Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

162 XXL EX ADAMI -GESTIS H AM MA BÜRGE NSI S ECCLESIÆ PONTIFICUM. 
et Seland t), ubi solent reges navali bello confligere. Est autem brevis traiectus Baltici maris apud Hal- 
sinburg, in quo loco Seland a Sconia videri possit, familiare latibulum pyratis. Ibi ergo congressi, Nort- 
manni a Danis sunt victi et fusi sunt. Olaph rex, qui forte solus remansit, in mare se piaecipitans, dignum 
vitae finem invenit. (Uxor eius«) post mortem viri fame inediaque miserabiliter vitam consumpsit, ut digna 
erat). Narrant eum aliqui illum Christianum fuisse, quidam christianitatis desertorem; omnes autem affir 
mant peritum auguriorum, servatorem sortium et in avium prognosticis omnem spem suam posuisse. Quare 
etiam cognomen accepit, ut Olaph Cracabbenv) diceretur. Nam et artis magicae, ut aiunt, studio deditus 
omnes, quibus illa redundat patria, maleficos habuit domesticos, eorumque. deceptus errore periit. 
39. Suein, interfecto Cracabben, duo regna possedit *). Ipse igitur mox destructo ritu ydololatriae, 
christianitatem in Nortmannia per edictum suscipere iussit. Tunc etiam Gotebaldum quendam ab Anglia 
venientem episcopum in Sconia posuit doctorem. qui aliquando in Suedia y), saepe dicitur euangelizasse 
in Norvegia. 
44. In Sclavania vero ordinavit archiepiscopus*) Folcwardum a), deinde Reginbertum; 
quorum prior a Sclavania pulsus b), i n Suediam vel Nordve[g]iam missus est ab arcbiepiscopo, et ipse multos 
in Domino lucratus, cum gaudio remeavit. Posthæc omnibus bene compositis obiit beatus archimandrita 
Libentius, unaque Ferdensis episcopus anno Domini 1013. — 
(Unwanus archiepiscopus 1013- — 1029). 
47. Archiepiscopus etiam alios viros doctissimos ordinavit in Norvegiam vel Suediam; 
alios vero in Anglia ordinatos, pro amicitia regum, cum satisfacerent, ad aedificandam dimisit ecclesiam. 
Multos eorum secum retinens, omnes autem, cum abierant, donis cumulans, ad subjectionem Hammaburgensis 
ecclesiæ reddidit voluntarios«). 
50. Chnud, filius regisd), cum exercitu reversus in patriam, denuo bellum molitur in Anglos. 
Olaph a Nortmannis electus in principem, separatus est a regno Danorume). Tunc vero Chnud ancipiti 
casu turbatus, pactum iniit cum fratre Olaph f), filio Herici, qui regnavit in Suedia, eiusque fultus auxilio 
deliberavit primo quidem Angliam subiugare, deinde Norvegiam. — — 
55. Inter Chnut et Olaph, regem Nortmannorum, continuum fuit bellum, nec cessavit omnibus 
diebus vitæ eorum; Danis pro imperio certantibus, Nortmannis vero pugnantibus pro libertate. In qua re 
justior mihi visa est causa Olaph, cui bellum necessarium magis fuit quam voluntarium. Si quando autem 
tempus a bellorum motibus quietum erat, idem Olaph judicio et justitia regnum gubernavit. Dicunt eum 
inter cetera virtutum opera magnum Dei zelum habuisse, ut maleficos de terra disperderet, quorum numero 
cum tota barbaries exundet, præcipue vero Norvegia monstris talibus plena est. Nam et divini g) et 
augures et magi et incantatores ceterique satellites antichristi habitant ibi, quorum præstigiis et miraculis 
infelices animæ ludibrio demonibus habentur. Hos omnes et huiusmodi beatissimus rex Olaph persequi 
decrevit, ut sublatis scandalis firmius coalesceret in regno suo Christiana religio. Habuitque secum multos 
episcopos et presbyteros ab Anglia, quorum monitu et doctrina ipse cor suum Deo praeparavit, subiectumque 
populum illis ad regendum commisit. Quorum clari doctrina et virtutibus erant Sigafridh), Grimkili), 
Rudolf et Bernard. Hi etiam iussu regis ad Suediam et Gothiam et omnes insulas, quae trans Nortman- 
niam sunt, accesserunt euangelizantes barbaris verbum Dei et regnum Jesu Christi. Misit etiam nuntios 
ad archiepiscopum nostrum cum muneribus, petens, ut eos episcopos benigne reciperet, suosque ad eum 
mitteret, qui rudem Nortmannorum populum in christianitate confortarent. 
56. Simili religionis amore alter Olaph in Suedia dicitur floruisse. Is subditos sibi populos ad 
christianitatem convertere volens, magno laboravit studio, ut templum ydolorum, quod in medio Sueoniae 
situm est, Ubsola destrueretur. Cuius intentionem pagani metuentes, placitum cum rege suo tale consti 
tuisse dicuntur, ut si ipse vellet esse Christianus, optimam Suediae regionem, quam vellet, suo iuri teneret, 
in qua ecclesiam et christianitatem constituens, nemini de populo vim recedendi a cultura deorum inferret, 
nisi qui sponte cuperet ad Christum converti. Huiusmodi rex placito gavisus, mox in occidentali Gothia, 
quae Danis proxima est vel Nortmannis, ecclesiam Deo sedemque fundavit episcopalem. Haec est civitas 
Scarane k ) maxima, in qua, petente christianissimo rege Olaph, primus ab Unwano archiepiscopo Thurgot 
t) Sæpius hæc memorabilis pugna ad Svoldern prope Rugiam an. 1000 commissa esse dicitur. u) Sc. Thyra, v. not. i. 
v) A voce ”Kraka”, cornix, quæ avis fatidica apud multos populos habita est. x) Norvegia inter victores est divisa (cfr. 
Munch 1. c. pag. 404). y) Commemoratio Gotebaldi die 21 Augusti Lundis celebrabatur, (vide Script, rer. Danic. Ill, 
pag. 454). z) Sc. Bremensis, Libentius. a) Qui infra cap. 62 Bremse sepultus esse dicitur. b) Lappenberg animad 
vertit , Reginbertum successorem jam an. 992, Octobr., electum Aldenburgensem vocari. c) In capite 53 propius describitur, 
quomodo Unwanus predicafores Anglicos ditioni ecclesiæ suæ subjicere studuit. d) Sc. Svenonis Tveskägg, qui d. 2 Februarii 
an. 1014 in Anglia vita decesserat. e) I. e. Olavus Haraldsson, Norvegiae rex factus (in fine anni 1015) patriam liberat, 
f) Minus recte, cfr. supra pag. 160 not. f. Mater Olavi, Sigrid Storråda, erat noverca Kanuti. g) I. e. divinat ores, 
h) Vide infra lib. II, cap. 62 et lib. IV, cap. 33. i) V. infra lib. IV cap. 33. k) Hodie Skara.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.