habet in spacio quam Selandia, hoc est trecentas eccle 
sias, cum Seland dicatur habere dimidium, Funis terciam partem. Sconia est pars ultima Daniae, fere in 
sula; undique enim cincta est mari, praeter unum terrae brachium, quod ab oriente continens Sueoniam 
disterminat a Dania. Ubi sunt profundi saltus montesque asperrimi, per quos a Sconia in Gothiam neces 
sario iter agitur, ut dubites, utrum levius sit marino discrimine terrestre periculum vitare, an istud illi Schol. ill. 
praeponere. 
8. In eadem regione Sconia nemo adhuc episcopus fuit incardinatus, nisi quod ab aliis partibus 
quidam venientes, interdum illam procurabant diocesima). Deinde Selandensis episcopus Gerbrandb), et 
post eum Avoco, simul gubernabant utrasque ecclesias. Nuper vero mortuo Avocone, rex Suein parrochiam Schol. 112. 
Sconiensem in duos episcopatus segregavit, <9, unum, (id est Lundensem) Heinrico tribuens, alterum, (id 
est Dalboiensem d).) Eginoni. Verum istum ordinavit archiepiscopus. Heinricus apud Orchadas ante fuit 
episcopus, isque in Anglia sacellarius Chnud regis fuisse narratur. Cuius thesauros in Daniam perferens, 
luxuriose vitam exegit. De quo narrant etiam, quod pestifera consuetudine delectatus inebriandi ventris, 
tandem suffocatus crepuit. Hoc et de Avocone factum esse comperimus, similiterque de aliis. Egino vero 
cum esset vir sapiens in litteris, et castitate in signis, tunc etiam totum studium eius exarsit in conver 
sione paganorum. Quapropter multos adhuc populos ydolorum cultui deditos ille vir Christo lucratus 
est, illos praesertim barbaros, qui Pleicani i) dicuntur, et qui in Hulmo insula k) degunt affines Gothis. 
Qui omnes dicuntur ad eius praedicationem conversi ad lacrimas, poenitentiam sui erroris ita monstrasse, 
ut confractis statim ydolis, ultro certarent ad baptismum. Mox etiam thesauros et omnia quae habebant 
sternentes ad pedes episcopi, flagitabant, ut haec ille dignaretur recipere, quod renuens episcopus, docuit 
eos ex eadem pecunia fabricare ecclesias, egenos alere, ac redimere captivos, qui multi sunt in illis 
partibus. 
9. Fertur idem vir magnanimus, eo tempore quo in Suedia persecutio maxima christianitatis in 
canduit, Scaranensem ecclesiam ceterosque fideles, eo quod pastore carebant, frequenter visitasse l), conso- 
Schol. 110. Primus in Scania episcopus Bernardus erat, secundus Henricus, et Egino. (8t>. 9.) 
Schol. 111. Ab hac insula primum egressi sunt Longobardi vel Gothi, et vocatur ab historicis 
Romanorum Scantia vel Gangavia sive Scandinavia e). Cuius metropolis civitas 
Lundona quam victor Angliae Chnud Britannicae Lundonae aemulam iussit esse. (6. 7.) 
Schol. 112. Suecis predicabant Lifdag f), Poppo g), senior Odinkar, Gotebald h) q n 
et te ... (6.) 
q) Sc. senior, episc. Scarensis; cfr. supra cap. 14 et 15 et infra lib. IV, cap. 23. r) Successor illius, v. infra lib. 
IV, cap. 23. s) Sc. junior, episcopus Sictonensis, v. supra not o. et locos ibi allatos. t) Successor Adalwardi junioris, 
v. infra lib. IV, cap. 29. u) Antea Stenphi vocatus et episcopus terrae Helsingland, cfr. infra lib. IV, cap. 24. v) Epi 
scopus Bircacensis, antea ut abbas Gozecensis Hilthinus appellatus, v. infra lib. IV, cap. 20. x) Jam igitur principio Upsala 
et Sictuna de jure sedis certasse videntur; adhuc anno 1134 Henricum episcopum Sictunensem invenimus (v. supra pag. 103, 
not. e), sed non longe post Siwardus episcopus Obsalensis annis 1141 et 1142 Bremæ nobis occurit (v. Bremisches Urkund. 
Buch). y) Sc. a Sialandia, quia fretum ’’Öresund' apud Helsingborg instar fluvii contrahitur. z) A voce Saxonica schone 
— pulcher (Suetice : skön). a) De primis Sconie praedicatoribus cfr. BeuterdahI 1. c. pag, 310 et 311, atque Lappenberg 
(Pertz Archiv IX. pag. 414). b) Gerbrandus anno 1022 comparet, sed non longe post Avoco ei subrogatus est ab Libentio, 
metropolitano Bremensi (1029—1032); v. Lappenberg 1. c. pag. 413. c) ”Circa annum 1060, ut ex numero annorum sacer 
dotii Eginonis duodecim capite sequenti indicatorum et ex Adami lib. Ill, cap. 24 colligere licet”. Lappenberg. Quod eo cer 
tius videtur, cum idem alias (Pertz Archiv, IX, pag. 414) diploma d. 21 Aprilis 1060 datum, in quo Vilbelmus (successor Avo- 
conis), ut episcopus Roskildensis nominatur. d) Cfr. Seholion 113. De Eginone cfr. supra lib. HI, cap. 52 et 70 et infra 
cap. 9 et 29. e) ”Gangaviam de Germanicis insulis maximam esse meminit Solinus cap. 20. Langobardos ab insula Scan 
dinavia adventasse, Paulus Warnefrid, de gestis Langobard. lib. 1, cap. 2; Gothos de Scanziæ insui® gremio egressos refert Jor- 
danis de reb. Geticis”, Lappenberg. f) De illo et Odinkaro cfr. lib. H, cap. 23. g) Cfr. lib. H, cap. 33. h) v. lib. 
II, cap. 38, schol. 27. i) I. e. inhabitatores provinciae Bleking. k) Bornholm, ut ex capite 16 certum ut. 1) Cfr. 
supra lib. HI, cap. 52 et infra cap. 29.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.