XXI. EX ADAMI GESTIS HAMMABUBGENSIS ECCLESIÆ PONTIFICUM.
161
partes expostulans. Aiuntque eum pro assertione christianitatis, cum barbari suo more signum quaererent,
ml moratum, statim ignitum ferrum gestasse manu, et illaesum apparuisse. Dumque hoc facile omnem
gentilibus ambiguitatem erroris tollere videretur, iterum sanctus Dei, pro submovendo illius gentis paganismo,
aliud dicitur ostendisse vel magnum miraculum: tunicam scilicet indutus ceratam, cum staret in medio
populi circo, in nomine Domini praecepit eam incendi. Ipse vero, oculis ac manibus in celum tensis,
liquentes flammas tam patienter sustinuit, ut veste prorsus combusta et in favillam redacta, hylari et
iocundo vultu nec fumum incendii se sensisse testatus sit. Cuius novitati miraculi et tunc multa milia
crediderunt per eum; et usque hodie per populos et ecclesias Danorupi celebre nomen Popponis effertur.
34. Haec aliqui apud Bipam gesta confirmant, alii apud Heidibam, quae Sliaswig dicitur. Claruit
etiam tunc in Dania felicis memoriae Odinkar senior, de quo supra diximusg), quod in Pune, Seland,
Scone ac in Suedia praedicans, multos ad fidem Christianam convertit. Eius discipulus et nepos fuit alter s c h 0 i
Odinkar iunior, et ipse nobilis de semine regio Danorum, dives agri, adeo ut ex eius patrimonio narrent
episcopatum Bipensem fundatum. Quem dudum Bfemae scholis traditum, pontifex Adaldagus suis fertur
manibus baptizasse, suoque nomine Adaldagus vocatus est. Is vero a Libentione archiepiscopo nunc ordi
natus in gentes, apud Bipam sedem accepit. Nam et illustri vita sanctae conversationis Deo et hominibus
acceptus erat, et christianitatem in Dania fortissime defendit. Hos viros comperimus illo tempore claros in
ea regione, aliis qui adhuc supervixerant a diebus Adaldagi non ociosis. Qui etiam in Norvegiam et
Suediam progressi populum multum Jesu Christo collegerunt. A quibus traditur Olaph Trucconis filius,
qui Nortmannis imperavit, baptizatus, ex ea gente primus fuisse Christianus. (Olaph Trucconis filius,
expulsus a Norvegia, venit in Angliam, ibique suscepit christianitatem h, quam ipse primus in patriam
revexit, duxitque uxorem a Dania, superbissimam Thore i), cuius instinctu bellum Danis intulit).
35. Alii dicunt olim et tunc ab Anglia quosdam episcopos vel presbyteros euangelizandi gratia
egressos a domo, ab eisque Olaph baptizatum et ceteros; quorum praecipuus esset quidam Johannes epi
scopus, et alii postea dicendi k). Si hoc verum est, non invidet inquam mater Hammaburgensis ecclesia, si
filiis suis benefecerint etiam extranei, dicens cum apostolo: Quidam praedicant per invidiam et conten
tionem, quidam autem propter bonam voluntatem et karitatem. Quid enim ? Dum omni modo sive per
occasionem, sive per veritatem Christus annuntietur, et in hoc, inquit, gaudeo et gaudebo.
36. Hericus igitur Suedorum rex in Dania conversus ad christianitatem, ibidem baptizatus est.
Qua occasione praedicatores in Suediam transeuntes a Dania, fiducialiter agebant in nomine Domini.
Audivi ego a prudentissimo rege Danorum, Hericum, post susceptam christianitatem, denuo relapsum ad
paganismum. Quod vero cum Ottone tertio pugnaverit et victus sit, ab aliis comperi; rex tacuit.
37. Post mortem diu optatam Hericii) Sutin ab exilio regressus, optinuit regnum patrum suorum
anno depulsionis vel peregrinationis suae 14m); et accepit uxorem Herici relictam, matrem Olaph»), quae
peperit ei Chnuto). Sed nichil illi profuit affinitas conubii, cui Deus iratus est. (Olaph rex Sueonum
christianissknus erat filiamque Sclavorum Estred nomine de Obodritis accepit uxorem p), ex qua genitus est
filius Jacobus q), et filia IngradC, quam rex sanctus Oerzlef de Buzzia duxit in coniugium). Olaph sane,
qui post obitum patris Herici regnum super Suevos accepit,*cum exercitu superveniens, infelicem Suein a
regno expulit, et ipse optinuit Daniam. Cognovit autem Suein, quod Dominus ipse est Deus, et reversus
in semetipsum, peccata sua prae oculis habuit, poenitensque oravit ad Dominum; qui. exaudivit eum et
dedit illi gratiam in conspectu inimicorum suorum, et restituit eum Olaph in regnum suum, eo quod
matrem suam habuerit. Feceruntque pactum ad invicem firmissimum, ut christianitatem in regno suo
plantatam retinerent, et in exteras effunderent nationes0.
38. Audiens autem rex Nortmannorum, Olaph filius Trucci, de coniunctione regum, iratus est
contra Suein nimis, ratus eum quasi derelictum a Deo tociensque depulsum, a sua etiam multitudine facile
posse depelli. Collecta igitur classe innumera, bellum intulit regi Danorum. Hoc factum est inter Sconiam
Schol. 2 '. Ille Odinkar in Angliam ductus est a rege Knut ibique eruditus litteris. Deinde
Galliam discendo pervagatus, sapientis et philosophi nomen accepit. Unde et Deo
carus nomen sortiri meruit. (2, 3, 4).
g) Lib. II, cap. 23. h) Beete, cfr. Munch 1. c. pag. 242. i) Thyra, soror Svenonis Tveskägg et vidua Styrberni.
k) Yide infra lib. IV, cap. 33. 1) Circa annum 995. m) Errat Adamus, cum Svenonem post mortem patris Haraldi in
Dania fuisse certum est, Munch ideo conjicit Svenonem bis e Dania pulsum septem annos in utraque occasione in exsilio fuisse
(1. c. pag. 106). n) Sc. Skotkonung, regis Sveciæ. o) Perperam, nam Kanutus e Gunnhilde, ' prima Svenonis uxore,
natus erat (v. supra not. f). p) Forsan memoria Adamum fefellit, nam Sagae Islandorum Ingegerdem, filiam Olavi, etiam
quoad matrem attinet, ex antiqua gente regia Upsaliensi ortam esse dicunt, Emundum vero et Astridem liberos Olavi ab Edla,
tilia principis Wendici, illegitime procreatos esse (cfr. Munch 1. c. pag. 563, not. 2). q) Proprie Anundus appellatus;
cfr. infra cap. 57. r) Lege; Ingegerd Jaroslavo, regi Holmgardiæ, nupta. s) Fœdus forsan bellum contra Olavum
Tryggvason, regem Norvegise, respiciebat; Olavus Skotkonung demum an. 1008 baptizatus est.
Tom. 111.
I. 41.