166 XXI. EX ADAMI GESTIS H A MM AB UR G ENSIS ECCLESIÆ PONTIFICUM.
24. In diebus illis b) Wal, Danorum episcopus, migravit e seculo. Cuius diocesim rex Suem in
quatuor episcopatus distribuens, praebente suam auctoritatem metropolitano singulis suos intioniza\it epi
scopos. Tunc etiam pontifex noster in Suigiam vel Norvegiam et in insulas maris ad messem dominicam
operarios misit. De quorum ordinatione singulorum habundantius dicetur in fine c ).
52. Iu Sueonia per idem tempus cbristianissimus rex Stinkel defunctus est 4), post quem ceitantibus
de regno duobus Hericis, omnes Suedorum potentes feruntur occubuisse in bello. Nam et reges ambo ibi
Schol 85. perierunt. Ita prorsus deficiente omni regali prosapia e), et status regni mutatus, et christianitas ibi turbata
est valde. Episcopi, quos illuc metropolitanus ordinavit, persecutiones metuentes, domi sederunt. Solus
episcopus Sconiae procuravit ecclesias Gothorum f). Et quidam Sueonum satrapa Gniph ad christianitatem
populum confortavit.
53. Novissimis archiepiscopi temporibus, cum ego Bremam venerim g> audita ejusdem
regis b) sapientia, mox ad eum venire disposui: a quo etiam clementissime susceptus, ut omnes, magnam
hujus libelli materiam ex ore ejus collegi. Erat enim scientia litterarum eruditus et liberalissimus in extra
neos, et ipse direxit praedicatores suos clericos in omnem Suediam, Nortmanniam et in insulas, quae sunt
in illis partibus. Cuius veraci et dulcissima narratione didici, suo tempore multos ex barbaris nationibus
ad Christianam fidem conversos, aliquos etiam tam in Suedia quem in Norvegia martyrio coronatos; ex
quibus, ait, Hericus quidam peregrinus dum Sueones ulteriores praedicaret, martyrii palmam capitis absci
sione meruit. — — — — — — — — — — — — —
70 . (Industria et ardor Adalberti archiepiscopi exponuntur, quibus motus prœdicatores in omnes gentes
septentrionis continuo mittebat , unde Brema quasi imago Homœ facta a populis catervatim peteretur)
Inter quos extremi venerant Islani, Gronlani, Gothorumque et Orchadum legati, petentes, ut illuc prædica-
tores dirigeret, quod et statim fecit. Nam et in Daniam, Suediam et Nordwegiam et in insulas maris
ordinavit episcopos multos; de quibus et ipse gaudens dicere solebat: Messis quidem multa, operarii
autem pauci. Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. — — — —
(Deinde Adamus narrat, quomodo Adalbertus concilium omnium aquilonarium episcoporum habere voluit,
sed cunctatione transmarinorum in ca re impeditus est; ad cujus rei fidem binas literas affert, unam
Alexandri papae ad episcopos Dacice, alteram, quce hic sequitur) ”Adalbertus, sanctae Romanae et aposto-
licae sedis legatus, necnon universarum septentrionalium nationum archiepiscopus, Hammaburgensis quoque
ecclesiae provisor indignus, W. m) Roskildensi episcopo salutem. Ad synodum, quam apud Sleswich cele
brandam esse constitui, vos venisse aut nuncium vestrum misisse grato animo perciperem. Sed de hoc
alias. Nunc autem fraternitatem vestram latere nolo, quid molestiae mihi Adalwardus episcopus intulit,
quem vobis teste, qui ordinationi eius interfuistis, Sictonensis ecclesiae consecravi pontificem n ). Quem dum
barbara gens sibi praeesse noluit, Scariensem ecclesiam invadere cepit o). Peto igitur, ut nuncium
meum, qui illuc iturus est, ad Dalbogiensem velitis episcopum p) dirigere." —- — — — — —
Schol. 85. Duobus Hericis in praelio interfectis, Halzstein, filius Stenkel regis, in regnum levatus
est i). Quo mox pulso, accersitus est Amunder a Ruzziab), et illo nichilominus
amoto, Sueones quendam elegerunt Haquinum 1). (2, 3, 4.)
b) Tempus e superiori non satis elucet; Lappenberg (Pertz, Archiv IX, pag. 411) concludere vult Wal, episcopum Ri
pensem circa an. 1060 decessisse. c) Vide infra cap. 70 et lib. IV, cap. 23—29. d) In superiore capite invasio Angliæ
per Normannos anno 1066 facta describitur, quam igitur Steinkel supervixit. Munch 1. c. II, 383, not. 1 eum non ante annum
1067 decessisse, quia Adamus (lib. IV, cap. 29) Eginonem et Adalvardum episcopos a Steinkello ammonitos esse narrat de per
secutione in Sclavania, quæ, ut ex lib. Ill cap. 50 apparet, in mense Novembri anni 1066 contigit. e) Sc.' ex antiqua
domo regia, ad quam duo illi Erici sine dubio pertinuerunt, nam Steinkil filios reliquit, ut ex Scholio 85 et fontibus Islandicis
cognoscimus. f) Sc. Egino, ut ex lib. IV, cap. 9 elucet. g) Supra cap. 4 Adamus se anno 24:o Adalberti Bremam
venisse dicit; hic annus d. 16 Aprilis 1068 initium cepit. h) Sc. Svenonis Estridsson. i) In his regibus, qui Steinkillo suc
cesserunt, eorumque ordine Adamus et Islandi non concordant (cfr. Reuterdahl, Svenska Kyrk. Hist. I, pag. 357—359 et Munch
1. c. II, pag, 384, 385). k) Cfr infra lib. IV, cap. 27, schol. 136. 1) Catalogus regum e Westrogothia oriundus (supra
Tom. I. 1, pag. 8) eum Wetrogothum et antecessorem Steinkilli facit, sed major fides habenda est coævo Adamo, cui Snorre
etiam adsentitur, Haqvinum a Svenonibus post mortem Steinkilli electum esse. Verisimile est Sveones paganismo adhuc faventes
progeniem Steinkilli e Westrogothia ortam et christianitati addictam Jiac electione excludere voluisse. m) Wilhelmo
n) Jam tempore Steinkilli regis, i. e. ante annum 1067. (v. infra lib. IV, cap. 28); cfr. etiam supra not. d. o) Ex Scholio
131 (lib. IV, cap. 23) apparet, hunc Adalwardi junioris sedis Scarensis occupundæ conatum factum esse, postquam Adalwardus
senior Scaræ vita defunctus est (quod secundum idem scholion ante mortem Haraldi Hårdråde an. 1066 accidisse videtur) et post
quam Sveones, mortuo Steinkillo (circa annum 1067, v. supra not. d) prædicatores Christianos ejecerunt (cfr supra cap. 52) Cum
vero jam d. 11 Juni 1069 Adalwardum Sictoniensem episcopum literis Adalberti Bremse subscribere invenimus (v. Hamburg
Urkund. Buch n. 101) et ex scholio 131 et lib. IV, cap. 29 videmus, eum Bremam revocatum ibi demum obiisse, concludere
licet, hanc ejus in sedem Scarensem invasionem circa finem anni 1067 vel annum 1068 factam esse. p) Sc. Eginonem qui
duas sedes Sconiœ, Lundensem et Dalbyensem, postea in unam conjunxit, cfr infra lib. IV, cap. 8 et 9.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.