159
XXI. EX ADAMI GESTIS H AMM A BUE GENSIS ECCLESIÆ PONTIFICUM.
periculosum incautis et ignaris eiusmodi locorumk). Bircani enim pvratarum excursionibus, quorum ibi
est magna copia, saepius impugnati, cum vi et armis nequeunt resistere, callida hostes aggrediuntur arte
decipere. Qui sinum maris impacati per centum et amplius stadia latentium molibus saxorum obstruentes,
periculosum aeque suis ac praedonibus iter meandi fecerunt 1). Ad quam stationem, quia tutissima est in
maritimis Suevoniae regionibus, solent omnes Danorum vel Nortmannorum, itemque Sclavorum ac Sem-
borum naves, aliique Scithiae populi pro diversis commerciorum neçessitatibus sollempniter convenire.
63. In eo portu confessor Domini egressus, insolita populos appellare coepit legatione. Quippe
Sueones et Gothi, vel si ita melius dicuntur Nortmanni, propter barbaricae excursionis tempora, qua paucis
annis multi reges cruento imperio dominati sunt, Christianae religionis penitus obliti, haut facile poterant
ad fidem persuaderi. Accepimus a saepe dicto rege Danorum Suein, tunc apud Sueones imperitasse quendam
Ring cum filiis Herich et Edmund, ipsumque Ring ante se habuisse Anund, Bern, Olaph, de quibus in
gestis sancti Anscharii legitur m), et alios, quorum non occurrit vocabulum. Et credibile est athletam Dei
Unnim eosdem reges, quamvis non crediderint, adisse eorumque licentia verbum Dei per Sueoniam prae
dicasse. Meo autem arbitratu, sicut inutile videtur, eorum acta scrutari, qui nou crediderunt, ita impium
est, praeterire salutem eorum, qui primum crediderunt, et per quos crediderunt. Sueones igitur et Gothi
a sancto Ansgario primum in fide plantati, iterumque ad paganismum relapsi, a sancto patre Unni sunt
revocati. Sufficit hoc scire, ne, si plura dicimus, mentiri velle dicamur. Melius enim est, ut ait beatus
Ieronimus, vera dicere rustice, quam falsa diserte proferre.
64. Perfecto autem legationis suae ministerio, cum tandem redire disponeret, euangelista Dei apud
Bircam aegritudine correptus, ibidem fessi corporis tabernaculum deposuit. Anima vero, cum multo
animarum triumpho stipata, coelestis patriae Capitolium semper laetatura conscendit. Tunc discipuli pon
tificis exequias eius cum fletu et gaudio procurantes, cetera quidem membra sepelierunt in eodem oppido
Birca n), solum caput Bremam reportantes, quod decenti honore condiderunt in ecclesia sancti Petri coram
altari. Obiit autem peracto boni certaminis cursu in Scitia, ut scribitur, anno dominicae incarnationis 936,
indictione 9, circa medium Septembris. Hic est annus Ottonis Magni primus, a transitu sancti Willehadi
primi Bremensis episcopi 148. - -
Liber Secundus.
(Adaldagus archiepiscopus 936 — 988).
4. Igitur beatissimus pater noster o) primus ordinavit episcopos in Daniam, Horit vel Haredum
ad Sliaswig, Liafdagum ad Ripam, Reginbrondum ad Harusam p). Quibus etiam commendavit illas ecclesias,
quae trans mare sunt, in Eune, Seland et Scone, ac in Sueonia. Anno archiepiscopi factum est hoc 12° q).
22. r) Haroldus s). rex Danorum, religione ac fortitudine insignis, christianitatem in regno suo iam Schol. 21.
dudum benigne suscepit et constanter retinuit usque in finem. Unde et regnum suum sanctitate et iusticia
Schol. 21. Anno Domini 966° Dani ad fidem sunt per Popponem quendam conversi, qui
ferrum candens et ignitum in modum cyrotecæ formatum, coram populo sine laesione
portavit, quod videns rex Haraldus, abiecta ydololatria, cum toto populo ad colendum
verum Deum se convertit. Poppo autem in episcopum est promotus t) (4, secunda manu).
k) De situ Bircæ urbis docti viri diu certaverunt, alii eam in insula Björkö in lacu Mälaren collocantes, alii apud Sig-
tunam ("sive ejus fuerit quasi arx, sive idem ac antiqua Sigtuna, cujus nomen ”Fomsigtuna” in vetustis diplomatis comparet).
Ipsa tamen verba Adami, ne Sigtunam et Bircam confundamus, impediunt et satis aperte insulam Björkö indicant, ubi prseterea
excavationes novissimo tempore factae haud parvam urbem diu exstitisse plane demonstrant. Ita legitur infra (Lib. III. cap. 70)
Adalbertum Sigtunensi ecclesiæ Adalwardum juniorem praefecisse, sed ad Bircam, ubi metropolim esse voluerit, Hilthinum
abbatem (seu Jobannem) ordinasse (Lib. IV, cap. 20); et in scholio 94 dicitur, Adalwardum juniorem ad Sictunam et Upsalam
directum fuisse, Johannem ad insulas maris Baltici destinatum. Neque situs duorum locorum (secundo vento paucis horis a
Birca ad Sigtunam pervenias, si versus boream vela feceris) lucidius exprimi potest, quam ab Adamo infra lib. IV, cap. 28.
”Est vero iter ejusmodi, ut a Sconia Danorum per mare velificans, quinto die pervenias usque Sictonam vel Bircam, juxta enim
sunt. Si vero per terram eas a Sconia per Gothorum populos et civitatem Scaranem, Telgas et Bircam, completo mense per
venias Sictonam.” — Cum in scholio 138 narratur Bircam in solitudinem redactam esse, hoc serius aut ab Adamo aut ab
quodam alio additum videtur, quia in ipso opere pluries Birca ut florens urbs memoratur (ita supra in textu; lib. IV, cap. 20,
Adalbertus eam metropolim instituere velle dicitur; cfr. scholion 122, ubi ”familiare hospitium sanctorum nostræ sedis
confessorum” vocatur. 1) Adamus hominibus hic tribuit, quod naturæ aperte debetur. Sinuosum iter inter scopulos et
latentia saxa, quod a mari in lacum Mälaren ducit, artificiis hominum difficilius facere tunc temporis vix opus erat. m) De
Berone, Amundo et Olao vide vitam Ansg. cap. x, xvi et xxm. Scriptoribus Islandicis King ejusque filii cogniti non sunt,
n) Cfr.' infra scholia 122 et 138. o) Sc. Adaldagus. p) Arhus in Jutia septentrionali. q) Verisimiliter in fine anni
947, cum duodecimus annus archiepiscopi incipit; Lappenberg ostendit tres omnes episcopos concilio Ingelheimensi d. 7 Januari
848 interfuisse. r) In praecedenti Adamus seriem temporum non stricte sequitur. Eventus annorum 983, 988, 973 et 981
memoravit. s) Sc. Blåtand, qui circa annum 986 obiisse videtur. t) Hoc miraculum apud posteros late diffusum etiam
in nostros annales irrepsit (v. supra Tom. I, 1, pag. 47, 50 et 61).

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.