Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

XXL EX ADAMI GESTIS HAMMABÜRGENSIS ECCLESIÆ PONTIFICUM. 163 
ordinatus est 1). Ille vir strennue legationem suam perfecit in gentibus; duos nobiles populos Gothorumm) 
suo labore Christo lucratus est. 
57. Perque illum episcopum rex Olaph ingentia metropolitae Unwano direxit munera. Praeterea duos 
fertur idem rex habuisse filios, quos una cum uxore sua ac populo iussit baptizari. Eorum alter, qui natus 
est a concubina, Emund nomen accepit; alter Anund, quem rex a legitima genuit, cognomento fidei et 
gratiae dictus est Jacobus n), iuvenis quidem aetate, verum sapientia et pietate praecessit omnes, qui fuerunt 
ante eum; nec quispiam regum fuit populo Sueonum tam acceptus sicut Anundus. _______ 
59. Olaph igitur, clarissimus rex Nortmannorum, contra Chnut, regem Danorum, qui regnum suum 
impugnaverat, perpetuo decertabat prælio. Tandemque ferunt beatissimum regem Olaph seditione principum, 
quorum mulieres ipse propter maleficia sustulit, a regno depulsum Norvegiæ. Et regnavit Chnut in Nort- 
mannia simul et Dania et, quod nulli regum prius contingere potuit, in Anglia. Olaph vero totam spem 
suam in Deo ponens, ad comprimendos ydololatras denuo bellum instaurat. Itaque de rege Sueonum, cujus 
filiam habuito), et populis Islanorum p) infinitam congregans armatorum multitudinem, patrium regnum vi 
et armis recepit. ( Sequitur narratio de nece Olavi an. 1030). — — — .—. 
60. Per idem tempus q) sermo est quendam ab Anglia nomine Wolfredum, divini amoris instinctu 
Suediam ingressum, verbum Dei paganis cum magna fiducia praedicasse. Qui dum sua praedicatione 
multos ad Christianam fidem convertisset, ydolum gentis nomine Thor, stans in concilio paganorum coepit 
anathematizare; simulque arrepta bipenni simulacrum in frusta concidit. Et ille quidem pro talibus ausis 
statim mille vulneribus confossus, animam laurea dignam martyrii transmisit in coelum. Corpus eius 
barbari laniatum post multa ludibria merserunt in paludem. Haec veraciter comperta memoriae tradidi; 
quamvis sint et alia, quae adhuc scribi digna sint. — — — — — — _ 
(Libentius II, archiepiscopus 1029 — 1032), 
62. Et primo omnium concilians r) sibi Chnut, regem Danorum, Gerbrando subrogavit in Seland 
Avoconem, in Aldinburgs) ordinavit Meinherum, Thorgato t) autem successorem posuit de Eamsolau) Schol. 44. 
Gotescalcum episcopum v). Illis namque diebus beatissimus Thorgat episcopus pro labore praedicationis 
Bremae cunrarchiepiscopo diutius consistens, fertur asperrimo leprae morbo percussus, diem vocationis suae Schol. 45. 
cum magna expectasse patientia. Tandemque bono fine consummatus *), in basilica sancti Petri sepultus 
Schol. 44. Ipso tempore migravit Poppo, celeberrimus Danorum episcopus, cui mox subrogatus 
Esico cum ad Egdoram fluvium perveniret, ibidem aegritudine correptus obiit. 
(2, 3, 4). 
Schol. 45. Ferunt Thorgotum simulque Odinkarum episcopum longe ante praedixisse Hamburg 
et Bremensern ecclesiam propter peccata quandoque vastari debere; quae prophetia 
tunc cernitur impleta. (2). 
Schol. 46. Soror Odinkari episcopi fuit Asa, mulier sanctissima, quae et praebendam Bremae 
habuit. Haec semper nudis pedibus incedens, per 20 annos fertur ieiuniis, oratio 
nibus et elemosinis vacasse, raro egressa ecclesiam et postea in bono fine consum 
mata, cum nichil amplius in thesauris habuit, liberos ecclesiae dimisit. (2, 3). 
1) De morte Thurgoti cfr. infra cap. 62. Episcopus, etiamsi non Scarensis, ante ordinationem Unwani fuisse videtur. 
Thietmarus Merseburgensis, eoævus scriptor, (Mon. Germ. III, pag. 832) narrat, Unwanum d. 2 Februarii 1013 auxilio episco 
porum Ekkehardi et Thurgati Magdeburgi a Gerone archipræsule consecratum. Quæ Adamus de fundatione diocesis Scarensis 
refert, optime congruunt cum coæva narratione, Olavum an. 1008 baptizatum esse (v. infra sect. II, pag. 115, not. a) et verbis 
vetustar- seriei regum (supra Tom. I, 1, pag. 7 et 8), Olavum statim post baptizationem totam Husaby mensæ episcopali dedisse, 
m) Sc. Ost- et Vest-Gothorum. n) Saga vero Olavi sancti cap. 89 et 127 puerum modo natum nomine Jacobi baptizatum 
esse, sed postea, cum nomen regium ei daretur, a Sveonious Christianam vocem Jacobi ægre ferentibus Önundum appellatum 
narrat. o) Adamus Olavum Skotkonung, cum hæc fierent, adhuc in vivis esse aperte putavit, sed ex fontibus Islandicis et 
Saxone Grammatico (v. supra) bene novimus illum jam tum defunctum esse filiumque Anundum Olavum sanctum, qui Astridem, 
sororem Anundi, pro uxore habuit, contra Kanutum adjuvisse. p) Alii codices: insularum; quæ vox forte insulas maris 
Baltici respicit. Olavus certe Gotlandiam in reditu appulit (v. supra pag. 10, not. f). q) Sc. quo Olavus sanctus cecidit, 
quod anno 1030 evenit. r) Sc. Libentius. s) Locus in Holsatia insulse Fernem oppositus (ut dicitur infra lib. IV, 
cap. 18) qui hodie Oldenburg nominatur. Sedes episcopalis postea Lubecam translata est. t) Sc. Scarensi episcopo, vide 
supra cap. 56 not. 1. u) Etiam Ramesloh vocatur iste locus tribus milliariis ab Hamburg distans, ubi Ansgarius claustrum 
anno 845 instituerat (Tappehorn 1. c. pag. 127 et 128). v) Qui tamen numquam in Sueciam transisse videtur. Cum enim 
Adamus lib. IV, cap. 23 episcopos Scarenses persequitur, ait: ”secundus vero Godescalcus, vir sapiens et bonus, ut prædicant, 
nisi quod domi sedens ocium labori prætulit.” Et infra in cap. 64 narratur, filium principis cujusdam Vinulorum apud Luniburg, 
monasterium ducis [sc. Bernardi] eruditum esse ”Gotescalco Gothorum episcopo ejusdem coenobii curam agente.” De hoc mona 
sterio ejusque præsulibus cfr. Wedekind: Noten zu einigen Geschichtsschreibern, II, 326. x) Dies obitus, ix Kal. Martii, in Necro- 
logio s. Michaelis in Lüneburg (Script, rer. Dan. V, pag. 383) exstat. Annus videtur esse 1029, cum proxime ante mors 
Unwani archiepiscopi d. 27 Januarii 1029 traditur et, postquam prima acta Libentii successoris sunt memorata, dicitur: illis 
diebus ... Thorgat... fine consummatus.”
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.