160 XXI. EX ADAMI GESTIS HAMM ABUEGENSIS ECCLESIÆ PONTIFICUM.
confirmans, ultra mare in Nortmannos et Anglos suam dilatavit potentiam«) Emund filius Herici tunc
in Suedia regnavit v). Is Haroldo confederatus, Christianis eo venientibus placabilis fuit. — ■
23. Adaldagus igitur archiepiscopus ordinavit in Daniam plures episcopos, quorum nomina quidem
repperimus; ad quam vero sedem specialiter intronizati sint, haud facile potuimus invenire. Aestimo, ea
faciente causa, quod in rudi christianitate nulli episcoporum adhuc certa sedes designata est, verum studio
plantandae christianitatis quisque in ulteriora progressus, verbum Dei tam suis quam alienis communiter
praedicare certabant. Hoc hodieque trans Daniam per Nordmanniam et Suediam facere videntur. Igitur
episcopi in Daniam ordinati sunt hii: Hored, Liafdag, Ragiubrond, et post eos Harig, Steicolf, Folgbract,
(AdelbrectJ Merka et alii. Odinkarum seniorem ferunt ab Adaldago in Sueoniam ordinatum strenue in
gentibus legationem suam perfecisse. Erat enim, sicut nos fama tetigit, vir sanctissimus et doctus in his,
quae ad Deum sunt, praeterea quantum ad seculum, nobilis et oriundus ex Danis. Unde et facile barbaris
quaelibet potuit de nostra religione persuadere. Ceterorum vero episcoporum vix aliquem sic clarum anti
quitas prodit praeter Liafdagum Ripensem, quem dicunt et miraculis celebrem transmarina praedicasse (hoc
est in Sueonia vel Norvegia). — — — — — — — —
(Libentius archiepiscopus , 988 — 1013).
28. Tunc v) potentissimus rex Sueonum Hericus, exercitu innumerabili sicut harena inaiis collecto,
Daniam invadit y) et occurrit ei Suein, derelictus a Deo, frustra sperans in ydolis suis. Multa utrimque
bella navalia — sic enim ea gens confligere solet — copiae Danorum omnes obtritae, Hericus rex victor
optinuit Daniam. Suein a regno depulsus dignam factis suis a Deo zelote recepit mercedem. Et haec
nobis iunior Suein recitavit in avo suoz) contigisse, iusto Dei iudicio, quoniam illum dereliquit, quem
pater eius bonum defensorem habuit.
29. Ferunt eo tempore a) classem pyratarum, quos nostri Ascomannos vocant b), Saxoniæ appulsam,
vastasse omnia Fresiæ atque Haduloæ maritima. Cumque per Albiæ fluminis ostium ascendentes irrum
perent provinciam, tunc congregati Saxonum magnates, cum parvum habuissent exercitum, egredientes a
navibus barbaros exceperunt apud Stadium, quod est oportunum Albiæ portus et præsidium. Magnum et
memorabile nimisque infelix erat illud proelium, in quo viriliter utrisque certantibus, nostri tandem minores
sunt reperti. Sveones et Dani victores totam virtutem Saxonum optrivere. — — _____ _
Schol. 25. 33. Hericusc), inquitd), duo regna optinuit, Danorum Sueonumque, et ipse paganus, Christianis
valde inimicus. Ad eum fertur legatus fuisse caesaris ac Hammaburgensis episcopi, quidam Poppo, vir
sanctus et sapiens, et tunc ad Sliaswig ordinatus, de regno Danorum seu pace Christianorum caesaris
Schol. 25. Hericus, rex Sueonum, cum potentissimo rege Polanorum Bolizlaoe) foedus iniit.
Bolizlaus filiam vel sororem Horico dedit f). Cuius gratia societatis Dani a Sclavis
et Sueonibus iuxta impugnati sunt. Bolizlaus, rex christianissimus, cum Ottone
tercio confoederatus, omnem vi Sclavaniam subiecit et Ruziam et Pruzzos, a quibus
passus est sanctus Adalbertus, cuius reliquias tunc Bolizlaus transtulit in Polo-
niam. (2. 4.).
u) ”In Anglia non regnavit.” Lappenberg. v) Islandi hunc regem ignorant. Contra hoc tempore (sicut Adamus
infra; multa de rege Erico Seger. sali nobis tradunt, quem tamen jam an. 923 cum fratre Olavo patri Björnoni Eriksson succes
sisse narrant, quod minus probabile videtur, cum Ericus Segersal! non ante annum 995 vita defunctus sit (Munch, 1. c. I. 2,
pag. 267, 268). Lappenberg conjicit Emundum Erici apud Adamum fuisse patruum Erici Segersäll et juniorem fratrem Björnonis,
ab eodem patre Erico Emundsson natum. xj Adamus proxime supra mortem Ilaraldi Blåtand. regis Danorum, (quam Munch
1. c. I. 2, pag. 106 et 124 ad annum 986 refert), obitum Adaldagi archiepiscopi d. 29 Aprilis 988, persecutionem Christianorum
per Svenonem filium Haraldi et quomodo idem Sveno bis a Slavis captus et a Danis pecunia sit solutus, exponit. y) Hanc
irruptionem Munch 1. c. pag. 106 anno 989 factam arbitratur. z) Estrid filia Svenonis Tveskägg genuit hunc Svenonem
ideo Estridson appellatum. a) ”quod factum an. 994 testantur Annales Hildesheimenses, Quedlingburg., Lamb, et Thietmar.
Merseb. lib. IV, c. 16. ”Lappenberg. b) Cfr. infra lib. IV, cap 6: ”pyratæ, quos illi Wichingos appellant, nostri Ascomannos.”
c) Sc. Segersäll. dj Sc. Sven Estridsson, rex Dani». e) ”Bolislaw, filius Mieczyslawi s. Miseconis, 992—1025.”
Lappenberg. f) His verbis adducti nonnulli putaverunt, Sigridem Storrâda, conjugem Erici Segersäll , fuisse filiam Miseconis
ducis Poloniæ, praesertim quia infra cap. 37 dicitur: r post mortem Erici ... Svein [sc. Tveskägg] accepit uxorem Herici relictam,
matrem Olaph [sc Skotkonung], quae peperit ei Chut”; et quia coaevus Thietmarus Merseburgensis (lib. VII, cap. 28, Monum.
Germaniae, III, pag. 848) ait: ”Filios Svenonis [sc. Harald et Chnut] peperit ei [sc. Svenoni] Miseconis filia ducis, soror Bolizlavi,
successoris ejus et nati, quæ a viro subnet diu depulsa non minimam cum ceteris perpessa est controversiam.” — Sa£ae autem
Islandorum Sigridem e gente Suecica celebri et bene cognita natam esse narrant et in secundis nuptiis cum Svenone rege solum
filiam Estridem habuisse, Kanutum vero et Haraldum filios Svenonis in primis nuptiis cum Gunnhilde, filia regis Burislefi, natos
esse; quod etiam verbis Thietmari firmatur. Munch (Norg. Hist. I, 2, pag. 126) ostendit quoque, fieri non posse, ut Kanutus,
qui jam ante annum 1014 ut adultus compareat, filius sit Sigridis, quae Svenoni verisimiliter an. 999 juncta sit; et animad
vertit, coaevum Encomium Emmae reginae (Script, rer. Danic. II, p. 479) post mortem Svenonis de filiis Haraldo et Canuto
narrare: ”pariter vero Sclavoniam adierunt et matrem suam quae illic morabatur, reduxerunt.” His rationibus Munch concludifc
Svenonem Tveskägg uxorem Gunnhildam, sororem Boleslavi, non longe post nuptias rejecisse, eamque deinde domum reversam
et denuo a patre vel fratre Erico Segersäll uxorem datam esse. Observandum quoque est, filiam Holmfridis, filiae Erici, Gunn-
hildem appellatam (v. infra notam ad lib. Ill, cap. 11).