Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

XXL EX ADAMI GESTIS HAMMABURGENSIS ECCLES1Æ PONTIFICUM. 165 
14. Cum haec ibi gesta essent n), christianissimus rex Sueonum Jacobus migravit e saeculo o\ e t 
successit ei frater eius Emund (Gamul) pressimus p). Nam iste a concubina Olaph natus eratq), et cum 
baptizatus esset, non multum de nostra religione curavit, habuitque secum quendam episcopum nomine 
Osmund, acephalum 0, quem dudum Sigafridus, Nortmannorum episcopus s), Bremae scolis docendum com 
mendavit t). Verum is postea beneficiorum oblitus, pro ordinatione Romam accessit, indeque repulsus, per 
multa loca circuivit erroneus, et sic demum ordinari meruit a quodam Polaniae archiepiscopo. Tunc 
veniens in Suediam, iactavit se a papa consecratum in illas partes arcbiepiscopum. Sed cum noster 
arcbiepiscopus legatos suos ad Gamulan regem dirigeret, invenerunt ibi eundem girovagum Osmund, 
archiepiseopali more crucem prae se ferentem. Audierunt etiam quod barbaros adhuc neopbitos non sana 
fidei nostrae doctrina corruperit. Quorum ille praesentia territus, solitis populum regemque impulit dolis, 
ut legati repellerentur, quasi non habentes sygillum apostolici. Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu 
concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. Erant autem legati fratres Bre- Schol. 66. 
mensis ecclesiae, quorum potissimus fuit Adalwardus senior, olim nostri claustri decanus, verum tunc 
Sueonum genti ordinatus episcopus a). De cuius viri virtutibus multa possent dici, nisi properaremus ad 
alia. Legatos igitur tali modo a Sueonibus repulsos fertur quidam nepos an privignus regis, ignoro, pro 
secutus esse, cum lacrimis suppliciter se commendans orationibus eorum. Nomen ei Stinkil eratv), is solus 
misericordia motus super fratres, optulit eis munera, transmisitque eos per montana Suedorum salvos usque 
ad sanctissimam Gunhild (vel Giuthe) reginam, quae a rege Danorum pro consanguinitate separata, in Schol. 67. 
praediis suis trans Daniam commorata est, *) hospitalitati elemosinisque vacans, et ceteris operibus sanctitatis 
insistens. Ea legatos cum ingenti honore quasi a Deo missos recipiens, magna per eos xenia misit archiepiscopo. 
15. Interea Sueones, qui episcopum suum repulerunt, divina ultio secuta est. Et primo quidem 
filius regis nomine Anund, a patre missus ad dilatandum imperium, cum in patriam feminarum pervenisset, 
quas nos arbitramur Amazonas y) esse, veneno, quod illae fontibus immiscuerunt, tam ipse quam exercitus 
eius perierunt. Deinde cum aliis cladibus tanta siccitas et frugum sterilitas Sueones afflixit, ut missis 
ad archiepiscopum legatis, episcopum suum reposcerent, cum satisfactione fidem gentis pollicentes. Gavisus 
igitur pontifex, petenti gregi volentem dedit pastorem. Qui deinde perveniens in Sueoniam, tanta omnium 
alacritate suscipi meruit, ut gentem Wirmilanorum z) integram Christo lucratus, etiam miracula virtutum in 
populo fecisse dicatur. Eodem tempore mortuus est rex Sueonum Emund a), post quem levatur in regnum Schol. 68. 
nepos eius Stinkel, de quo supra diximus. Qui fidelis erat domino Jesu Christo, et de religione eius testi 
monium perhibebant omnes fratres nostri, qui eas partes adierant. Haec de Sueonibus suo tempore gesta 
domnus Adalbertus archiepiscopus amplifico sermone, ut solebat, omnia describens, etiam visionem quandam 
episcopi Adalwardi, qua monitus est, ut evangelizandi gratia pergere non tardaret, curavit adnectere. 
Schol. 66. Illo egresso Bremense claustrum regula, disciplina fratrum et concordia defecit, ace- 
phalis omnia turbantibus. (4.) 
Schol. 67. Alia erat Gunhild, relicta Anundi, alia Gude quam Thore interfecit. (2. 3. 4.) 
Schol. 68. Adalwardus episcopus a rege Haroldo invitatus venit in Nordmanniam, ibique corpus 
cuiusdam viri, qui ante 60 annos defunctus est, nec omnino putrescere potuit, facta 
absolutione reconciliationis, mox in pulverem redegit. Erat enim ille homo quondam 
a Libentio archiepiscopo propter piraticam excommunicatus, ut ipsi per visionem 
revelatum est Adalvardo. (2. 4.) 
n) Adamus proxime supra vastationes Haraldi Hårdråde in Dania (quas Munch 1. c. II 237—239 in annis 1048 et 1049 
collocat) et occisionem Bernonis, fratris Svenonis Estridsson regis, in Anglia (quæ testantibus chronicis anno 1049 contigit) 
memoravit. o) Anno igitur 1049 vel 1050, ut videtur. Nonnulli mortem Anundi paulo serius in annum 1052 vel 1053 
rejicere volunt, sed fortasse minus recte (cfr. Munch 1. c. II, pag. 174, not. 4.) p) Verisimiliter versio Latina cognominis 
”Slema”, quod ei dabatur (v. supra Tom. I, 1. pag. 8.) q) Cfr. supra lib. II, cap. 57. r) Certe idem indicat, ac infra 
”girovagus” i. e. vir, qui legitimo metropolitano se subjicere nolens quasi capite caret et ideo extra ecclesiam vagatur. s) Cfr. 
supra lib. II. cap. 55 et 62. Infra lib. IV, cap. 33 idem Sigafridus avunculus Aesmundi appellatur. t) Osmundi nomen 
etiam infra cap. 70 comparet. Ad Angliam rediit et ibi in monasterio Eliensi circa annum 1070 obiit, ut Historia Eliensis docet, 
excerpta in opusculo Lappenbergii pag. 425 (v. supra pag. 164 not. y). Eum forte eundem esse ac Astmudær in Chronico 
episc. Scarensium jam observavimus (v. infra sect. II. pag. 113 not. k.) u) De quo cfr. infra cap. 15 et schol. 68, cap. 
70 et schol. 94, lib. IV, cap. 23 et schol. 131. Tempus hujus legationis in tempore Emundi regis incidere, Adamus expressis 
verbis narrat, i. e. ante annum 1056 vel circa, quo Emundus obiit (v. infra). Lappenberg vero (Pertz, Archiv IX, pag. 420) 
diploma affert, secundum quod Adalvardus anno 1060 Bremæ ut decanus versatur. Fortasse episcopus non ante secundum iter 
in Sveciam ordinatus est. v) Affinitas Steinkilli cum antiqua domo regali adhuc in tenebris involuta est (v. Strinnholm: 
Svenska Folkets Historia, III, pag. 6 et 7, et Munch 1. c. II, pag. 173, 174 et 178). x) vide supra cap. 11, not. m. 
y) Auctor hic similitudine vocum ”qvinna” et ”Evan” aperte deceptus est. Fenni jam inde ab antiquitus ”Kväner” vocabantur 
(cfr. Otheri Periplus in Script, rer. Danic. II, pag. 112) et adhuc hodie ita a Norwegis nominantur; quare omnia, quæ hic et 
infra (lib. IV, cap. 19) de Amazonis traduntur, ad populos Fenniæ referenda sunt. z) I. e. inhabitatores Wermelandiæ, quae 
terra ideo diocesi Scarensi, cujus episcopus Adalwardus erat, in posterum subiecta est. a) Circa annum 1056, ut videtur, 
quia hoc anno in tota Europa magnam sterilitatem frugum et inopiam accidisse chronica narrant, et eadem res apud nos brevi 
ante mortem Emundi evenisse dicitur. 
Tom. IIL 
I. 42.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.